Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

332쪽

n PMQ. MARCH.ITALi LX. HIEROGRAPHI A. sEMPER ARDENTIUS. Aquilae quia proprium est altissime prae eaetem avibus volare, propterea in Hiero clyphicis excelsas animi cogitationes notare solet. Potest itaque recte aquila Mystam, seu authorem Hierographiae, designare,ac serpens, qui pectus aquilae verberat,amasiam. Ex Symbolo autem SEMPi R ARDENTIVS , dignoscitur serpentem esse,quieia verberatum,siti insatiabili cruciat, alta efficit,ut quo plus bibat, ardentius potum aporetat. Similis sitis in amore animadvertitur qui enim formosae foeminae aut puellae amore captus est, quo plus eam contemplatur , SE M. PER ARDENTIVS, majorique contemplaridi desiderio assicitur & tenetur. Ea enim amoris vis est, ut amans nunquam visu amicae satietur, sed SEMPER ARDENTIVS intueri cupiat,donec illa fruatur, ac uniatur.

LXI. HIEROGRAPHIA. NON COECA CONDEMUR IN ALVO PM Ix dum Hieroglypton reseri, cuis

Ius historia Sex. AEneido a Virgilio recitatur:: Is Graecorum dolo Troja: capiendae causa exstructus erat. Obsederant enim decennii soacio Troiam Graeci, ac cum sie capere urbem pos Idesperarent,adfraudes & dolos conversi, equust ammenta magnitudinis construxerunt, intuete cavum ac militibus tantum repletum. Elc

333쪽

in oesicis relicto, castra ipsi deseruere, ac ad Te- . nedum Insulam non procul inde di stantem se receperunt, paucis circa equum relictis, qui nunciarent Trojanis, Minervae sacris occupata urbe dedicatum tu iste, ac propterea optimum fore, si tantum Deae oblatum munus in urbem illa sum

ad Deae delubra deserreretur. Trojani machinam admirati, ac religione commoti, cum per portas non possent, dirutis civitatis muris, viam equo fecerunt, ac in civitatem traXerunt. Id cum Graeci audi ent,statuta hora ad moenia properarunt,ac equo inclusi pactuin facinus cum adventantibus sociis aggressi, similiter tumultum non levem equo egressi in civitate excitatarum ; ita ut tandem urbe, Trojanis expulsis, potirentur. Ad

hanc historiam alludit Mysta, dum ait: NON

COECA CONDEMUR IN ALVO. .go

Symbolo indicare vult, se non dolo & fraude, sed virtute hostes sitos superare velle. Generosa me-41ercla Gnome : Animus enim magnus non teste Se clanculum,sed aperte inimicis nocere cu- it,ut illi e non fortuna, sed virtute superari,sentiant, ac virtus inimici dolorem augeat. Cum itaque se uictici cupit Mysta, palam id facit, ut inimicis, si impar sit, majorem dolorem, quod se vicissim ulcisci non possit, & Ε- , a quo injuria illata est, noscat, inpuniti sinque sinere cogatur, habeat. Haec sunt animi magni in dieia, leonisque non vul pecul aturam

ostentant.

335쪽

318 IME ROGRAPHIA LXII. HI ERO GRAPHIA. PRUDENS SIMPLICITAS.

Inter ea quae vitam beatiorem essiciunt, Marutialis prudentem simplicitatem enarrat. Inde Symbolum desumptum est. Simplicitatis prudentis Hieroglypton columba est, abieti arbori rectae, quae nullis tecta est ramis, insidens. Prudentia columbae colligitur ex eo , quod excelsae arbori insideat, alis ad volatum extensis, ut accipitrem facilius & procul conspicere, ac ipsius dolos, technas & pericula fugiendo & avolando illudere extemplo possit. Columbae vero simplicitas tum arboris rectitudine, qua propria natura si1rsum ignis instar absque ulla curvatura tendit, tum eo ipso, quod columna detecta sedeat,sanatur. PRUDENS enim SIMPLICITAS non

cadit. nisi in eum, qui rectus & apertus , id est, non tectus est. Talem proculdubio hic Princeps se esse prosteri hac Hierographia voluit: verum veri Principis signum: Qui enim simulare cogitur, & apertus esse non potest,is neque regna neque regnarescit. Non regnat, quia voluntatem ad quaevis imperia liberam nia habet ; nam ab eo stringitur , quod Gulatibnem postulat. Regnare nescit: quia id, quod strangit voluntatem,amo vere ac tollere non potest. Qui simu- lare coguntur, plerunque Tyranni fiant, quia simulant,ut decipiant, seditioncm estutant, ac suos

336쪽

DUCUM PRINC. MARCHITAL. 'su os sub jugum pedetentim redigant. Si recti Scaperti essent, boni Principes essent, ac non, nisi quod aequum & justum est, peterent, ad quae simulatione nulla opus est. Hujusmodi quivis bonus facile concedit Principi, ac ratione regnanti libenter paret, quod hac ratione non bonis, qui lege opus non habent, sed malis imp ret, qui, ut boni defendantur, beateque vivant, coercendi sunt.

Nullum est animal, quod extra naturalem vitae sibi commodum locum bene vivere possit: Piscibus aqua, quadrupedibus terra & avibus aer, ut Quin victum & pabulum habeant, convenit: Quae si mutes & pisces in aere, aves in aquis vivere velis, naturam ipsam auferes,& non vitam, sed interitum omnibus procurabis. Ita enim Daus Opt. Max. apte inseria haec omnia constituit, eumque sensium animalibus dedit, ut unumquodque non solum quis locus illi, ut diu vivere possit, conveniat, sed etiam qui cibus, qui potus, sentiat, quem si mutet, vel interit,uel aegram & molestam trahit vitam. Hic Cete, vel aliud monstrum maxinum habes : quod quantam vim in mari habeat, nemini ignotum est:

Saepe enim maximas naves invertit, unico ictu

sternit,undisque obruit. Sed QVID , ut inquit

337쪽

lial profecto: Dum enim ad littus excurrit, acantempestive aquis destituitur, immotum jacet, brevique moritur. Nihil itaque in arido, ne vivere quidem , potest. Dux iste Adriae , ad familia nomen alludit Hieroglypto; ac ut cete absque aqua viva diu durare non potest; ita nec Ducarum suum ; quem Cete figura notare vult in sane, ipso, aut ipsius familia, s quae instar aquae vivae eundem alit. vet, omnibusque beneficiis , quae ad ipsius conservationem conveniunt ac cumulat in stare ac florere diu non polle, hac

Hierographia ostendit. LXIV. HI Z-

339쪽

BI EROGRAP EI A LXIV HIERO GRAPHIA.

FORTIBVS NON DEERUNT,

Manipulus hic cernitur missilium hastarum, quas Romani pila vocabant. Erat autem longitudo ligni fere tria cubita, quibus singulis aptabatur telum ferreum hamatum, longitudine par ipsi ligno, cujus nexus tam valide firmabatur, ut non prius devinctio illa inter utendum solveretur, quam ipsum ferrum defringeretur. Hastatorum Principum & triariorum apud Romanos

erant arma ista missilia, quibus scuta & loricas sepe transverberabant, hostium scutis si haerebant, illa reddebant inutilia; cum semilanceis hodiernis comparari possunt, nisi quod graviores sint & mitti non possint. Mysta nanc Hierographiam ad terrendos hostes & adversarios elegisse videtur : Ostendit enim sibi, tanquam viro forti, neque arma defutura, ut vim vi repellat, ac illatas injurias ulcisca inr; FO R TIB V S enim NON DESVNT arma & jacula, cum tape viri

fortis & gravis oratio armorum vices suppleat, hostiumque conatus supprimat& impediat. Admonere etiam hac Hierographia Princeps velle videtur, ne temere subditi, etsi inermes,vexentur& ad seditiones compellantur , quod fortibus nunquam desint arma & furor arma ministret, Helvetiorum exemplo, qui cum equis & armis carerent, lanceis, hastisque Principes & nobilitatem expulerunt , ac se in libertatem restituerunt.

340쪽

D VM PRINC MARCH. ITAL. 333UXV. HIEROGRAPHIA.

sEMEL IN AETERNVM. Volitat in sublime aquila, ac Solem intuetur, quem SEMEL intueri, ac IN AETERNVM.

ut Symbolum ait, cupit, hoc est, semel & semper rNon enim, cum aspicere incepit, intermitti aspectum, sed permanere perpetuo vult: Aquilae natura, ut aliquoties diximus , ea est, quod omnes aves Volatu superet, Solemque iliaria oculorum acie, intueri possis. Ob quam causam exclusos R. adultiores pullos probat; quorum si visum hebetari, aut offendi Solis radiis percipit, tanquam adulterinos e nido, ut alimento indignos, praecipitat. Aquila in hac Hierographia Ducem notat, qui Solis id est, adamatae Amasiae suae splendore semper frui desiderat. Hoc enim commune omnibus amantibus est, ut nunquam aspecta Amasiae satientur, sed perpetuo sibi praesentem optent. Theologice etiam possumus Hierographiam explicare: Ducis nempe animum amore divino capi, DErque conspectum & unionem

SEMEL IN AETERNVM expetere, ut aquila visibilis Solis splendore semper delectari cupit: Quo sensu elegans & pia est Hierographia, id

proponens, quod omibus, qui aeterno Sole frui volunt, pernecessarium est. Nisi enim quis

D EuMOpt Max.am et ex toto corde, nunquam illi unietur.

SEARCH

MENU NAVIGATION