Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

342쪽

DVcVM PRINC ARCHITAL. 313 LXVI. HIEROGRAPHIA. NON SAN RVESTI OCCHI MEI

V o LG ER SE LTR. I. Inquit Italice : Non possunt oculi mei aliose vertere: Non mirum , tanta enim est Solis pulchritudo, tam gratus calor, ut flosculi omnes, ac inter caeteros ocellas, seu garyophilius, ab oculis enim nomen habet Solis aspectum sequatur, ac illi faciem opponat. Latantur enim omnes flosculi Solis aspectu, tum quod ab ejus radiis illustrentur, a ulchritudo eorum conspicua reddatur,tum quod illius caloIe foveantur, nutriantur & excrescant. Flosculorum exemplo

haec Principissa testatur amoris conjugalis vehementiam,ac se Solis, id est mariti consuetudine& conspectu ita delectari utpote cujus beneficio vitam & dignitatem habeati ut nullius alterius rationem ullam habere possit. Ita ulieris enim probae ossicium est, viri mores sequi, illosque sibi a Dao pro lege constitutos existimare ac observare , si stolicem cum marito hic Sc post obitum vitam degere velit. Q ag autem obie-quios non est, sibi infelicem vitam facit, rem familiarem pessumdat , prolem malis exemplisnducat,ac animς suae iacturam facit. Recte itaque de prudenter liqc Principista maritum solum amat ac colit, aliorumque viroIum conspectumnestiistit & contemnit.

343쪽

HIS PERFUSA.

Cernitur hic concha margaritisera unionem dorso ferens, scopulo innixa, Soli, rorique maritimo sese exponens. Symbolum ait, HIS PERFUSA. A Plinii & vulgari hominum opinione desumpta videtur Hierographia: Scribit enim

Plinius, certo anni tempore conchas luxuriare, ac maritimum rorem, veluti maritum sitire, cujus desiderio hiant, & cum maxime lunares linquantur, oscitatione quadam haurire humorem cupitum ; sic concipere, gravidasque fieri, ac pro qualitate roris accepti, ac coeli serenitate, pulchras fieri. Coeli enim, Solisque majorem illis esse, quam maris, societatem : Turbido coelo turbidas , ac claro claras fieri, sanosque partus multiplici constare cute. Haec Plinii & vulgi opinio. Ego ex conchis uniones exemi complures , ac deprehendi illos in animalis corpore nasci; ex eo humore, ex quo testa ipsius conchar excrescit. Humor enim testae adhaerens siccescit paulatim & induratur, ac non nisi certo tempore ab animali eructatur. Hinc fit conchas multiplici constare cute ; dum humor enim ille ab animali morboso expelli non potest & in corpore detinetur, siccescit, aca ecta sepius nova cute excrescit,& in unionem abit,non secus ac in hominum vesica lapides generantur. Dignoscuntur

344쪽

tur extrinsecus conchae quae margaritas proferunt: Cum enim pulchrae extrinsecus, & bene formatae sunt, margaritis carent, dum tuberosae, inaequales , ac morbosae quodammodo sunt, uniones habent. Parum refert quod vulgarem hac de re opinionem Mysta sequutus sit, dummodo Hierographiae genuinus sensus innotescat: Ut enim, unionem parvum 3c vilem Solis & roris beneficio crescere, augeri & pulchritudinem, caloremque maximum acquirere, putat ; ita se , quem propter aetatem juvenilem unioni exiguo comparat, tandem aetate & annis quos Sol describit auctum, bonaque educatione, virtutibusque , tanquam rore perfusum, virum excellentem, magnique pretii fore, promittit. Eleganter prosectoi Uniones enim, ut corpore, splendore ac puritate ; ita etiam pretio crestunt.

346쪽

CANDOR ILLAESUS Vespertiliones hic inimicos & invidos notanteolor Principissiam. Vespertilio neque quadrupes, neque avis est utriusque tamen natutae partia ceps : Pedes enim habet ac dentes, ut aliae quadrupedes,pennis vero plumisque caret: Lucem Solis non fert, propterea vesperi tantum membranis, non al1s,ut avis, volitat. Cygnus aloedine& candore caeteras aves superat, Apollini laceria quo divinationem habere videtur: Nam praevidens quid in morte sit boni, cum cantu & voluptate moritur. Musarum etiam ob cantum ales dicitur, ac boni sempet est ominis, Ennio teste .ctim ait,

Cygnus in austiciis semper latissimus ales:

Hunc optant nauta , quia non se mergit is undis. Vt vero eximius candor Cygnia vespertinis tenebris obscurari non potest, multoque minus a circumvolitantibus vespertilionibus: ita & istius Principissae animi candor contra perversorum &invidorum hominum technas illaesus permanet, hecue injuriis aut calumniis offendi, aut laedi potest. Magni profecto animi indicium est , injatias & calumnias contemnere . ac innocentiae P 1 scuto

347쪽

3 o HIEROGRAPHIAscuto excipere , vindictamque D so soli relinquere: Narratur de Iulio Caesare , quod nullarum rerum Oblivio, quam injuriarum, illam capere poterat, ob quam causam a multis olim Philosophis laudatus fuit & pro magnanimo ha- . bitus. N unc nobiles viri si multas injurias relinquant, se pro abjectis haberi opinantur: Tanta est hujus seculi in dijudicandis rebus veris a falsis. caligo. Verum haec Principissa hac Hierographaa, se praestantius hac de re habere judicium, ostendit.

LXIX. HIEROGRAPHIA. LUIS NOSTROS EXPIET IGNES. Non dubium est, quin iste Dux, dum ait, QUIS NOSTROS EXPIET IGNES, amoris ignes & flammas intelligat, ac amicae suae ingeniose hac Hierographia significet, cum fortassis aliis rationibus praeclusa 1lli sit via j quam Vehementer illius amore flagret , quantisque

flammis, quas ne Oceanus quidem extingere possit, ardeat. Comparat enim amoriS vehementiam AEthnae, aut He esar montis flammis, qvα perennes & perpetuae, neque ab imbre, neque mari, aut fluvio extingui possunt, tantaque vi saxa ingenitia eructant, ut ad aliquot miliaria ignis vi projiciantur. Eleganter i v xx enim amoris igne & flammis aliae majores esse possunt utpote quae microcosatum consumunt,in tabem

348쪽

redigunt, ac plane exurunt: Primum enim amaniates tristes, abjecti animi, ac pallentes fiunt, longisq ue suspiriis vitam trahunt, tandemque paulatim miseram vitam agunt, ac ex tabescunt. Id apud Plautum testatur adolescens, dum ait :Iactor, crucior, agitor stimulor, versor in amoris Rota miser, exanimor, feror. disseror, disrahor, Diripior, ita nulla mente animi habeo, ubi sum, Ibi nonsum, ubi nonsum, ibi est animus. Complures, ut has animi anxietates, amoris

que flammas effugerent, sibi ipsis carnifices fuerunt. Sic Medea seipsam in ignem conjecit: ac Iphis puer se suspendit, cum Anaxareten puellam incredibili amore persequeretur , & Cephalus, ob amorem Piarolae Deginiti filiae, ex saxo se praecipitavit. Quis istos negat maximis flammis exuri, cum sola mors, omnium rerum inducens oblivionem, illas cae-

piare possit.

350쪽

DUCUM PRINC. MARCH.lTAL. 3 3LXX. HIEROGRAPHIA. CNE MI PVO FAR DI VERA GLORIA LI ET M.

Id est, I ME POTEsT VER A GLORIA

FOELICEM FACE S. Sol se inspicientem aquilam potest vera gloria scelicem facere, ut Symbolum Italice ait. Vera gloria hic est ea, quam virtus & bonarum actio num merita pariunt, ac Sol coelestis & summus visibilis Solis genitor tribuit. Animus itaque nobilissimc hujus foeminae summopere laudand Us, quod semper D EuM contemplari, ac ad illum se Vertere, utpote qui omnes mentis tenebras illustrare & illuminare, illamque solam laetam e Ecere potest,uelit. Quod si quis per Solem maritum intelligere cupit, non male exponet Hierographiam: suit enim mariti amantissima, qui, cum in Hispaniam profectus fuisset, hanc illi Hierographiam misisse dicitur, ut ostenderet, se absque ipsius copia di praesentia, Verum gaudium nullum habere posse. Fuit illa filia Ducis S. Petri in Galatina, ex nobilissima Epirotatum familia, quam Castriotam, aut Scanderbeccam familiam vocant. Quae fere totae Albaniae tam dinimperaverat, donec Amurathes Imp. Turcarum occupata Macedonia, obsidum loco Ioannis

SEARCH

MENU NAVIGATION