장음표시 사용
121쪽
iure Praelatorum comprouincialium compescantur. Volentes de quarto, in quartum annum, per Vos,vel nuntios vestros, ad Apostolorum limina visitanda teneri: recepturi a nobis salubria monita, & praecepta, quibus vigor religionis monastica foueatur. Nos vero vestris postulationibus annuentes, charitati vestrae concedimus: ut hoc salutare propositum incipiatis exequi diligenter, ocquid ex ipso proueniat, nobis fideliter intimetis; ut si viderimus, quod per executionem ipsius, religionis honestas suscipiat incrementum, quod ad robur perpetuae firmitatis super eo fuerit statuendum,securius, & cautius statuamus. Datum Lateran. xiij. Kal. Septembris, Anno xiij.
I alba pallia, qtra Templarijs propriasunt, deferam.
vAM nobis dilectis iij fratres Militiae Templi querimoniam obtulerunt, quod cum in primordio institutionis ordinis sui, eis fuerit ab μ ν Apostolica sede concessiim, ut in religionis signum, Milites Militiae Templi albis pallijs uterentur ad disserentiam aliorum, Vos, in confusionem ordinis supradicti , nuper alba pallia portare cepistis. Nolentes igitur,
ut ex hoc inter vos, de ipsos emulationis, seu discordiae materia suscitetur : praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus: quatinus vestro contenti habitu existentes, huiusmodi alba pallia, quae sicut praemissum est, in signum religionis cocella fuerunt Templarijs ante dictis, nullatenus deseratis. Alioquin ven. fratri nostro . . . Patriarchae Ierosolymitan. Apostolicae sedis Legato, nostris damus litteris in mandatis, ut inquisita plenius, & cognita veritate, id appellatione remota super hoc statuat, quod religioni pariter, & saluti viderit expedire. Datum Lateran. vj. Kal. Septembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.
PATRIARCHAE IEROsOLYMITAN. MosTOLICAE SEDIS LEGATO.
Super eodem, delegat cognitionem. VAM nobis dilecti fili j,&c. in eundem modum, ut in alia, Vsque, ad ding , - serentiam aliorum dilecti filij ... Magister, de Fratres Hospitalis Teutonicorum Acconen. in confusionem ordinis supradicti, nuper alba pallia portare ceperunt. Nolentes igitur, ut ex hoc inter praedictos fratres, aemulationis, seu discordiae materia suscitetur, eisdem Magistro Sc Hospitalis Fratribus dedimus in praeceptis, ut suo contenti habitu existentes, Euiusmodi alba pallia nullatenus desserant: quae, sicut praemissum est, in religionis signum concesta fuerunt Templarijs antedictis. Quocirca fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus; quatinus inquisita plenius, & cognita veritate, id super hoc statuas appellatione remota, quod religioni pariter, dc saluti videris expedire, faciens quod si tueris per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari.Datum,ut in alia
122쪽
per vari' iuris articulis con ultus, respondet, de tonsura data ab Auate,
de contestatione inter delegatos, ου Haustula si ita es, resin is Vposita.
G mi V M contingat interdum quod laici ad Monasteria conuolantes, a suis FCη Abbatibus tonsorentur, Apostolicae sedis oraculum requisisti, an Clerica- tus ordo in tonsura huiusmodi conferatur. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus; quὀd cum in septima Synodo sit statutum, Lectoris manus impositionem licentia sit unicuique Abbati, in proprio Monasterio solummodo faciendi, dummodo ipsi ab Episcopo secundum morem praeficiendorum
Abbatum manus impositio facta noscatur, & constet eum existere Sacerdotem: per primam tonsuram a talibus Abbatibus iuxta Ecclesiae sormam datam, Clericalis ordo consertur. Praeterea cum quidam super aliquo litigantes, ad diuersos iudices litteras impetrant, quorum quidam obtenti a parte altera tibi mandant, ut partem aduersam denunties excommunicationis sententiae subiacere; alijs iudicibus tibi postmodum iniungentibus, ut eandem denunties absolutam. Quaeris a nobis, an vitisque vel neutris, vel alterutris talem,obedire debeas in hac parte . super quo tuae prudentiae respondentes, credimus distinguendum: an cum primum madatum recepisse dignosceris, tibi forsan innotuit inter illos,& alios super iurisdictione discordiam suscitatam, an super hoc nihil omnino sciuisti. Et quidem si super contentione huiusmodi, nil it tibi penitus innotescit, cum primum mandatum recipere te contingit, illud debes humiliter executioni mandare. Sed si postea contrarium tibi ab alijs demandetur, tunc litterarum ad utrosque a sedo Apostolica obtentarum copiam ostulata, quas auctoritate praesentium disti icte praecipimus exhiberi; s ex ipsarum tenore deprehenderis euidenter, ita quod non sit aliquatenus haesitandum, quod litterae, quae ad illosa quibus secundum mandatum receperas impetratae noscuntur,expresse reuocent litteras aliorum, tu illud intrepidus exequaris, quod secundo tibi loco mandatur. Si vero ex litterarum inspectione manifeste tibi constet, quod litterae obten tae ad illos qui primum dedere mandatum, per alias minime reuocantur, secundum mandatum nullatenus exequaris. Quod si super hoc tibi fuerit merito dubitandum, ad exequendum secundum mandatum te procedere non oportet, donec, iuxta cuiuidam nostrae constitutionis tenore S , inter eos huiusmodi contentio sopiatur; & id ipsum facere debes, si primo mandato recepto, & nondum executioni mandato, tibi forsitan innotuerit, quod inter se, super iurisdictione videlicet demandata, ceperint disceptare. Caeterum in his omnibus puram dc prouidam te conuenit intentionem habere, ne vel ad declinandum mandatum dubitare te dicas, ubi dubitandum non est, vel ad mandatum etiam exequendum te asseras esse certum, ubi certus esse non debes. Licci
autem ex his certa tibi detur doctrina, qualiter in huiusmodi debeas te habere: nulla tamen attribuitur potestas, ut inter delegatus, aut partes, de iurisdictione
123쪽
debeat iudicare. Insuper requisisti, cum quis conqueritur in se a suo Episcopo post appellationem ad nos legitiine interpositam, vel alias iniuste excommuni eationis sententiam promulgatam; & nos iudicibus damus nostris litteris in mandatis, ut, si ita est, vel, iuxta formam Ecclesiae, illis beneficium absolutio nis impendant, vel, eandem sententiam denuntient nullam esse, ac Episcopus paratus sit probare, se in illum antequani docem appellationis emitteret, vel alias iuste huiusmodi sententiam protulisse: an probationibus non admissis, iudicibus liceat excommunicatum absoluere, vel denuntiare sententiam nullam
esse. Ad quod, tibi taliter respondemus: quod supra iamdicto casu non consuevimus, si bene meminimus, sub praescripta forma iudicibus scribere, sed sub ista. Vt videlicet, si excommunicationis sententiam post appellationem ad nos legitime interposita inuenerint esse latam, ipsam denuntiantes penitus nullam esse , audiant siquid suerit quaestionis, alioquin recepta iuxta formam Ecclesiae cautione impendant absolutionis beneficium coquerenti; & iniuncto sibi quod de iure fuerit iniungendum, audiant causam, & eandem fine debito terminare procurent. Sed si forsan Dpareat, nos in iamdicto casu, sub praenotata quandoque sorma scripsisse, & in altero utique casuum praedictorum , cum videlicet quis conqueritur se, post appellationem ad nos legitimὸ interpositam, ex communicatione fuisse notatum, semper utriuslibet partis probationes sunt admittendae , antequam ad decernendum seper hoc aliquid procedatur: per quas denique apparebit, an absolutione indigeat conquerens, vel denuntiandus, st. potius non ligatus. In reliquo vero casu, clim videlicet excommunicatum quisse asseuerat iniuste, vix unquam eius est, antequam absolutus fuerit, probatio admittenda: nisi tunc tantum, cum asserit in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, ad quod probandum admittitur, antequam absolutionis gratiam consequatur. Verum si proponat, se simpliciter excommunicatum iniuste, ac Episcopus ad probandum quod iuste ipsum excommunicauerit, suas postulet probationes: imitti; non est ante abs lutionem illius, aliquatenus audiendus, cum et si pro certo constaret in illum rationabiliter excommunicationis sententiam promulgatam, nihilominus ei esset abs tutio secundum formam Ecclesiae impendenda humiliter postulanti Et ideo in hoc casu illum credimus iuxta formam Ecclesiae protinus absoluendum, ut sc demum probationibus utriusque partis admissis, utrum iuste, an iniuste ligatus fuerit decernatur. Datum Lateran. Kal. Septembris,Anno xiij.
t scis de nouo conuersis impendat curam pastoralem.
OE L E s T I s Agricola Iesus Christus, semetipsum vitem veram, & sertilem in vinea sua electa plantauit, ex qua multitudo palmitum pro 'diens, non solum illam amoenam viroribus, verum etiam Ductibus redderet gratio sim Ex ista nimirum vite, tot quotidie palmites pullulant, quod in Ecclesiasticae unitatis radiee fundati ad sanctae conuersationis studium exten-
124쪽
dentes se per opera pietatis, non solum internae gratiae virore turgescunt, sed etiam laudabili exercitatione fructificant in profectibus proximorum. In hac
siquidem laborare vinea, dilecti filij Christianus Ph. & quidam alij Monachipio desiderio cupientes, illius dudum amore succensi, qui neminem vult perire, ad partes Prusciae de nostra licentia in humilitate spiritus accesserunt, ut ibidem semen verbi Dominici seminando in umbra infidelitatis, & tenebris ignorantiae Itostos, ad semitam reducerent veritatis. Quod cum in terram bonam, & fertiem cecidisset, fructum protulit opportunum: Et eius gratia praeeunate,qui vocat ea quae non sunt,tanquam ea quae sunt, dc ex lapidibus suscitat filios Abrahae, quidam magnates, de alij regionis illius, sacramentum baptismatis receperunt,& de die in die proficere dignoscutur in doctrina fidei orthodoxae,sicut ijdem Monachi nuper ad sedem Apostolicam venientes, nostro Apollo latui reserarunt. Cum igitur huiusmodi nouella plantatio beneficio irrigationis indigeat,
fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus: quatinus eisdem Monachis , ic fratribus suis, nec non & alijs ad fidem de nouo conuersis , in Ecclesiasticis sacramentis,ic alijs quae ad ampliandum Christianae religionis cultum spectare noscuntur,tamdiu curam ossicin pastoralis impendas, donec diuina faciente clementia adeo ibidem numerus fidelium augeatur, ut proprium possint Episcopum obtinere. Episcopos ut iam, & alios Ecclesiarum Praelatos, ac terrae Magnates moneas sollicitius, de inducas, ut pro Deo, dc propter Deum , eis propitij ac fauorabiles existentes, ubi dignum fuerit gratiam, iolatium , dc humanitatem impendant. Datum Lateran. Nonas Septembris, Anno xiij.
Confirmat sententiam latam a Cardinali auditore, de institutione
Presbyteri, in Tarrochia Monachorum.
I s quae iudicio sunt, vel concordia terminata, lecet nos robur Apostolicum impartiri, ne sopitae querimoniae reuiuiscant, dc relabantur iterum in recidivae scrupulum quaestionis. Cum igitur dilectus filius B. Titulo Sanctae Susannae Presbyter Cardinalis, causam quae inter te ex parte una; de Monasterium Criptae Ferratae ex altera vertebatur, super institutione, ac destitutione Presbyteri Ecclesiae S. Nicolai de Neptun .sententiae calculo duxerit terminandam. Nos tuis iustis precibus inclinati, eandem sententiam exigente iustitia promulgatam, auctoritate Apostolica confirm mus , ic praesentis scripti patrocinio communimus. Cuius tenorem, de verbo, ad Urbum praesentibus fecimus adnotari.' In nomine Patris, in F ij, in Spiritus Sancti, Amen. . . cum causam quaesuper Ecclesia Sancti Nicolai de Neptun. Inter Dominum I. Albanen. Episcopum ex una parte, in Abbatem de cripta Ferrata ex altera vertebatur, nobis B. Titulo S. Susannae Presbytero cardinali, Dominus Papa mandauerit audiendam, Procurator Episcopi pro pane sua contra Abbalem coram nobis proposuit, quod Abbas, in Nonachi de Cripta Ferrata priuauerunt administratione Presbyterum Ecclesepraenominatae, quem ad repraesentationem Abbatis, in Monachorum iam dictus Episcopus inuestiuerat, in
125쪽
instituerat pro per ira in iamdicta Ecclesi , in Ucm Presb reidem , visuo Episcopo, sidia litaris , more I tuo, praestiterat tui ment m. Vnde cum prae licia Ecdela de Neptun. - ρω- fio Episcopo Durcesana LV subicia, petebat restitui Sacerdorem ad administrationem, em personatum: in vi eitim Episcopo delliritualibus, Monachis vero de tera ora libus rast de ra. Donomiis veri Monasteriy e Gntra ristondebat: administrationem tam in temporalibus, quam in pniualibus, in Ecclestum saepedirimi ad Monasterium tantummodo pertinere, nec in aliquo Episcopo teneri. cum fit ipsum Monoenum, Romanae Missa speciale , ae exemptum, tam in c pite quam in membris, quod probare per se triuilegia intendebat. Quatost multas indutias, in terminos peremptorie sibi datos, ad prostandam suam intentionem coram nobis exhibere in tu licio non curauit. Dicebat tun em,de longa con seetudine Abbatem, in Monachos habere potiatem in Ecclesi s suis,administratorem temporalium Mese ordinare. uia cum probare nolui et, idem Aconomus postmodum confessui fuit is nostra praesentia, quod Epi copus praefatum Sacerdotem msupradicta Ecclem ad repraesentationem ab alis, Monachorum instituit, . con amauit. Nos vera, vise, in auditis alligationibus hinc inde propositis, in confessionibus Uriusque partis: dicimus Presbyterum sepedictum restituendum ad administrat emin personatum Ecclesis memorasae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere; vel ei id ς. Vsque, inpar surum. Datum Lateran. ij. Kal Septembris, Anno xiij.
Vt cons anguineo Papae reseruata pratenda conferatum D signandum deuotionis effectibia, quam erga nos te non ignoramus habere, praebendam in Ecclesia Parisienu vacantem, in manu propria reseruasti, cuicumque vellemus, sicut per tuas nobis intimasti litteras, conferendam ; habiturus gratissamum, si alicui de sanguine nostro conferri dignaremur eandem, quem ob nostram reuerentiam, S amorem honoraturum te asseris, de sincerissime dilecturia m. Suppr quo liberalitatem tuam in Domino commendantes, de tantae deuotionis indicio gratiarum tibi referimus actiones. Dignum itaque reputantes, Ut de tuo munere,
tuo satisfiat assectui, praebendam ipsam dilecto filio Benedicto consanguineo nostro, adolescenti siquidem bonae indolis, quem non minus signa virtutum, quae in tenera Videntur aetate praeludere, quam sanguis , aut caro nobis reddunt acceptum, duximus concedendam. Spectantes, quod tunc maxime pr libatam praebendam ordinatam esse gaudebis ad votum, cum per ipsum cx ipsol Domino concedente videbis tibi,de Ecclesiaς tuae gratum prouenire profectui'. Quocirca staternitatem tuam monemus, per Apostolica tibi scripta mandantes: quatinus dilectum filium Magistrum Peregrinum Capellanum nostrum vice ac nomini praefati Benedicti, ad eandem praebenda rccipi facias, in Cano, nicum,& in fratrem stallo Chori, ac loco Capituli sibi assignato, de more ipsum in corporalem eiusdem praebendae possessionem inducas, de inductum facias eam pacifice possidere. Nos enim eundem Benedictum, ad te opportunitate recepta, dante Domino transmittemus. Datum LatςIan. Idus Septembiis, Pontificatus nostri, Anno xiij.
126쪽
11 Acis TRO PEREGRINO CAPE ANO NOSTRO.
In causa suprassicia constituit eum consuuinei procuratorem.
D signandum deuotionis affectum,quam venerabilem fratrem nostrum HAE Parisien. Episcopum erga nos non ignoramus habere, &c. In eundem sere modum, ut in alia, usque,profectum. Vnde ipsi per scripta nostra mandamus, ut te vice, ac nomine praefati Benedicti ad eandem praebendam redicipi faciat in Canonicum, & in fratrem, & Stallo Chori ac loco Capituli tibi allignato, de more te in corporalem eiusdem praebendae possessionem, inducat, di inductum faciat pacifice possidere. Nos enim eundem Benedictum ad ipsum opportunitate reperta, dante Domino transmittemus. Quocirca discretioni tuae per Apostolica tibi scripta mandam is: quatinus super hoc quod ad te pertinet exequaris. Datum, &c. Vt in alia per totum.
In omnicos Cesienses Albatis sui cadis conscios, detradios , in Mo noterys recludant , vel curia saeculari relinquam, oe Asonasterio, nonicos S. Victoris proiciant. ETEsTABILE facinus, & piaculare stagitium, quod a quibusdam filijs
Belial nonnullis Canonicis Cellen. Ecclesiae instigantibus,sicut nobisi ven. frater noster . . . Pictauen. Episcopus intimauit, nuper extitit in ' Cellen. Ecclesia perpetratum, maximam non immerito menti nostrae
amaritudinis causam ingessiridum viperea soboles, in proprij parentis necem exarsit, & perditionis si ij sui patris interitum in ossicioso non sunt veriti maliugnitatis studio machinari. Qilem siquidem tam crudelis horrore, & horribilitcrudelitas audita non moueat, dum pastori ab ovibus, Magistro a discipulis, de patri a filiis mortis dispendia procurantur 3 In hac nimirum parricidi j horrendi atrocitate, naturalis affectionis iuri detrahitur, vituperatur ministerium Clericale, ac regularis reuerentiae puritas dissipatur. Sicut enim xenor litterarum eius dem Episcopi nos edocuit, sibi & Capitulo Pictauen. multis Abbatibus, de alij viris peritis praesentibus est relatum. Quod Ioanne Capellano. A. Eleemosina' rio,Guillelmo de Lobea,NGuillelmo de Sancto Leodeg rio Canonicis Cellen Procuratoribus, a quatuor sicarijs, qui ab illis ob hoc sexaginta libras acceperant . . . Abbas Cellen. Vir prouidus,&honestus, dum ad matutinas accederet, nequiter extitit intersectus, quadraginta plagis, oc amplius inflictis eidem. Cum autem haec vera esse non solum, per bonos viros, & sacerdotes, verum etiam per eosdem sicarios,qui dum in carcere Principis tenerentur, coram nun-lijs suis, id multis alijs ea publice confesti fuerant, praefatus Episcopus didicisset,
127쪽
it 6 Innocenti j III. Epistol.
& deliberasset cum viris prudentibus, ta discretis. qualiter esset in hoc negotio
procedendum, diuersa reperit conlili ad mersorum: nonnullis asserentibus huiusmodi peruenitatis actores, non per saeculare brachium, sed per Ecclesiasti.
cum iudicium puniendos: alijs affirmantibus, ipsos propter enormitatem cruminis relinquendos curiae 1 rculari, ut ultore materiali gladio, poenam exciperent sibi dignam. Alios quoque Canonicos illius malignitatis ignaros, asseueraban t aliqui, in detestationem criminis de ipsa Ecclesia depellendos; vi secun dum Euangelicam veritatem, malis male perditis, vinea Domini Sabbaoth, bonis agi icolis locaretur, maxime cum paucis quand6que peccantibus, ira Dei de saeuis te legatur in multos. Quidam vero dicebant, quod c ulpa suos tenere de-
beb it auctores,ne ultra progrederetur poena, quam inueniretur delictum: cum nullius crimen maculet nescientem. Licet autem in tanta varietate consilij, coeperit iam dictus Episcopus suctuare, attendens tamen exemplo pernitiosum existere, si onam iteretur tantum facinus impunitum; 5 quod Canonici supradicti longe ante incorrigibiles fuerant, & rebelles, Ecommonitionis suae itera-Ex Opius cotemptores. Quamquam essent sornicatores,adulteri, negotiatores, de usurarij manifesti; tandem consilium hoc prouidit, ut uniuersis Canonicis ab Ecclesia memorata depulsis, loco eorum sancti Victoris Parisien. Canonici subrogentur, hoc ipsum in suspenso tenendo, donec super eo nostrae reciperet beneplacitum voluntatis. Volentes igitur, ut in tanti criminis poena,discant at j a consimili cu lpa cessis , communicato fratrum nostrorum consilio, praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus: quatinus illos, quos vobis constiterit huius fuisse iniquitatis actores, ab omni ordine Clericali sublato cuiussi belappellationis obstaculo, degradetis; eosdem si grauescandalum non timetur, apud aliqua Monasteria singillatim in arctis carceribus concludentes, in quibus pane tit bulationis,& aqua doloris ad agendam perpetuam poenitentiam sustententur. Si vero graue L andalum formidetur, quod minime conquiescat, postquam etiam reos sanguinis vestris curaueritis intercessionibus deffensare, vos eosdem publice degradatos , ad poenitentiam studiose commonitos relinquatis
Curiae saeculari iuxta constitutiones legitimas puniendos. Quod si alij Canonici
huius criminis inscij, incorrigibiles hactenus extiterunt, & praelibatis sunt criminibus irrettiti, de quibus in suis fecit memoratus Episcopus mentionem:volumus,& mandamus, ut per ordinem Sancti Victoris, Cellen. Ecclesia reso metur, quem si aliqui ex praedictis Canonicis recipere voluerint humiliter, &seruare, vos eosdem ibidem remanere sinatis. Alioquin ad arctiora Monasteria transmittatis eosdem. Contradictores si quos inueneritis, vel rebelles, percensuram Ecclesiasticam appellatione postposita , compescendo. Quod si non
omnes, Sc. Duo vestrum ea, &c. Datum Lateran. xiij. Kal. Octobris, Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.
128쪽
Recipit sub profectione, oe confirmat praebendam Risuricensem.
i. P ACkosANCTA Romana Ecclesa deuotos & humiles filios, ex assuetae S ε pietatis ossicio propensius diligere consueuit, dc ne prauorum hominum molestijs agitentur, eos tanquam pia mater suae protectionis munimine consouere. Ea propter, dilecte in Domino fili, tuis iustis postulationibus gratum impertientes assensum, personam tuam cum omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum praestante Domino iustis modis poteris adipisci, sub B. Petri, & nostra protectione suscipimus: Specialiter autem praebendam S. Ursini sit turicen. sicut eam iuste possides, & quiete, tibi auctoritate Apostolica confirmamus, &pnesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino Eoininum liceat hane paginam nostrae protectionis, & confitinationis infringere, vel ei ausit temerario contraire. Si quis autem hoc atteiitare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, dc Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Lateran. x. Kal. Octobris, Anno tertiodecimo.
Hi impulsita inritate a biganensem Episcopum a ministeris
altaris eiectam restituant. X litteris ven. fratris nostri Patriarchae Antiocheni tunc Yporten. Epin copi, & tui tunc de Tilleto Abbatis, meminimus recepisse, quod cum dudum ad Albinganen. Ecclesiam,vna cum ven. fratri nostro ... Pisano Archiepiscopo, tunc Epi opo Vercellen. accessissetis, visitationis ossicium ima pleturi ... Albiganen. Episcopus inter caetera quae proposita luerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est consessus: quod cum quidam in villa quadam ad ipsius iurisdictionem spectante, infamaretur de furto, & idem illud insciaretur omnino , offerens quod candentis ferri iudicio sie purgaret, adiiciendo,ut suspendio puniretur si deficeret in eodem; dictus Episcopus a iudice requisiuit, quid super hoc videretur eidem, & cum Iudex respondisset, ut fieret prout suripse petierat ferrum candens in ipsius Episcopi praesentia est allatum, quod cum arripuisset fur ille combustus est. Unde iudex expauefactus, quid sibi super hoc videretur , Episcopum consuluit memoratum, qui respondit quod si sur sic euaderet, malum esset; quanquam per litteras, quas nobis tunc idem direxit Episcopus, a Timarit, se talibus verbis usum fuisse, auditis quantus est clamor populi, omnes dicunt malum est si euaserit impunitus, & sic Episcopus, & iudex eandem villam cum multitudine populi sunt egressi. In quorum praesentia
surptaedictus, ipsius fuit Episcopi auctoritate suspensus; propter quod eundem
129쪽
cum vestris litteris, ad nostram praesentiam destinastis, sed ipse nihil unquam super his proposuit coram nobis. Quinimo statim, ut dictus Archiepiscopus ad Apostolicam sedem accessi, qui nobis rei seriem plenarie indicauit, idem Eptiacopus a nostra discessit praesentia, & perquisitus non potuit inueniri. Unde nos cum fratribus nostris deliberatione habita dissipenti, quia saepefactum Episcopum non solum in candentis serri iudicio, verum etiam in suris suspendio grauiter intelleximus deliquisse, cum his nos tantum auctoritatem praestiterit, sed etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum reputauimus ministerio alta ris indignum. Et quia Pontificale ossicium, absque altaris ministerio non poterat adimplere, supradicto Patriarchae, ac tibi tunc dedimus in mandatis , ut adcessionem eundem Episcopum moneretis: alioquin auctoritate nostra, ipsum ab Albi ganen. Ecclesia sublato appellationis obstaculo amouentes, faceretis eidem de persona idonea per electionem Canonicam prouideri. Dictus vero Episcopus postmodum ad sedem Apostolicam rediens, apud quam moram fecisse disnoscitur diuturnam, dc se multipliciter fatagens excusare, inter caetera proposuit coram nobis, quod aliter rei veritas se habuerat,quam in litteris fuerit supradictis expressum, quod se proposuit opportuno tempore probaturum.' Quocirca deuotioni tuae praesentium auctoritate mandamus; quatinus auditis
quae super praemissis idem Episcopus duxerit proponenda;& probationibus eius admissis: si de his tibi per probationes legitimas sulsciens fuerit facta fides, per
quae constet veritatem rei se aliter habuisse, quam in litteris fuerit supradictis expressum, & super praemissis innocentem Episcopum extitisse, cum per sententiam ad falsam suggestionem latam eidem praeiudicari non debeat, tu eum super praemissis absoluens, officium suum exequi libere permittas eundem: Alioquin quod a nobis dudum super hoc extitit dissilitum, facias appellatione remota executioni mandari. Contradictores siqui fuerint, vel rebelles censura Ecclesiastica appellatione postposita compescendo. Datum Lateran. Kal. Octobris, Anno xiij.
compositionem inter Odonem PP. Subdiaconum, oe Iobilem super captione dicti Odonis, mandat seruari. sectos
a PUM dilectus filius Nobilis vir Albertus de Harnesten. ad sedem Aposto-- ip licam accessisset litteris tuis, & aliorum , frater Archiepiscope, qui simul intercessere pro ipso, nobis humiliter praesentatis, absolutionis munus suppliciter postulauit, & clementer obtinuit iuxta formam Ecclesiae; super eo quod ex violenta detentione dilecti filii Praepositi Odonis Subdiaconi nostri,
Ecclesiasticam se dolebat incurrisse censuram. Licet autem se multipliciter excusaret,quod videlicet nec ex malitia praeconcepta,nec ex praecogitato consilio; sed ex subita moti pectoris leuitate, ac repentino cordis ad prolationem quorundam verborum inflammati calore, id fuerit perpetratum, demum tamen ad
130쪽
eompositionem huiusmodi, pro satisfactione Subdiacono ipsi praestanda, on-onei de uenerint. Vt videlicet idem nobilis honorificentiam illi, & sibi vere cundiam faciendo, cum ducentis militibus a loco in quo praefatum Subdiaconum captiuauit, usque ad Civitatem Maigdeburge n. & per omnes Conuen- tuales Ecclesias portet opprobrium, quod Harmis care vulgariter appellatur: detque sibi centum milites in vassallos, qui nunquam a sua fidelitate recedant. Ac turris in qua fuerat carceratus funditus destruatur, dc quinque libras usualis monetae, cui, vel quibus Ecclesijs voluerit Subdiaconus antedustus, assignet annualiter in perpetuum exoluendas; petatque ab ipso veniam cum viginti nobilibus , reuerentiam corporalem exhibendo de more: cum quibus etiam ipse iuret, se nequaquam praeconcepisse in persona, vel rebus eidem Subdiacono laesonem in serre , sed ex quadam vehementia, & calore animi, quod factum fuerat euenisse. Quae omnia infra sex hebdomadas, postquam fuerit a praedicto commonitus Subdiacono, nisi sorsan ipse maius spatium ei duxerit indulgendum , procurabit implere. Cum igitur idem Subdiaconus ad preces, &praecep
tum nostrum, haec ei de praescripta forma duxerit remittenda, ut nec turris in qua detentus extitit, diruatur, nec memoratus nobilis reuerentiam corporalem, quam sibi aeud sedem exhibuit Apostolicam, per se cogatur iterum exhibere, ipsum, & socios suos qui cum eo ad sedem Apostolicam accesserunt, ad vos cum gratia, & benedictione nostra duximus remittendos, iniuncto sibi subdebito praestiti iuramenti, ut praescriptam compositionem observet,quam sipon- taneus noscitur inijsse, hanc etiam sibi gratiam ad preces eiusdem Subdiaconi facientes, quod caeteri eius socij, qui propter hoc suerint absoluendi, pro abso Iulionis munere obtinendo, laborare ad sedem Apostolicam non cogantur. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus dictum nobilem de caetero propter hoc, nec vos in aliquo molestetis, nec permittatis ab alio molestari, dc tu frater Archiepiscope absoluendos ipsius socios secundum Ecclesae sormam absoluens, iniungas eisdem, quod ex tenore compositionis praedictae videris iniungendum. Datum Lateran. v. Nonas Octobris, Pontificatus nostri, Anno xiij.
Quod Imperatorem Panum moneant, ne detentoribus rerum Fratrum Templariorum inauorem suum impertiat. RAvxu dilectorum filiorum fratrum Militiae Templi recepimus 3 quaestione. 1. Quod cum Nobilis vir G. Marchio Pela uicinus, de empli
Mebossa Comestabulus quondam Marchionis Montisferrati, quendam locum, qui Sydonius dicitur, pertinentem ad ipsos iam dictis fratribus concesserint intuitu pietatis; de ipsi quoddam Castrum ibidem addessensionem terrae construxerint, non absque grauibus laboribus, & expensis.
Charissimus in Christo filius noster . . . Imperator Costatinopolitanus Illustris,