Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

92쪽

CON BSTAS, Hest, ISTIS. Hierographia haec inventa primo fuit a Joanna Arragonensi , quam Romae praesul quidam

senex deperibat, cum autem ab ea repulsam pareretur, neque libidinem explere posset, amore in rabiem verso, prohibuit ne ardes suas egrederetur Verum illa mandato neglecto clam se Roma proripuit, ac Hierographiam hanc amicis in signum evicti periculi & victoriar exhibuit. Exhibet autem leonem clunibus inudentem, pavidum,ac a tribus facibus, quae manu Virpinea continentur territum. Leo, qui ut inquit

Plinius senex primum hominem adoritur , senem procum indicat; saces autem, quibus terretur leo, vel senex procus, pudicitia, generositas &prudentia sitat,quae decus muliebre conservant. Pudicitia infamia arcetur, generositate insidiantes repelluntur, ac prudentia pericula caventur.

ISTIS itaque tribus recte se ferociam proci illudere gloriabatur. Cur autem haec Beatrix eadem Hierographia usa sit nescitur. Forte Theologicὰ Leone Satanam designat, quem tribus facibus, spe,fide & charitate domavit, ut diadema coeleste consequi posset: Vi enim credibile est, foeminam politice haec intelligi velle ; nempe religione, justitia,& atmis, tanquam facibus, diade a seu Regnum contra Leonem, id est hostem,

servari. XII. HIE-

93쪽

is NI EROGRAPHIA

XII. HIEROGRAPHIA. INSTAR OMNIUM. Ouid sibi velit Emanuel Philibertus Dux sa- haud1ὼ hoc Symbolo, INSTAR OMNIUM,

difficilis est conjecturan, praesertim,quod ex Hie roglypto explicari,aut supplerisymbolu non possit: Nam corona ex lauri frondibus cum baccis exhibetur,ac in superiori parte rosa ex unionibus, qui gemmam circumstant, conspicitur.Nisi sorte Prii eps, quemadmodum gemma ista pretio, dignitate,eleganti a & pulchritudine IN STAR OMNIUM unionum sit; ita etiam seΙNSTAR OMNIVM suorum subditorum esse innuat, Princeps enim caput est Rei p.&sicut a capite non sollim motus omnium membrorum, sed etiam sensus provenit ; ita a Principe salus & foelicitas populi proficiscitur; ut recte Princeps se INSTAR OMNIUM, a quo salus & scelicitas omnium dependet, dicere possit: Sed fortassis corona haec, que Ducib. Romanorum triumphantibus dabatur, ex lauri soliis, huic Duci INSTAR OMNIVM aliarum est: Solebat enim dari obsidionalis Duci obsidionem passo: Civilis, civem liberanti;

Muralis, primo murum scandenti; Castrensis, castra occupanti & Navalis, primo navem insilienti: Sed Triumphalis tantum Duci totius eXercitus,qui viistoriam obtinuisset: Vt enim ille caput militum omnium & exercitus est, ita & corona

ipsi data INSTAR aliarum OMNIUM esse debet. Principes itaque rectius majora, eaque,quae caetera comprehendunt , quam viliora petunt.

XIII. HIL

95쪽

RECONDUNTUR NON RETI MDVN bPalo arma imposita cernuntur, inquit symbo Ium, RECONDUNTUR NON RETVNDUNTUR: Retundi enim, aut negligi ne pacis quidem tempore debent. Opinione siquidem

citius saepe bella oriuntur, ac incauti & sine armis facile superantur. Prudentes Principes tempore pacis cogitant de bello, ac ita omnia parant, ut orto bello extemplo parati necessariis omnibus sint. Exemplum prudentiae praebet Respubi

Veneta, quae a multis annis armamentarium ce

leberrimum totius Europae in promptu, omni armorum genere instructum habet. Verum non

solum armis prudens Princeps pacis tempore sibi prospicere debet, sed etiam thesauris, pecuniis, opibus ac viris, qui bella gerere possint;haec enim nervum belli dicuntur vulgo coiistituere. Loca etiam, quae ingressiam Provinciae prohibere hosti possunt , temporc pacis muniri vallis, fossis, aquisque debent. Haec enim qui differt donee bellum oriatur , sibi & tempus defuturum ut recte exstruat, seque curis expensisque nimiis impeditum, id exequi non posse, sentiet.

96쪽

XIV. HIEROGRAPHIA.sPOLIATII ARMA SUPERSUNT.

Hieroglypton proxime praecedenti simile est.

Pato siquidem arma sunt imposita, Gnome vero

differt, ait enim SPOLIATIS ARMA SvPER- SVNT. Sed quo pacto spoliatis omnibus rebus arma superessta possunt ξ Supersunt sane, quia1kror arma ministrat. Imo ira, vindictaeque cupido cudunt & offerunt arma. Ostendere itaque hac Hierographia Princeps voluit, nemini uim esse inferendam , victosque non esse terendos planeque opprimendos, sed sic regendos, ut sibi parci putent: Si enim victi omnibus exuantur rebus, animi angustia, egestas, dolor acceptae ignominiae , ac desiderium recuperandae libertatis cogunt, ut pristinam libertatem quaerant,& quaevistentent potius, quam ut miserrime vivant. Ob id Principes semper metuere debent, oppressis rationem non defuturam, qua se liberent. Satius itaque indulgere victis suarum Ierum usum, quam penitus spoliare; ne ARMA, ut se ulciscantur, SUPERSINT. Innuitur etiam hacHierographia , potius debellandos, quam spoliandos adversarios: Spoliati enim & non debellati data o casione vindictam illatae injuriae, ut diximus, instituunt. Sic Romani, qui ad furculas Gaudinas omnibus rebus spoliati, ac sub jugum missi erant, paulo post injuriam acceptam ulti sunt

98쪽

DUCUM SABAVDIAE. IXV. HIEROGRAPHIA. DUIS DICERE LAUDES. IS DICERE LAUDES, inquit Symbolum, supple,Margaritae potest o Margaritae autem

uniones vocantur, ex quibus constat corona, al

luditque ad nomen uxoris Princeps Emanuel Sed unde laudari potest Margarethaῖ A fide,spe,

cliaritate, pietate & religione, haec enim crux illa indicat. Deinde a mundicie, simplicitate , pulchritudine eximia, quae ab rinionibus aut margaritis indicantur. A regia majestate, quam corona ostendit, & ab elegantia, morumque comitate ac mansuetudine , qua haec Ducissa ornata

fuit. QVIs itaque DICERE LAUDES meae Margarethae potest ' ait Maritus. Verum & hoc modo intelligi Hierographia potest : QUIS DICERE LAUDES Margarethae potestὶ quae sincero puroque amore suum amat colitque mariatum,ac semper cordi inclusum conservat; Aut,

quae sinceritate puritateque cordis quam uniones designanti crucem Domini Salvatoris, ejusique nomen & memoriam in pectore gerit 3 Hebraice enim EL Dauri significat. Consi cravit itaque uxorihanc Hierographiam, ejusque virtutem propalare voluit.

99쪽

a, HIEROGRAPHIA XVI. HIEROGRAPHIA.

NEC DEGENERO. Vt arbores quaedam fructiferar inter alios fructus interdum insipidos,exsuccos, esuique inutiles ferunt ; ita etiam parentes optimi aut prude tissimi ineptos, pravosque filios, genitoribuS saepius prorsus dissimiles. Proinde hac Hierographia Carolus Dux ostendit, se a parentibus re Ium gestarum gloria claris prognatum ab iis non degenerare, sed animo, moribus, ac virtute illis eam similem, quam avicula ovo exclusa progeni-eori suo; Hunc Principes, qui parentes Omni bus Virtutibus ornatos habuerunt, imitari debentiac parentum vestigia sequi, ne degenerent,ac indigni rarentibus luis ab alieno eZcluu ovo videantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION