Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

FESTIU

122쪽

FE S TINA L ENTE.'am aliquoties Symbolum istud quotidianum reperitur , FESTINA LENTE , verum alia

sculptura, hic enim Delphinus circa anchoram& remum repens aut natans cernitur. Delphinus, Plinio teste, velocissimum omnium animalium est, Ocyor volucre, Ocyor telo, ac nisi

multum insta rostrum os illi foret medio tale inventre, nullus piscium celaritatem ejus evaderet. Festinationis itaque index Delphinus, eumque LENΤg FESTINARA docet circa anchoram revolutio, quae celeritatem lentam facit, & remus, qui remoram, aut si mavis moram indicat. Diximus antea prudentes eos esse Principes, qui

FESTINANTER & LENTE negotia magna gerunt, hoc est, qui mediocritatem servant, oblatas occasiones non negligunti, ac nihil sine consilio aggrediuntur. Nam in rebus magRiβmemoriaque dignis consilia primum, dein de acta , postea eventus spe

ctantur.

123쪽

HETRURIA PACATA. Quid praestiterit Magnus Dux Cosmus HE-ΤR RIA PACATA hae Hierographia ostendit: Ferociam enim leonum, hoc est potentum, luporum, .ntellige improborum, quique turbata Republ. bonorum opes consumunt &perdunt, compressit, illorumque loco cornu copiae, id est, rerum omnium affluentiam & copiam induxit: Haec enim pacem sequi solent. Tempore siquidem belli truces ac inquieti plerumque Ies gerunt, turbasque augent & promovent. R paces , fraudulenti ac avari, luporum instar, in

turbis praedam venantur, omniaq; sursum deorsum commovent, ne desit rapinae occasio: Ita, ut boni, quod se a turbis excludant, illis contemptui ac praedae sint. Recte itaque Hierographia significatur, PACATA HETRURIA, leones

di lupos domitos, ac omnium rerum abundantiam squam cornu copiae designat pacis beneficio introductam ille.

125쪽

II 8

HIEROGRAPHIA XV. HIEROGRAPHIA. T AMAM SERVARE MEMENTO.

Nulla est virtus, quin viro maxime conveniatillique ornamento Di: Foemina ab alia virtute quam pudicitia vix laudatur. Hanc unicam si

conservet, jam omnibus virtutibus ornata videtur. Hac si careat, caeterae omnes virtutes, ut affabilitas, mansuetudo , comitas, ac parsimonia, quae mulieres ornant, ita sordescunt & corrumpuntur, ut potius dedecori & vitio, quam decori sint. Quo enim astabilior impudica, eo sceleratior, ac ad decipiendos viros protervior, instructior, aptiorque judicatur; atque ita etiam de aliis virtutibus censendum. Verum non suffcit mulierem esse pudicam , sed& ira vivere debet, ut honesta habeatur & putetur, hoc est, FAMAM SERVARE debet, omnesque occasiones fugere , quibus suspicio impudicitiae niducitur.

Pudicitiae verae exemplum morte sua exhibuit Lucretia Romana Collatini uxor, quae a Tarquinio superbo compressa pectus pugione, ne sceleris conscia fuisse crederetur, transfodit. Hanc pro exemplari & virtutis stimulo Leon ora Cosmiua Or proposuit, ac, sit nOp morte, vita

pudica imitata est. XVI. HI E-

126쪽

DVcVM HETRURIAE Quis dubitat, quin Mystah1c sibi gratuletur,

quod triremis sua suorumque ope contra fluctusae procellas spectant enim vexilla puppim adoptatum properet portum: Hoc est, quod ea quae animo concepit, ac diligentia laboreque ad exitum sollicem ducere studet, invitis malevolis

malaque fortuna PROSPERO MOTU ad sinem optatum tendant. Vt triremis eorum quos continet diligentia & labore , contra ventum δίfluctus marinos,fatis prospere desideratum siepe portum adipiscitur; ita Heloes diligentia ac studio non solum virtutem consequi , ac dissicillima quaeque adloptatum finem perducere possunt; sed etiam contra inimicorum & invidorum conatum ad Principatus dignitatem PROSPERO paulatim MOTV evehi. Diligentia enim ac studio virtutis habitus comparatur ; omniaque impedimenta & obstacula, quae virtutis habitum ac ne quis ad summa pervenire possis, prohibent, removentur xsuperantur.

128쪽

XVII. HIEROGRAPHIA. LAEDENTEM LAEDo. Magnanimi bonique Principis est, non solum

neminem hedere, sed eos defendere, qui propter aetatem , desectum rationis, ignorantiam , aut aliam causam se defendere contra improborum injurias & fraudes non possunt; ut sunt impube-Tes, aetate minores, viduae, mente capti, surdi. muti, coeci, rustici ac exteri. Hi enim omnes

pupillis comparandi sunt, ac a lege & Rege . nisi Barbarus haberi velit, defendi debent. Barbarisquidem pupillos, viduas, rusticos ac reliquos, qui se ipsos tuexi non possunt,fraudibus, dolis, ac vi bonis spoliant & in servitutem morte quavis deteriorem redigunt: Hos boni & magnanimi Principes, ne in se numinis iram concitent, non imitantur; sed potius Ducem hunc Franciscum, qui LAEDENTEM tantum LAEDIT , ut Ruscus vel Taxus arbor. Hae enim folia ita spinis horrida habent, ut ramum aut solium ab illis illaesius nemo decerpere possit. Magnanimum itaque non solum hujusDucis est propositum, quod Cum tantum laedere velit, a quo laeditur . sed etiam necessarium, ut authotiras ac majestas ipsius non labefactetur, sed

conservetiit.

129쪽

1UL HIEROGRA pura XVIII. HI ERO GRAPHIA.

AMAT VICTORIA CURA M. Mysta mustelam in arenam profert, quae, cum

procul odore Busonem sentit, rutae ramusculum quaerit, eoque arrepto munita Busoni obviam it, ac odore herbae, quae venenis omnibus medetur, enecat, alias ualitu Busonis interitura, tanta enim

inter haec animalia est antipathia. Voluit Hiero-olypto Mysta significare, non solum prudentia contra eos, qui vel statum vel personam suam de re vellent, sese defendere velle; sed etiam cura ae diligentia inimicorum suorum technas & machinationes facile mustela instar eludere,vincereque posse. Vix prosecto aliud quid majorem curam & diligentiam requirit, quam victoria, sive quis inimicos & hostes, sive pravos improbosuque animi affectus, ac vitia superare contendat.' neque enim minor laus est internos , quam externos hostes vincere. Iaterni siquidem perpetuo nobis insidiantur,& incautum feriunt, ut ira ac libido , quae nisi summa cura diligentiaque coerceantur, facit E rationis imperium contemnunt. Imprimis autem cavendum, ne vitia in consuetudinem veniant, summaque cura & studio virtutes, quae illis opponuntur, assidue ita exercendae sunt, ut in habitum transeant: Hac enim ratione victoria & diligentia obtinetur. Ad externos autem superandos hostes non minus

curam, quam diligentiam desiderari, norunt belli

Duces.

SEARCH

MENU NAVIGATION