Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

HIERO GRAPHIA. tum indicat. Quia fortassis nimis leviter aliquando fortunata ac occasionis, rationem habuerat : Ob id documentum dans,& sibi,&iis. quibus fortuna interdum a ni sist , quo pacto, si iterum arridea us oblatam occasionem OBVIIS ULNIS amplecti debeant : Qui enim datam

occasionem, cum ad mantis es negligunt, tarde vel nunquam eam recupcrant , ac calamitatibus,

aliisque adversis pressi, imprudentiae suae poenas dant. Tritum est adagium : Vn quemquest fortuna Usembrum, & vere: illi nempe qui occasionem observant & captant: Multi enim, etsi tam benigna fortuna est, ut obviam ire, ac ad scelicia quaevis invitare , &non petita ultro OD seire , videatur ue si tamen negligitur, ac beneficii Occasio evanescat, non facile postea benignitate affulget; sed Metanoram, id est, poenitentiam, usque pedissequas, dolorem, & moestitiam, in suo loco relinquit. Prudentes itaque sunt, qui oblatas occasiones emergendi, beneque vivendi, etsi exiguae primo videantur , arripiunt; paulatim enim , basi constituta, facile ad majora pervenitur. Qui enim parva contemnit, majoribus

vix dignus est,&raro per saltum absque gradibus ad altiora & sublimia datur aditus. OBVIIS itaque VI NIS quaecunque spem meliorem spondent, istius Principissie consilio, amplectenda sunt.

363쪽

NON DORMIT , OV I CUSTODIT In triremibus & munitionibus ope, quibus

custodiendi munus in curebit, dormiunt, hoc est, custodias ipsis creditas negligunt ; ita ut

propterea in hostium potestatem veniant, resque gravissimas & maximas perdant. Vt aute paucos annos Turcis contigit, qui campana tormentaria, perfractis civitatis Januis, circumventi a Rudolphi C saris militibus,ad unum omnes, Occupata civitate, caesi sunt. Simile nuper iis, qui Albam regalem custodiebant,accidit: Hi enim neglecta palude, ac ea parte civitatis, quae patu dem iespiciebat, a transeunte paludis vadum milite Caesareo, intercepti fuerunt, urbe que capta, trucidati. Isti omnes, etiamsi custodes fuerint, dormierunt, hoc est, male, negligenter & sne fructu custodierunt. Mysta , qui triremium Caroli Quinti Imperatoiis summus praesectus

suit, hujusmodi custodes Symbolo intelligi non

vult, sed verum Custodem DEuM , cujus custodia sua omnia commisit, dum Tuneranam expeditionem aggrederetur. Hunc enim scivit pro grege suo semper vigilare, ac nunquam, ut alios custodes , dormire ue de quibus inquiunt Sacrae literae: Frustra vigilant, qui eoodiunt civitatem,nisi Dominus custodierit illam. Indicare itaque voluit Mysta, se omnem spem salutis ia

364쪽

D SO ponere , eumque pro se vigilare , ac trire-gnium suarum fidem custodem in expeditione Tunetana fore

LXXVII. HIERO GRAPHIA.

Andreas Doria, dum triremea pro Imperatore Carolo Quinto ad expediti tinem regni Tunetani aedificasset, triremi hanc Hierographiam appingi jussu: a manifeste significat, se quemadmodum tres Magi Rege sive Orientales it dia divina ducti sunt Bethlehemum , etiam hujusmodi itineris Ducem implorate atque ab eo auxilium petere, ut hostes iuperare possit Id enim te a a stella ejaculata apertὰ ostendunt. Sapienter exercituum Duces D Eu M pro duce & adju

tore cupiunt; quia IS omnium exercituum Dux Supremus victoriam, cui vult largytus, cum omnes victoriae occasiones in ipsius sint manu. Nam mare ventos & meteora regit, ac cor hominis vel audax, vel pavidum reddie, ut parva manu vincantur hostes. Sic Iudaei ex guis copiis, DEique auxilio audaces facti, Holoferianis numerosum exercitum , panico pavore consternatum suderunt. Tantum potest hac in re numen.

366쪽

DVcVM PRINC. MARCII. ITAL. ΠρLXXVIII. HI ERO GRAPHIA.

ILLE MEOS. Viigilianuin est symbolum, ac Didonis , quae perpetuam post obitum mariti viduitatem se servaturam juraba, verba, cum ait sIlle meos, prim in qui masibi iunxit,amores Abstulit, ille habeat secum,serveti sepu=hro. Hieroglypton Symbolo respondet; cernitur

enim tui tur exsiccato insidens arboris ramo, qui conjugii foedera ita servat, ut post obitum conjugis, aut paris superstes, nunquam conjugii societatem, aut parem , amplius quaerat: post defuncti enim mortem perpetuo luget, Omnesque delicias fugit, neque viridibus arborum ramis amplius, sed exsuccis, aridisque tantum insidet. Haec Principissa, Ducis Bisignani filia, turturis exemplum secuta est; marito enim defuncto, ipsa florente aetate vidua superstes lugubris semper mansit, seseque ab hominum confortio segregavit. Domi etiam perpetuo occlusa, Vestalis virginis instar, ac a vino abstinens, studiisque divinis & moralibus dedita, remansit. Nullas nuptias a Principibus expetitas inire unquam Voluit. Justitiae imprimis, ut subditis bene admianistraretur, operam dedit : in pauperes α virgi-ncs, quas suis expensis elocabat, satis liberalis,

tandems

367쪽

tandem ut fidelitatem in maritum & continentiam ostenderet, hanc Hierographiam edidit.

LXXIX. HIEROGRAPHIA.

CELERITATE ET MORA.Αla orbi applicata celeritatem, ac testudo, iii

adversam ejus partem repens, moram designat: aquila orbem lustinens utrumque ; quantum enim alis f stmare cupit, tantum orbis pondere impeditur. Symbolum istud in libris hisce frequens, differente Hieroglypto, intellectu non dissicile. Hic vero videtur indicare res graves& politicas, quae ad orbis imperium spectant, neque cito neque tarde geri debere, sed instituto prius consilio, quod moram aliquam poscit: Eo praehabito, celeriter, quod conclusum est, expediendum ; alias mora peccatur & celeritate Mora in rebus bellicis maxime nocere potest ; Si enim Rex procul ab exercitu sit, ac consilia ad eum, priusquam quid geratur: deserri debeant; sepe rei gerendae non solum occasio amittitur, sed etiam res gerenda perditur. Hoc incommodum ut Romani vitarent, Dictatorem creabant, pones quem summa erat statuendi & imperandi potestas. Idem aegrotis accidit, drim morbus sedem figit, priusquam Medicus vocetur, & quid agendum sit consultum fueriti Celeritas absque consilio & electione ejus quod optimum est iustituta nocet,quia aeque perpeadit , neque prα

368쪽

DVcVM PRINC. MARCU. ITA L. eavet, quae acceleranti obvenire possunt, pericli la. Recte itaque haec Principissa CELERITATE ET MORA , id est, prudentia negotium

quod vis geri debere, testatur. Idque verum est, non sollim in iis, quae viro tantum conveniunt, ut declaratum est, sed etiam quae foeminat. Nam ad viri ferocis affectus compescendos, eiusque compescendum animum, resque OEconomicas recte ac dextre a formina gubernandas, noa minus quam in caeteris celeritate& mora opus est.

370쪽

D VM PRINC. MARCH. I L. LXXX. HIEROGRAPHIA. OMNIA FORTUNAE COMMITTO. Quis dubitat hunc Principem, dum se triremi

Sc mari committit, omnia fortunae committere' Externa enim bona, quae nobis nostra videntur, revera nostra non simiaeb tantum interna, animi

nempe & corporis. Ob id Bias, dum patriam egrederetur, interrogatu S; cur nullam , ut alii, suppellectilem secum ferret ὶ Respondit . omnia mea mecum porto. Sapienter : Nihil enim nostrum est, nisi id, quod a nobis auferri nullo modo potest: Hunc Princeps imitatus, dum se Caesaris dominique sui causa mari committit, inquit; OMNIA FORTUNAE COMMITTO: Reliqua enim bona externa, quae possidentur, etiamsi ad aliorum manus perveniant, non tamen ideo intereunt, aut fortunae casus patiuntur. Solus constans homo is est, qui fortunae insultus perferre cogitur & potest.Is sit se pericu lis committat, ut fidelitatem, quam suo domino debet, testetur, recte, omnia sua fortunae committere, asseverat: Nihil enim vita est majus,

quam qui pro domino suo exponit, vere se fide-em esse, ut hic Princeps, Symbolo jactare & gloriari potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION