M. Velleivs Patercvlvs. Cum notis Gerardi Vossii G.F

발행: 1639년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

II I II. 9tari S verbo, consuetudine utar dimitteret. Pro di immortales, quod hujus voluntatis erga Brutum ii pollea vir tam mitis pretium tulit lNihil illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit quando neminem, nisi acie consumptum, civem patria desideravit sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius matri

victor an daret, quam victi acciperent. L III. Pompeius , profugiens cum duobus Lentulis consularibtis, sextoque filio. Favonio

praetorio, quos viciores darent comites ei fortuna Og regaverat, aliis ut Parthos, aliis ut Afiicam peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet Iubam suadentibus, A gyptum petere propinsuit, memor beneficiorum , quae in patrem ejus Ptolomaei, qui tum puero, quam juveni, propior regnabat, Alexandriae contulerat. Sed qui sinas versis beneficiorum servat memoriam' aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam aut quando fortuna non mutat dem 3 illi itaque ab rege, qui venientem naeum Pompeium is ama

Mitylenis Corneliam uxore receptam in avem, fugae comitem habere coeperat consilio Theodo-ii. Achilhae exciperent, hortarenturque, ut ex oneraria in eam navem, quae obviam processerat, transcenderet quod cum fecit et, princeps Roma

ni nominis , imperio , arbitrioque Agyptii mancipii Caio Caesares, Publio Servilio Consulibus, jugulatus est. Hic, post tres consulatus, totidem

triumphos, domitumque terrarum orbem, sanctissimi ac praestantissimi viri, in id evecti, super quod ascendi non poteli, duodesexagesimum annum agentis, pridie natalem ipsius, vita fuit exitus in tantu in illo viro a se discordante fortuna, ut, cui modo ad victoriam terra defuerat, deesset ad sepulturam. Quid aliud, quam nimium occu

82쪽

patos dixerim, quos in aetate tanti, paene nostri seculi, viri refellit quinquennium cum a Caio Atilio et Quinto Servilio consulibus tam facilis esset annorum digestio quod adjeci, non utarguerem, sed ne arguere r.

L I V. Non fuit major in Caesarem , quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is

auctoritate regebatur, iides quippe cum Venientem eum tentassent insidiis, ac deinde bcllo lacessere auderent, utrique summo imperatorum, alteri superstiti meritas poenas luere suppliciis Nus quam erat Pompeius corpore, adhuc ubique Iubae nomine quippe ingens partium ejus favor bellum excitaverat Africum. quod ciebat rex Iuba 5 Scipio, vir consularis, ante biennium , quam exstingueretur Pompeius, lectus ab eo socer eorumque copias auxerat Marcus Cato , ingenti cum dissicultate itinerum locorumque inopia, perductis ad eos legionibus qui vir , cum summum ei a militibus deferretur imperitim , honoratiori parere

maluit.

LV. Admonet promissi brevitatis des quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens tortunam suam aesar, pervectus in Africam, quam occiso Curione, hi lianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus, ibi primo varia fortunam expugnavit via, inclinataeque hostium copiae. Nec dissimilis ibi adversus victos , quam in priores, clementia Caesaris suit Victorem Africani belli Caium Caesarem gravius excepit Hispaniense, nam victus ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae ejus adluuxit quod Cnaeus Pompeius, Magni filius , adolescens, impetus ad bella maximi ingens ac terribile conflaverat, undiq ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequen-ziam ex toto orbe terrarum auxiliis consuenti

83쪽

H n. II. rbus. Sua Caesarem in Hispaniam comitata fortuna eli sed nullum umquam atrocius periculo silua, que ab eo initum proelium, adeo ut plus quamda- bio Marte, descenderet equo , conlis iasque ante e recedentem suorum aciem increpita prius riv- na quod se in eum servasset exitum , denunciaret militibus, velligio se non recellurum proinde viderent, quem, o quo loco imperatorem deserturi

forent verecundia magis quam virtute acies restitutae, C. A. duce, quam a milite, fortius. L a Cn. eus Pompeius, gravis vulnere inventus, inter solitudines avias interemptus est. Labienum, Varumque acies abstulit Caesar Om-mnium victor, regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque i diatorii muneris naumachiae equitum peditumque, simul elephancorum certaminis specta- culis epulique per multos dies dati celebratione, replevit eam. Quinque egit triumphos Callici apparatus ex citro, Pontici ex acantho Alexandrini

teitudine Africi ebore Hispaniensii argento ra-jicitati sili constitit. Pecunia, ex manubiis lata, paullo amplius sexies millies sestertium. Neque illi tanto C. π viro, bc tam clementer omnibus victoriis suistin avi uso, plus quinque mensium principalis quies con- . et si igit quippe cum mense Octobri in urbem rever-

.nai tinet, idibus Martiis, coniurationis auctoribus tam Bruto dc Cassio quorum alterum , promittendo pias consulatum non obligaverat, contra disterendo Cassium offenderat adjectis etiam conssiliariis caedis familiarisiimis omnium fortuna partium ejus in summum evectis falligium , Decimo Bruto, d Caio Trebonio, aliisque clari nominis viris a interemptus est cui magnam invidiam conciliarat Marcus Antonius, omnibus audendis para

84쪽

tiisimus , consulatus collega imponendo capiti ejus Lupercalibus sedentis pro Rostris insigne regium, quod ab eo ita repulsum erat, ut non omensus vider2tur. I I. Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari, ut principatum , armis quaelitum, armis teneret ille, dictitans, mori se, quam timeri malle, dum clementiam, quam praestiterat, exspectat, incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima praesagia atque indicia dii immortales suturi Cbtul stent periculi nam 'aruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum sartiarum caveret diem in uxor Calpurnia , territa nocturno visu, ut ea die domi substiteret, orabat de libe .li, conjurationem nunciantes, dati, ab eo neque protinus lecti erant. Sed profecto ineluctabilis fatorum vis, cujus cum fortunam mutare constituit, consilia corrumpit. V IIamno anno id patravere facinus Prutus, d Caius Caslius, praetores erant, Decimus Brutus consul designatus. Hi una cum conjurationis globo, stipati gladiatorum Decimi Bruti

manu , Capitolium occupavere, cum consul Antonius, quem cum simul interimendum censuisset Cassius, testamentumque Caesaris abolendum, Brutus repugnaverat dictitans, nihil amplius civibus praeter tyranni, ita enim appellari Caesarem

facto ejus expediebat, petendum esse sanguinem in convocato Senatu, cum jam Dolabella quem su stituturus sibi Caesar de ignaverat consulem, fasces atque insignia corripui siet consul aria, velut pacis auctor , liberos suos obsides in Capitolium misit, fidemque descendendi tuto interfectoribus Ca saris dedit Millud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, Oblivionis

85쪽

praeteritarum rerum, decreto Patrum comprQbatum et LL LX. Caesaris deinde testamentum apertum est, quo Caium Octavium , nepotem roris irae Iuliae, adoptabat: de cujus origine, etiamsi praeventis c pauca dicenda sunt. Fuit Caius Octavius, ut non patricia, ita admodum speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. Hic praetor inter nobili isimos viros creatus, primo loco . cum ei dignatio Iulia genitam Atiam

conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam appellatusque in ea Imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit, praetextato relicto fili, quem Caius Caesar , major ejus avunculus, educatum apud Philippum vitricum , dilexit ut suum natumque annos octodecim, Hispaniensis militiae assecutum se pollea comitem habuit, nunquam aut alio usum hospitio, quam suo , aut alio vectum vehiculo pontificatusque sacerdotio puerum honoravit. Et pacatis bellis civilibus , ad

erudiendum liberalibus di diplinis singularis indolem juvenis, Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici, ac deinde Parthici habiturus commilitonem. Cui ut est nunciatum de caede avunculi, cum protinus ex vicinis legionibus centuriones suam , suorumque militum operam ei pollicerentur neque eam spernendam Salvidie. nus. Agrippa dicerent ille festinans pervenire in urbem omnem ordinationem c necisa testamenti tundisii comperit. Cui adventanti Romam, immanis amicorum Occurrit frequentia: cum intraret urbem, Solis orbis super caput ejus, curvatus aequaliter, rotundatusque in colo-Dem arcus, veluti coronam tanti mox viri capiti

imponens, conspectus et LL X. Non placebat Atiae matri Philippoque

86쪽

c 'ΕLILII PATIRCULI vitrico , adiri nomen invidio Lu fortuna Caesaris: sed i rebant saltuaria reipublicae te arum ci αorbis fata conditorem, conservatoremque Romani nona inis sprevit itaque caelelus animus humana consilia dc cum periculo potius summa, tuaΠὶ tuto huna ilia, proposuit sequi, maluitque avunc .llo, d Qx fari de se , quam vitii co , credere dici. tans, iacias esse, quo nomine Caesari dignus est ecvisus, semet ipsum videri indignun . Hunc protinus Antonius cons it superbe excipit: neque erat contemptus , sed metus vixque ad millo in Pompeianos hortos, loquendi secum tempus ledit: Oae etiam, velut insidiis ejus petitus, sceleste insimulare coepit in quo turpiter deprehensa ejus vanitas et L perte deinde Antonii ac Dolabella consulum ad nefandam dominationem erupit furor sestertium septies millies, depositum a C. Caesare ad aedem Opis occupatum ab Antonio, actorum ejusdem iniet tis fallis , civitatibusque

corruptis, commentariis. Ais omnia pretio temperata, vendente rena publicam consule. Idem,SIO-

vinciam Decimo Biu: de gnato consuli decitam , Galliam occupare statu: t Dolabella traimarinas decrevit ibi interque naturaliter Hiὶ millimos ac diversa volentes crescebat Odium. O-que Caius Caesar juvenis quotidianis Antonii petebatur insidiis. I. I. Torpebat oppressa dominatione Anzi, ni civitas Indignatio in dolor omnibus, vis ad resiliendum nulli aderat, cum Caius Caesar , deci

mum Onum annum ingrellus, mira ausus, ac

summa consecutus, privato consilio, majorem Senatu prorepublica animum habuit primum :a Calatia, mox a Casilino veteranos excivit pater-nOS. Quorum exemplum secuti alii brevi in formam uili coiere exercitus mox , cum Antonius

87쪽

Quarta, cognitari senatus voluntate, bc tanti juvenis indole, sublatis signis, adCi sarem se contule- runt Eum enatus, honoratu eque vi tatua, quae hodieque in Rostris posita aetatena ejus scriptura indicat, qui honor non alii, per trecentos annos, quam Lucio Sullae, Gnaeo Pompeio a Caio

Caesari contigerat propraetorem una cum consulibus designatis, Hirtio: Pansa,bellum cum Antonio gerere jussit. Ab eo annum agente vicesimum, brtiisime circa Mutinam administratum est ac Decimus Brutus obsidione liberata. 'nu tonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Ita- Lliam consulum autem alter in acie, alter poli pau- cos dies ex vulnere mortem obiit. LXII. Omnia ante, quam sugaretur Antonius, honorifice a senatu in Caesarem, exercitumque ejus decreta sunt, maxime auctore Cicerone sed, ut recessit metus , erupit volumias, protinusque Pompeianis partibus rediit animus. Biuto, Cassioque provinciae, qua jam ipsi, sine ullo senatus-

contuli, Occupaverant, decretae laudati, quicumque his se exercitus tradidistent omnia transmarina imperia eorum commilia arbitrio quippe Marcus Brutus, Caius Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc, ad augendam ejus invidiam,

simulantes se metuere, testat edictis, libenter se vel in perpetuo exsilio victuros, dum respublica constaret concordia, nec ullam belli civilis praebi- turos materiam, plurimum sibi honoris est iaconscientia facti sui, prosecti urbe atque Italia, iii

tento ac pari animo, sine auctoritate publica, provincias egercitusque occupaverant: c, ubicumque ipsi essent, praetexentes esse rempublicam pecunias etiam , quae ex tran; marinis provinciis

88쪽

s C. Naz TEII ATTRCvir Romana ab quaelioribus deportabantur, a volentibus acceperant 'lus Omnia senatus decretis comprehensa, bc comprobata sunt. Et Decimo Bruto, quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus Panta, atque Hirti corpora publica sepul

iura honorata Caesaris adeo nu.la habita mentio, ut legati, qui ad exercitum ejus missi erant, uberentur, summoto eo, milites alloqui. Non suit

tam ingratus exercitus, quam fuerat senatuS. nam,

cum eam injuriam distinnulando Caesar ferret, negavere milites, sine Imperatore suo ulla se audituros mandata. Hoc est illud tempus, quo Cicero, insito amore Pompeianarum partium, Caesarem laudandum, de tollendum censebat cum aliud diceret, aliud intelligi vellet. L X III. Interim Antonius, fuga transgressius

Alpes, primo per colloquia repulsus a Marco Lepido , qui pontifex maximus in Cati Caesaris locum surto creatus, decreta sibi Hispania, adhuc in

Gallia morabatur mox saepius in conspectum veniens callitum, cum d Lepido omnes imperatores forent meliores,ac multis Antonius, dum erat sobrius, per aveis castrorum proruto vallo militibus receptus est qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa virium penes eum staret. Sub Antonii ingressum in castra Iuventius Laterensis, vir

vita ac morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne secum Antonio, hoste judicato, jungeret, irritus consilii, gladio se ipse transfixit. Plancus deinde dubia, id est sua fide, diu, quarum esset partium, secum luctatus, ac tibi disti cile consentiens de nunc adjutor Decimi Bruti designati consulis, colligae sui, senatui l se litteris venditans, mox ejusdem proditor Asinius autem Pollio, firmus proposito Iulianis partibus fidus Pon

89쪽

H et II 6 L X I V. Decimus Brutus, desertus prim , a Planco, post etiam insidiis ejusdem petitus , paul- atim relinquente eum exercitu, fugiens, in holitis cujuldam nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis quos miserat Antonius, jugulatus est:

iustillimasque optime de se merito viro Cato Caesari poenas dediti cujus cum primus omnium ami- corum fuisset, intersector fuit, bc fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat, censebatque aequum , quae acceperat a Caesare, retineres, Caesarem, qui illa dederat, per ille. Haec sunt tempora , quibus M. Tullius continuis actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas sed hic fulgentissim, Caelesti ore a tribunus Canutius continua rabie lacerabat Antonium. Vtrique vindicta libertatis morte letit, sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis et satiato An ionio poena finita Lepidus deinde a senatu hollis judicatus est, ut ante suerat Antonius. LXV. Tum inter eum, Caesaremque, inim tonium, commercia epistolarum M conditionum acta mentio, cum Antonius iubinde Caesarem admoneret, quam inimicae pii Pompeianae partes forent in quod jam emersiissent fasti- una: quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur denunciaretque, secum Bruto

Cassioque qui jam decemi septem legionum potentes erant, uncturum vires suas, si Caesar ejus aspernaretur concordiam diceretque plus Caesare patris quam se amici ultioni debere tum inita potentiae societas, d hortantibus, orantibusque exercitibus, inter Antonium etiam, de Caesarem ficta assanitas cum esset privigna Antonii despon- Caesari. consulatumque iniit Caela pridie, quamginti annos impleret, X Kalendas Octobres, cum,llega Quinto Pedio, post Vrbem conditam an

90쪽

ca VELLE 2 PATER CUTInis septingentia novem , ante septuaginta duos quam tu, Marce Vinici, consulatum inires. Vidit hic annus Ventidium per quam urbem intercaptivo Picentium in triumpho ductus erat, in ea consularem praetextam ungentem praetoria. Idem

hic postea triumphaVir. LXVI. Purente deinde Antonio, simul l: Lepido, quorum uterque, ut praediximus, hostis judicati erant, cum ambo mallent sibi nunciari quid passi essent, quam quid emerui sient, repugnate Caesare, sed ii us ira adve nis duos, instauratum Sullani exempli malum , proscriptio. Nihil tam indignum illo tempore sui , quam quod aut Caesar aliquem proscribere coalius eli aut ab illo Cicero proscriptus est: abscilia r scelere Antonii vox publica est,

cum ejus salute nemo defend: si et, qui per tot annos de publicam civitatis,ac privatam civium defenderat. Nihil tamen egilli, Marce Antoni: cogit enim excedere propositi formam Operis, erumpens animo ac pectore indignatio nihil, inquam, egisti, mercedem a lestissimi oris I clarisimai capitis abscissi numerando , auctoramentoque fia- nebri ad conservatoris quondam reipublicae taniique consulis irritando necem. Rapuisti tu Marco Ciceroni lucem solicitam, aetatem senilem dc vitam inferiorem te principe , quam sub

Triumviro mortem famam vero, gloriamque lactorum atque diciorum adeo non abitulisti, ut auxeris. Vivit vivetque per omnium faeculorum memoriam Dumque hoc vel sorte, vel providentia, vel utcumque constitutum, rerum naturae

corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia illuminavit, mant bit ilicolume comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas i litis in te scripta mirabitur, tuum in eum factum exse

SEARCH

MENU NAVIGATION