M. Velleivs Patercvlvs. Cum notis Gerardi Vossii G.F

발행: 1639년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

H R. v. II. X CA'. Reverium inde Neronem, Caesar haud mediocris belli molem experiri statuit, adjutore operis dato fratre ipsius Druso Claudi , quem intra Caesaris penates enixa erat Livia quippe uterque divisi: partibus, Rhaetos Vindelicosque adgressi, multis urbium locastellorum oppugna tionibus, necnon directa quoque acie feliciter iuncti, gentes locis tutissimas, aditu dissicillimas, ni

mero frequentes, feritate truces, majore cum periculo, filiam damno Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine, perdomuerunt. Ante quae

tempora censura Plancia Paulli adia inter discordiam, neque ipsi honori, neque reipublicia usui fuit cum alteri vis censoris, alteri vita deesset Paullus vix posset implere censorem Plancus timere deberet, nec quidquam objicere posset ad Iescentibus, aut objicientes audires, quod non agnosceret seneX.

CN I. Mors deinde Agrippae qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat, atque in hoc perduxerat, ut meronis esset socer cujusque liberos, nepotes suos, Divus Augustus, praepositis Cati ac Lucii nominibus adoptaverat admovit propius Neronem Caesari quisse filia ejus uilla, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum Asti

pa Marcoque Vinicio, avo tuo, consulibus, magnum, atroxque, perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum, Dalmatarumque nationes, situmque regionum ac fluminum,numerumque Sc modum virium, excelsissimasque multiplices eo bello victorias tanti Imperatoris, alio loco explicabimus hoc opus servet formam suam. Hujus victoriae compos Nero, ovans triumphavit.

CN II. Sed, dum in hac parte imperii omnia

112쪽

so C. VI LLTI PATIRCuzrgeruntur prosperrime , accepta in Germania

clades sub legato Marco Lollio, homine in omnia pecuniae, quam recte faciendi cupidiore dc inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo: amissaque legionis quinte aquila vocavit ab Urbe in Gallias Caesarem Cura deinde, atque Onus Cermanici belli delegata Druso Claudi , fratri

Neronis, adolescenti otia riarumque virtutum, quo dc quantas natura mortalis recipit, vel industria percipit: cujus ingenium utrum bellicis magis operibus, an civilibus suffecerit artibus, in incerto est. Morum certe dulcedo ac suavitas, adversiis amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis nisi dicitur nam pulchritudo corporis , proxima staternae fuit. Sed illum , magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo ejus gentis variis vicis profuso sanguine fatorum iniquitas, consulem, agentem annum tricesimum, rapuit. Moles

deinde ejus belli translata in Neronem cst. quod is sua de virtute, fortuna administravitri peragratusque victor omnes partes Germaniae , sine ullo detrimento commissi exercitus , quod ptaaecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut

in formam paene stipendiaria redigereticovinci .

Tum alter triumphus, cum altero consulatu, ei oblatus est. C VILI. Dum ea, quae praediximus, in Pannonia, Germaniaque geruntur, atrox in Thracia bellum ortum, omnibus ejus gentis nationibus in arma accensis, Lucii Pisonis, quem hodieque diligenti iIimum atque eumdem lenissimum securitatis urbanae custodem habemus, virtus compressit. Quippe egatus Caesaris, triennio clun his bellavit gentesque serocissimas, plurimo cum earum excidio, nunc acie, nunc expugnationibus, in pristinum pacis redegit modum ejusque patratione,

Asiae

113쪽

Aliae securitatem, Macedoniae pacena reddidit. De quo viro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum eli, esse mores ejus vigore ac lenitate mixti:-smos, vix quemquam reperiri posse, qui aut otium validius diligat, aut facilius ustaciat negotio, hagis, quae agenda sunt, curet line ulla o tantatione agendi. C I X. Brevi interjecto spatio , Tiberius Nero, duobus consulatibus, totidemque triumphis actis, tribunicie potestatis consortione a quatus Augusto, civium polluta una ex hoc , quia

volebat eminentissuraus, ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus, exi re alterum reipublicae lumen , caput, mira quadam ex incredibili atque inenarrabili pietate, cujus caussia mox detectae sunt cum Cajus Gesar sumpsime jam virilem togam, Lucius item maturus esset viris , ne fulgor suus orientium juvenum obstaret initiis. dissimulata caussa consilii sui commeatum a s cero, atque eodem vitrico acquiescendi a continuatione laborum, petiit. Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrymae. quam paene elimia manum injecerit, justo set venatis operi illud etiam in hoc transcursu dicendum est , ita septem annos Rhodi moratum , ut omnes, qui proconsules legatique in transmarinas profecti provincias, visendi ejus gratia, ad quem convenientes, semper privato si illa maje- stas privata umquam fuit fasces suos summiserint, falsique sim otium ejus honoratius imperio suo.

C. Sensit terrarum orbis, digressum a custodia Neronem Vrbis nam Parthus, desciscens a societate Romana, adjecit Armeniae manum , c

114쪽

A in Urbe eo ipso anno , quo magnificentissimi gladiolori muneris naumachiaeque spectaculis, Divus Augustus abhinc annos triginta se, cGallo Caninio consulibus, dedicato Martis templo, animos oculosque populi Romani repleverat, foeda dictu, memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit. Quippe filia ejus Iulia , per omnia tanti parentis ac viri immemor , nihil, quod facere aut pati turpiter posset semina, luxuries, libidine, infectum reliquit magnitudinemque fortunae sua peccandi licentia metiebatur quidquid liberet, pro licito judicans. Tum Iulus Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, violator ejus domus, ipse sceleris a se commissii ultor fuit:

quem victo ejus patre, non tantum incolumitate donaverat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis, honoratum etiana matrimonios roris suae liliae, in artissimam amnitatem receperata Quini liusque Crispinus , singularem nequitiam supercilio truci protegens, 5 Appius Claudius, dc Fempronius Gracchus, ac Scipio, aliique minoris nominis, utriusque ordinis viri, quasi ijuslibet Uxore violata, poenas pependere cum Caesaris Κ-hama Neronis violastent conjugem Iulia relegata in Insulam, patriaeque, parentum sub loculis quam tamen comitata mater Scribonia

voluntarii ex si ii permansit comes. I. Breve ab hoc intercesserat spata iam , cum Caius Caesar , ante aliis provinciis adlidendum obitis, in Syriam misi is, convento prius Tiberio Nerone, cui omnem honorem , ut superiori, ra-buit , tam varie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna , nec vituperaturum mediocris materia deficiat, cum rege Parthorum juvene excelsit imginlulae, quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero coiit. Quod spectaculana

115쪽

lum stantis ex diveri hinc Romatri, illinc Parthorum exercitiis, cum duo inter te eminenti ilima imperiorum d hominum coirent capita, Perquam clarum memorabile, sub initia si diorum meorum , tribuno militum mihi iacie

contigit quem militiae gradum ante sub patre tuo, Marco Vinicio , de Publios silio auspicatur, in Thracia, Macedoniaque, mox Achaia , Asiaque, omnibus ad Orientem versus provinciis, coreataliae utroque maris Pontici latere, alid injuculada tot rerum, locorum, gentium , urbium recordatione pei fruor. Plior Parthus apud Caium

in nostra ripa tot tertiit hic apud regem in hostiliaepulatus est. CII. Quo tempore Marci Lollii, quem veluti incideratorem juventae filii sui Augustus e te voluerat, perfida S plena subdoli ac versutianimi conssilia, per Parthum indicata , Caesaris ira evulsavit cujus mors intra paucos dies fortuita, an voluntaria suerit, ignoro. Sed quam hunc decessit, aetati homines, tam paullo post obisse Censorinum in iisdem provinciis, graviter tulit civitas, virum demerendis hominibus genitum Armeniarn deinde ingi essius, prima parte introitus prostere gessit mox in colloquium cui se temere crediderat circa Artageram graviter a quodam,

nomine Adduo, vulta eratus , ex eo, ut corpus minus liabile, ita animum minus utilem reipublicae hibere coepit. Nec defuit conversatio hominum, vitia ejus assentatione alentium etenim semper magnae fortunae comes adet Adulati, per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotillimo terrarum orbis angulo consenescere, quana Romam regredi, mallet. Diu reluctatus, invitusque reveriens in Italiam, in urbe Lyciae Limyram nominatu motbo obiit cum ante annum serme quin-

116쪽

quagesimum Caesar, frater ejus, Hispanias petens, Nassiliae decessisset. III. Sed fortuna , quae subduxerat spem magni nominis, jam tum reipublica sua praesidia

reddiderat quippe ante utriusque horum obitum, patre tuo Publio Vinicio consules, Tiberius Nero, reversus Rhodo , incredibili laetici a patriam repleverat. Non est diu cunctatus Caesar Augustus. Neque enim quaerendus erat, quem legeret sed legendus, qui eminebat. Itaque, quod post Lucii

mortem, adhuc Cato vivo facere voluerat, eoque vehementer repugnante Nerone , erat inhibitus: post utriusque adolescentium obitum facere perseveravit , ut destribuniciae potestatis consortionem Neroni constitueret , multum quidem eo cum domi, tum in Senatu recusante, S eum Assio

Cato Sentio consule quinto Kalendas Iulias , post Urbem conditam annis septingentis quinquaginta

quatuor abhinc annis viginti septem , adoptaret. Laeticiam illius diei, concursumque civitatis, cvota paene inserentium caelo manus , spemque conceptae perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii, vix in illo justo opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere tentemus id unum dixisse juvat, quam ille omnibus fuerit carus. Tum refulsit certa spes liberorum parentibus viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis adeo ut nec plus sperari potuerit, nec spei responderi felicius. I V. Adoptatus eadem die etiam Marcus Agrippa, quem post mortem Agrippae Iulia enixa erat sed in Neronis adoptione illud adjectum, his ipsis Caesaris verbis : Hoc, inquit, reipublicae caussa facio. Non diu vindicem, custodemque imperii sui morata in Urbe patria, protinus in Germaniam

117쪽

maniam missit ubi ante triennium sub Marco Vinicio, avo tuo, clarissimo viro, immensum exarserat bellum erat Mab eo quibusdam in locis gestum quibusdam sustentatum feliciter, eoque nOnesthe decreta ei cum speciosi is in inscriptione Operunt ornamenta triumphalia. Hoc tempus me, functum ante tribunaticaluorum , Tiberii Cariaris militem secit quippe, protinus ab ad ptione misitis cum eo praefectus equitum in Germaniam, successor of Scii patris mei, caelestissimorum ejus operum per annos continuos novem praefectus, aut legatus, spectator, pro captu mediocritatis meae, adjutor sui. Neque illi spectaculo, quo fructus sum, simile conditio mortalis recipere videtur mihi: cum per celeberrimam Italiae partem, tractum omnem Galliae provincia, rum, Veterena Imperatorem δε ante meritis ac

vitibus, quam nomine, Caesarem revisentes, sibi quisque, quam illi gratularente plenius. At vero militum conspectu ejus elicitae gaudio lacrymae alacritasque ac salutationis nova quaedam exsulatatio,i contingendi manum cupiditas, non continentium protinus, quin adjicerent, Videmus te, Imperator salvum recepimus ac deinde, Ego tecum, Imperator, in Armenia, ego in Raetia sui: ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum neque verbis exprimi, dc rtasse vix mereri fidem poteti. V. Intrata protinus Germania, subacti Cani arefates, Attuari Bructeri, rece t Cherusci gentes,&amnis, mox nostra clade nobilis transitus Vi

surgis penetrata ulteriora cum omnem partem

asperrimi periculosissimi belli C sar vindicaret: in iis, quae minoris erant discriminis, Sentium a turninum, qui tum legatus patris ejus in Germania fuerat, praesecisi et virum multiplicem virturibus,

navum,

118쪽

s C. VELLEII PATTRCULI navum, agilem, providum, militariumque ossciorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent locum otio , liberaliter

lauteque eo abutentem ita tamen , ut eum splendidum ac hilarem potius , quam luxuriosum, aut desiidem diceres de cujus viri claro celebrique consulatu praedi ximus. Anni ejus aestiva, usque in mensem Decembrem perducta , immanis emo amentum fecere victoriae Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme alpibus, in Urbem traxit, ad tutelam imperii eum veris initio reduxit in Germaniam in cujus mediis finibus, ad caput

Iuliae fluminis, hiberna digrediens princeps loc

verat.

V I. Pro di boni, quanti voluminis opera insequenti peltate, sub duce Tiberio Caesare, etsimus Pertulirata armis tota Germania est viciae gentes, paene nominibus in cognatae receptae au- chorum nationes omnis eorum juventus, infinita numero,immensa corporibus, situ locorum tuti Tima, traditis armis, una cum ducibus suis, prafulgenti armatoque militum nostrorum agmine, ante imperatoris procubuit tribuna Fracti Langobardi gens etiam Germana feritate ferocior. Denique, quod numquam antea spe Conceptum, nedum opere tentatum erat, ad quadringentesimum miliarium , a Rheno usque ad flumen Albim, qui Senonum II ei mundorumque fines praefuit, Romanus cum signis perductus exercitus, dc eodem mira felicitate 5 cura ducis, temporum quoque observantia classis, quae Oceani circumnav gaverat sinus, ab inaudito, atque incopia, to ante mari flumine Albi subuecta, plurimarum gentium victoria, cum abundantissima rerum omniurn copia, exercitu Caesarique se junxit.

VII. Non tempero mihi, quin tantae re

119쪽

occupassemus, ulterior armata hostium juventute fulgeret, sub Omnem motum nostiarum navium protinus refugientium, unus e barbaris, late senior, corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum, ut illis mos est, ex naateria conscendit alveum, solusque id navigii genus temperans, ad medium procelli fluministi petiit, liceret sibi, sine periculo, in eam, quam armis tenebamus , egredi ripam , ac videre

Caesarem. Data petenti facultas. Tum, appulso lintre. diu tacitus contemplatus Caesarem, O sua quidem, inquit, urit juventus, quae cum Uestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit, quam sequitur fidem sed ego, beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos nec feliciorem ullum vitae meae

aut optavi, aut sensi diem. Impetratoque, Ut manum contingeret, reversus in naviculam, sine fine respectans Caesarem, ripae suorum appulsus est Victor omnium gentium, locorumque, quos adierat Cssar, cum incolumi inviolatoque,& semel tantu- modo , magna cum clade hostium, fraude eorum tentato exercitu , in hiberna legiones reduxit, eadem, qua priore anno, festinatione urbem petens.

VIII. Nihil erat jam in Germania , quod

vinci posset, praeter gentem Marcomannorum; quae Maroboduo duce, excita sedibus suis, atq: in inferiora refugiens cincinctos Herciniae silvae campos incolebat. Nulla festinatio hujus viri mentionetras redi debet Maroboduus, genere nobilis, corpore prevalens, animo ferox, natione magis, litana ratione, barbarus, non tumultuarium, neque sortuitum, neq, mobilem, S ex voluntate parentium

constantena in: ex suos occupavi principazum:

120쪽

1ed, certum imperium, vimque regiam complexus animo, statuit, avocata procul a Romanis gente sua, eo progredi ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua facere potentissima occupatis igitur, quos praediximus, locis, finitimot omnes aut bello domuit, aut conditionibus uris sui fecit. CIX. Corpus suum custoditum, imperium, perpetuis exercitiis, paene ad Romanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens, d nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello nos lacesseret,in , si lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi declararet Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pati loquebantur Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium totumque ex male dissimulato agebat aemulum exercitumque, quem septuaginta millium peditum, quatuor equitum fecerat, assiduis adversus finitimos bellis exercendo, majori, quam quod habebat, operi

praeparabat. Eratque etiam eo timendus, quod, cum Germaniam ad laevam, Min fronte Pannoniam ad dextram a tergo sedium suarum haberet Noricos tanquam in omnes semper venturus, ab omnibus timebatur. Nec securam incrementi sui

patiebatur es e Italiam quippe cum a summis Alpium jugis, quae finem Italiae terminant, initium e ta, finium haud multo plus ducentis millibus I allicium abesset. Hunc virum, hanc regionem proximo anno diversis e partibus Tiberius Caesar aggredi statuit sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos, excisis continentibus Herciniae silvis, legiones Boiohoemum id regioni, quam incolebat Moroboduus, nomen eli ipse a Carnunto,

tui locus Norici Regni proximus ab hac parte

SEARCH

MENU NAVIGATION