장음표시 사용
101쪽
HIEROGRAPHIA XVII. HIEROGRAPHIA.
PRAEMIO ET POENA. iConspicitur hic palmae & oleae ramus diassemati transversim immissus, uterque victoriae signum est. De palma non dubitatur, sed de olea, iqua tamen, Plinio teste , Athenienses victorest coronabantur. Alias pacis signum est. Verum ad Symboli explicationem parum refert, lium pax aut vietoria significetur. Nam diadema re-igium, quod Regnum vel Rempublicam designat, in sive id victoria partum sit, sive alio juret Principi advenerit; ut conservetur & 'floreat, PRAEMIO & POENA opus habet: Praemia
enim invitant incitantque hominem ad virtutem, poenae deterrent a vitiis. Si enim, teste Cicerone,in Republica nec recte saetis praemia exstent ulla, nec supplicia peccatis, neque domus, neque Respub. stare potest.Nam boni &Remp. juvantes, si desit praemium, eam negligunt, ac perire sinunt. Mali, si impune scelera committi posse animadvertunt, tandem ea , quibus salus Reipubl. innititur, aggrediuntur. Quos itaque ipsa natura retinere in ossicio non potest, ii magnitudine poenae maleficio submovendi sunt. Sicuti in corpore, si quid ejusmodi est quod reliquo corpori noceat, uri aut secari patimuS, Ut mem brorum aliquid potius, quam totum corpus intereat ; sic in Reip corpore, ut totum salvum sit,
quicquid est pestiferum amputari debet. V I x XvIII. HIL-
102쪽
Hierographia haec nomini suo convenit: Sa-,cra enim est, ac victoriam omnem numini ad- 'scribendam esse docet: id enim aliud designatur, quam haec oratio ἶ O crux IN VIRTUTE TVA NIKaen , id est vinco, ac in Vi- etoriae signum Lauream coronam consequar. Crucis enim signo non solum Sathanas ejusque machinationes coercentur; sed etiam hostes superantur, ut multis authoribus remprobari potest. Nicephorus enim Constantinum Magnum, bellum contra Byzantinos gerentem, & jam bis victum , in coelo crucem stellis formatam, hac
inscriptione , IN HOC SIGNO VINCES, vidisse asserit: ac postridie, pugna inita victoriam obtinuisse. Pie itaque veneratur hic Dux crucem, non propter figuram, sed propter eum, qui illi aflixus nos salvos fecit , ac virtute sua nobis victoriam contra Sathanam, mundum & carnem praebuit.
104쪽
I RURIAE. NON B VEL VO SIN UINCER, Id est, NON RECEDO NISI VINCAM.ALaXANDER iste cum Margaretham Austriacam Imperatoris filiam duxisset in
uxorem,ac Thusciam aequissime regeret, seque optima corporis constitutione praeditum animadverteret, voluit rebus bellicis se clarum reddere, ac gloriae causa, pro parte Imperatoris se quodvis periculum subire, imo vel vincere vel occumbere velle, narrabat. Ad. hunc scopum cum Hierographiam quaereret, nulla hac aptior visa fuit; Rhinoceros enim ad pugnam adnatis armis instructum animal Elephantem aggredi solet, Ventremque tanquam caeteris partibus molliorem cornu, quod in fronte vel tergo habet, petideo animo, ut non decedat a pugna, nisi
Elephantem prostraverit & interfecerit. Ob id convenit Symbolo Hieroglypton , NON BVELVO SIN VINCER, hoc est, non recedo nisi vincam, Rhinoceros enim c ut ait Poeta nunquam Uictus ab hoste recedit.
105쪽
HIERO GP APHIA II. HIEROGRAPHIA. PREMITVR NON OPPRIMITUR.
Vt Sol planetarum omnium maximus, & anima quasi potius Orbis, tanto fulgore praeditus, ut ubique praesens luce sua radiisque este videatur, nihilominus tamen objecto Lunae corpore radios per aliquot temporis momenta mittere non potest : ita magnorum virorum animi & studia sortunae injuriis & calamitatibus sic interdum premuntur , ut vix videantur posse emergere. Tande tamen ,ut Sol decendenteLuna pristinam faciem recuperat, suosque radios quoquoversum diffundit; ita etiam constantium Heroum animi ab infortuniis ac calamitatibus liberati, Veterem
exercendae virtutis magnarumque gerendarum Terum consuetudinem recuperant; ut vere N ONOPPRESSOS , sed PRESSOS tantum fuisse,
dicere possint. Hoc Symbolum etiam pulchrὸ veritati accommodari potest: Veritas enim una est, ut Sol ; duplicia & multiplicia sunt veritati contraria. Vt autem Sol nunquam OPPRIMI potest, sed tantum PREMI , cum videlicet Luna illi opponitur ac impedit, ne ipsius radii ad uos pertingant : ita nec veritas, quae etsi aliquando prematur & cactetur, tempus tandem in lucem profert, cujus filia esse dicitur. III. HIL.
107쪽
HI EROGRAPHIA III. HIERO GRAPHIA. CUM PUDORE LAETA FOECUM
Foeminae laetari foecunditate solent, sed quo pacto illis pudori possit esse foecunditas, ut Symbolum explicat, non intelligo : Nisi forte dum merum gerunt, aut prolem ad latera habent, ob memoriam sacrificii Deae Veneri praestiti, dum
soboli comparandae operam navarunt, Verecundia assiciantur. Verum istius si pudet, nimis probae sunt, quod peccatum in re honesta & neceL satia vereri videantur. Sed nonnullis mulieribus indoles & in probitatem propensio tape tanta est, ni cohiberi non possint,ac ea, quae peccatissimilia sunt , suspecta habeant. Excusetur itaque pudor istius Margaretae, quae laeta foecunditate. ut pavo pullos sub alis, ita sobolem magna charitate tuetur dc lavet.
108쪽
Non disteri haec Hierographia a priore , nisi quod hic pavo erecta & in orbem expansa stet cauda, ac sub illo pulli Pavone utitur, quod reliquas aves pennarum pulchritudine admirabili superet,& foecunda sit avis I utpote, quae duodecim excludat ova, studioseque conservet, ne mas
reperiat, ac incubandi desiderio frangat. Habeteri parasias plumas, ut pulchritudinem regiamque in estate m designet, quam tamen cum pudicitia ac humilitate sustinet. Pudicitia nihil aliud est, quam pudoris incurrendi metus , aut evitandi studium. Pavo pudoris index , quia cum pedes intuetur, verecundia assicitur, ac plumas demittit. Pia itaque haec Margareta se foecundam magnaque dignitate praeditam agnoscit, nec propterea se lascivire aut superbire, sed dona divina cum summa humilitate suscipere, pudicitiaque servare, recte hac Glyphe ostendit. Est itaque huic Margaret hae concordia formae atque pudicitiae; quae alias Iaro conveniunt: Nam ut inquit Juvenalis :Lis ect eum forma magna pudicitia.
110쪽
DUCUM E ETRURIAE. V. HIERO GRAPHIA. VNO AP so NON DEFICIT ALTER. Hierographia haec facilis est illi , qui scit Me
xandrum Ducum a Mediceae familiae inimicis interfectum fuisse , Cosmumque ei successiste, qui Principatum adeptus hanc Glyphen ea idit, ut hostes familiar, Alexandro exstincto, ejusdem prosapiae non deesse, neque defuturos succe stores ad Rem p. regendam, intelligerent, Habuit
enim Cosmus tunc temporis numeroiam sobolem filiosque Reipubl. regendar idoneo S. Palma autem arbor prae caeteris electa est, quod sit victoriar signum ; a qua,ut VNO ramo AVULSO NON DEFICIT ALTER, ita neque ex pluribus alicujus Principatus haeredibus, uno ab hostibus intersecto vel exstincto, alter deficit , qui hostes punire aut vincere possit.
Vt duae anchinae naves, ne a procellis marinis conquassentur ac rumpantur, securas reddunt ita leges de arma Rempub ue a turbis aut seditionibus perturbetur aut subvertatur: Lex enim, tanquam anima Reipubl. totum corpus, ne morbosum, valetudinarium, ac male affectum reddatur, conservat. Ad salutem enim civium, civita-