장음표시 사용
311쪽
OMNES SVB IUGO MEO.Εleganter Princeps iste Symbolo ait: OMNES SVB JUGO MEO: Quis enim dubitat, sub Solis jugo omnia non solum inferiora, sed etiam superiora esse. Sol enim lucem suam stellis omnibus praebet, radiisque inseriora omnia illuminat, ac calpre ita fovet, ut sine illo neque animalia, neque plantae vivere, neque mineralia& metallica formam aliquam consequi possint :Calor enim movet cuncta & in actum redigit, illoque deficiente omnia intereunt, quiescunt&horridam plane faciem nanciscuntur: Id hyems, illaeque mundi plagae, quae arctico polo viciniores su nt, ostendunt. Vt itaque sub Solis jugo omnia sunt, ac ab ipso, tanquam proximiore numinis instiumento,quod sint, habeant: Ita Myna indicare voIuit, se Solis instar suos simili modo stibjugo habere velle, ac jugum situm non
minus, quam Solis, suave fore, eoque vitam omnemque commodam vivendi rationem habituros : Hujusinodi propositum Principes decet. Qui enim jugum, quo excarnificent, expilent, ac abigant subditos, proponunt ac instituunt, non Principes, sed Tyranni sant, digni ut diis manibus facrificentur.Bonum itaque jugum hic Princeps Sole, a quo omne bonum manat, demonstrare voluit.
313쪽
3o 6 HIEROGRAPHIA XLVIII. HIEROGRAPHIA.sEMPER PERVICAX. Princeps iste hanc Hierographiam exhibuit, dum bellum vetonense gereretur; defendebat
enim Veronam contra Gallorum, Venetorumque
impetus, qui duplici exercitu illam obsed ant. Cernitur toga vel talaris tunica inter ignis flammas illaesa permanere , quia ex albestino, aut a-miantho lapide conflata est Scinditur enim aut finditur in filamenta lapis, certoque artificio netur , deinde texitur, ut vestes & lintea ex eo conficiat tur ; quae, cum squalida , aut sordida fuerit, in ignem & flammas projiciuntur, aut detinentur, ut mundentur, nitida que, sordiumque expertia fiant. Non consumitur enim ab igne, quia lapis iste omnes ignis non solum injurias perfert, sed exustus mundatur. Vt itaque Amianthus la
pis SEMPER in igne PERVICAX, id
est, constans manet ; ita Mysia, se contra omnes hostium conatus, semper constantem fuisse, hae Hierographia ostendae voluit,
314쪽
DI CUM PRINC. MARCΗ ITAT. 3o7XLIX HIERO GRAPHIA. N ATV R A DICTANTE FEROR.
Ouaecunque in hac Hierographia apparent,
ab oriente in occidentem, aut si mavis proprio &naturali motu, ab occidente in orientem. N ubes venti afflatum sequuntur. Mare naturali luo motu lunae motum siquitur, & flores iurium feruntur. Ciconia etiam NATURA DICI AN TZ semper altiora petit,ac nubes superare nitItur. Propterea hanc in Symbolo loqui, &Mritae locum supplere , existimandum est. Ut enim Ciconia maria transvolat, ac montium omnIum iuga& nubes volatu super l, ac ad subl1mia tendit ; ita etiam Mysta se ejusdem 1ndolis esse, clare demonstrat: & proinde se non eximilibusque esse contentum, sed N AT VR CTANT E ad altiora, ut iis portatur ,
sive ea sint mundana, ut honos, gloria & virtus, Quae caeteris rebus omnibus praeferuntur, ave coelestia, ut aeterna foeticitas, ac Sol ille aeternus Drus, ad quem absque virtute non datur accelsus. Ad hunc enim Solem qui NATURA DICTANT E fertur, beatus vere dici poteli, pauci enim propter primi parentis lapsum ad illum Solem, summum illud bonum, plures ad malum feruntur. Numini acceptum ferendum eli, uquid boni appetimus & consequimur.
316쪽
OPES NON ANIMUM. . ruit haec Hierographia primum inventa ab Ersilia Cortese de Monti nobilissima formina.
quia proci , quos repudiarat multis cladibus ipsius bona, ut ulciscerentur, assecerant. Ab haa
proculdubio desiumpsit haec Principissa hanc
Hierographiam, quae sortassis opum fortunae quejacturam, alterius instar, passa fuit. Ostendit itaque animi constantiam & sortitudinem, ac se nulla sortunae calamitate , impetu, aut insultu commoveri, aut frangi; sed animum invictum possidere: quia etsi incendio omnia delerentur, tamen OPES tantum, NON ANIMUM exureretur: Hic enim superstes& firmus inlaelicia foeticia efficere, ac res amissas perditasque arte, industria ac prudentia recuperare,omniaque in pristinum statum reducere potest. Sequi videtur hoc casu Biantis dictum: qui incensa patria admonitus, seu increpatuis quod nihil suorum bonorum ex incendio cum efferret, ut caeteri; respondisse dicitur: Omnia mecum porto : animum intelligebat variis virtutibus, artibus, ac scientiis instructum supellectili ac pecuniis praeserendum, quo non solum Praesentis fortunae injurias se superare, sed itarem suam instituere posse confidebat, ne in posterum egeret. Haereat enim ia praecordiis ve-
317쪽
ra bona. vivoque nihil eripitur possessori, sed ne mortuo q iidem, in anima siquidem sunt, quo
nec fortunae, nec moms potentia se porrigit. Vera bona & virtutes non delentur fortunae telis, nec igae exstinguuntur; Imo potius augentur& clariores fiunt. Vt enim solis splendor post tenebras, ac discussis nebulis vivacior apparet; ita tu virtus calamitate obscurata , tandemque depulsia , clarior elucescit. Plemitur non opprimitur virtus,ac quo magis deprimitur, eo fortius exsurgit.
sEMPER IMMOTA. Diversam a patre & matre Hierographiam edidit M. Antonius Columna Iunior, sed eodem
sensu: Vt enim quercus , arbor durissima & robustissima, omni ventorum generi se te opponit, ac semper immota manet, ita Principum & Heroum animi nullis fortunae telis cedere debere, ostendit. Frangi levi fortunae adverse actatu animam muliebre est & viro indignum. Fortis vir non solum adversia non metuere, sed ne mortem quidem, debet : ut Socrates,qui Platone teste in Apologia, morti adjudicatus, propter Philosophiae sinceram professionem , ad judicem Conversus ait : Eq uidem vos omnes singulari quadam benevolentia complector; parendum
tamen potius duco D Eo immortali,quam vobis. Itaque
318쪽
D CUM PRINC. MARCE.ΙTM. 3 ultaque quam diu & spirabo & potero, nunquam
Philosophiae curam abjiciam: nec VOS admΟ-nendi, modoque ac more meo adhortandi ad virtutem , quemcimque nactus fuero occasionem omiti m. Hujusmodi fortitudinis exempla apud Christianos eorum, qui pro fide languinem equaerunt, multa exstant imo & tenellae virgines, ut S. Catharina , is pol oma ac aliae innumerae , uon solum mortem non timuerunr, sed summas delicias in poenis crudelissimis de atrocissima morte se percepisse, saepe spectantibus demonstrarunt.
320쪽
DUCUM PRINC. MARCH. ITAL. 3I3 LII. HIEROGRAPHIA. Mulierum & virginum Hierographicae in
ventiones plerunque virorum in enti acumine& elegantia superant, ut praecedentes complures examinatae & haec facile ostendunt. Nec mirum, cum foeminae ingenium a durioribus negotiis, civilibus curis, ac gravioribus studiis solutum, amoribus animique affectibus totum incumbere possit. Haec certe, si quae alia, mihi ingeniosa videtur : Inquit Symbolum , UNA 'FVIT, nempe candela ardens, id est anima, vita una, imo humanum corpusculum unum ardens Zc vivens amore optati sponsi. Quid enim aliud corpus virginis amore ardens, quam candela ardens Z Candelae vita ignis & ardor est: Virginis amantis vita amor sponsi aut sponsus ipse; neque enim vivit aliter, quam in amati corpore. Sed postquam virgo sponsum consecuta est, & con-jux facta, jam duae candelae vinculo apparent ligatae, ac simul mutuo amore flagrantes, duplicatoque lumine se mutuo juvantes, aliosque illustrantes. Tum gaudent se binas &junctas, quae antea solae fuerunt, non solum ut sibi prodetin αlucere, sed etiam aliis possint. Hoc gaudium hac Hierographia propalare Principissa Hieronyma voluit. O LIN HIE-
