Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

no Innocenti j III. Epistol.

Castrum ipsum cum pertinenti js suis, & quaedam alia eis pro suae abstulit arbia trio voluntatis, quae quidam Nobilis R. de Trabalia Citren. Dioecesis, eius nomine, in ipsorum fratrum detinet praeiudicium. graua me. Qui licet saepius super hoc obtinuerint scripta nostra, suam tamen, ob ipsius Imperatoris fauorem, & potentiam, supradicti R. nequiuerunt bactenus consequi rationem. Cum igitur dictos fratres, qui pro seruitio Iesu Christi multis laboribus se ex ponunt, nolimus ab aliquibus indebite praegrauari,per Apostolica vobis scripta

mandamus: quatinus detentorem eius aena Castri, & aliarum rerum monere prudenter, & essicaciter inducere procuretis, ac, si necesse fuerit, per excommunicationis in ipsum, de in iam aictum Castrum interdicti sententias, sublato appellationis obstaculo compellatis ea onmia,sicut iustum fuerit, fratribus restituere memoratis. Supradicto Imperatori ex parte nostra nihilominus intimanates , ut detentori p dicto, vel alijs, in eorundem fratrum iniuriam, vel grauamen nullum impendat auxilium, vel fauorem : cum ex hoc grauiter oculos diuinae maiestatis offendat. Alioquin quantumcumque sibi, utpote charissimo in Christo filio, deferre velimus ; cum eorundem fratrum tantam dissimulare iniuriam nequeamus, in ipsum etiam ossicij nostri debitum exequi cogeremur. Quodsinon omnes,&c. Duo vestrum ea, dic. Datum Lateran. decimoquinto Kal. Octobris, Anno xiij.

EPISTOLA CXXXVII.

Hi Rauennica Gm rise restituatur.

ILE TO M sliorum fratrum Militiae Templi exposta nobis querirnonia patefecit, quod cum clarae memoriae B. Marchio Montisserin- ti, cis Rauennicam cum omnibus pertinent ijs, honoribus, & iuribus suis pia deuotione contulerit ad subsidium Terrae sanctae, prout in eius autentico super hoc consecto plenius continetur, & eandem terram vita Marchionis ipsius pacifice possiderint & quiete. Postmodu charis sinus in Christo filius noster Imperator Constantinopolitanus Illustris, ad partes illas accedens , supradictam terram eisdem abstulit violenter, quam quidam Nobilis R. de Tribalia. Citren. Dioecesis, eius nomine detinere praesumit in eorum praeiudicium , degravamen. Et licet propter hoc saepius, miserimus scripta nostra, dicti tamen fratres suam nequiuerunt hactenus consequi rationem. Cum igitur dictos fratres, qui pro seruitio Iesu Christi multis laboribus se exponunt , nolumus ab aliquibus indebite praegrauari: per Apostolica vobis scripta mandamus; quatinus detentorem eiusdem Castri, oc aliorum rerum, &c. per totum, Ut in alia usque in finem. Quod si non omnes, &c. Duo vestrum ea, &c. Datum, Ut in alia per totum.

EPISTOLA

132쪽

Liber I Regest. XIII i 11

EPISTOLA CXXXVIII.

Postulationem in Thebanum a tribus solum factam non admitti π electi nem a sedecim celebratam confirmat.

P HEBANA dudum Ecclesia viduatapastore A. Archidiaconus vester cum et M Gerardo de Beseniun. & I. cognato suo, propria vota direxit in Venerabilem fratrem nostrum Dauali en.Episcopum pro vestro Pontifice postulandum, appellationem ad sedem Apostolicam interponens, ne caeteri Canonici procederent ad electionem aliam faciendam. Qui tandem conuenientes in unum, appellatione huiusmodi pro inutili reputata, dilectum filium A. Capellanum charis limi in Christo si ij nostri Constantinopolitant Imperatoris illustris, concorditer in Archiepiscopum elegerunt. Postmodum autem electione ipsius, venerabili fratri nostro Constantinopolitano Patriarchae praesentata de more, cum sibi demum per testes ab Archidiacono, & eius socijs introductos, de appellatione interposita constitisse sinegotium ipsum ad nostram praesentiamdstinauit. Constitutis itaque partibus coram nobis,&quae fuerunt hinc inde proposita, plenias intellectis; postulationem de memorato Episcopo tantuin-

modo factam a tribus, quanquam persona commendabilis haberetur. non duximus admittendam; electionem vero de Capellano praefato a sedecim regulariter celebratam, quia studijs & meritis potio libus iuuabatur, iustitia confit mauimus exigente. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta praeciapientesm indamus; quatinus eidem electo tam in spiritualibus, quam tem poralibus reuerentiam, & obedientiam debitam impendatis. Datum Lateran . quarto Nonas Octobris, Anno xiij.

EPISTOLA CXXXIX.

In electo Thebano obedientiam praefient.

g S: HEBANA dudum Ecclesia viduata Pastore A. ipsius Ecclesiae Archidia- ly conus cum Gerardo de Beseniun. & I. cognato suo, propria vota direxit in venerabilem fratrem nostrum Daualie n. Episcopum, pro Thebano Pontifice postulandum, appellationem, &c. ut in alia per totum, usque, exi gente. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatianus eidem electo reuerentiam, & obedientiam debitam impendatis. Datum, ut in alia per totum.

133쪽

Innocenti j III. Epistol.

EPISTOLA C X L.

IV Aualem S. Partholomai Abbatiam cui resignarat ambientem amoveant,

Praebenda, re sape a , aquam in resiPetatione solati,

loco obtinuerat, priuatum. X litteris pii memoria: Huguitionis Episcopi, & dilectorum filiorum Archipresbyteri, de Praepositi Ferrariensium intelleximus; quod cum' olim inter B. tunc Abbatem, & Monachos Sancti Bartholomaei de

Ferraria, grauidissetnione suborta, ipsi omnes communicato consilio in eundem Episcopum compromiserint,iurantes in omnibus eius obseruare mandata,

quaecumque faceret pro statu ipsius Ecclesiae reformando. Proponentibus demum Monachis, & conuersis, quod sub eiusdem Abbatis cura nunquam proficere posset Ecclesia memorata; idem Abbas in manu ipsus Episcopi administrationi, de Abbatiae spontaneus resignauit, assentiens quod altu eli retur ad ipsam. Eius itaque cessione recepta, dictus Episcopus annuam sibi praebendam cum consensu constituit Monachorum; quandam nihilominus ei Capellam assignans, & curam sibi conserens animarum. Cumque postmodum Capitulum vota sua in duos fratres, de praefatum Episcopum contulisset; ipsi S. Spiritus gratia inuocata, dilectum filium I. tunc Priorem S. Danielis, virum idoneum clegerunt concorditer in Abbatem. Sub cuius tandem regimine, cum Ecclesia proficere incepisset, memoratus B. diabolica suggestione compulsus, ad Abbatiam cui sic renuntiarat aspirans, litteras Apostolicas ad Archipresbyterum de Greciano subripuit, facti praemissi tacita veritate. Qui rationabiles substituti

Abbatis exceptiones recusans admittere, per Procuratorem suum probare VO- .

lentis, litteras ipsas fuisse per mendacium impetratas, post appellationem ab

eodem Procuratore ad nostram audientiam interpositam, lite non contestata pro saepedicto B. temerariam sententiam promulgavit; praecipiens eam per Abbatem Nonantulanum, de quosdam alios, executioni mandari. Et licet idem

Abbas appellationem suam postmodum prosecutus, ad Abbatem S. Michaelis Apostolicas litteras obtinuerit , super ea nihilominus tamen praefatus B. ipsum non desjt per quasdam litteras molestare: quas super confirmatione praelibatae sententiae, se a nobis obtinuisse dicebat. Quapropter ad praesentiam nostram memoratus Ioannes Abbas accedens, non tam sibi, quam comissae sibi Ecclesiae petiit prouideri, quae huius occasionis praetextu grauiter laesa est, &grauius laesdenda timetur. Uolentes igitur indemnitati, de paci eius, sicut tenemur, adesse discretioni vestrae per Apostolica scripta praecipientqs mandamus: quatinus inquisita, de cognita veritate, si dictum B. taliter Abbatiae ipsi renuntiasse constiterit, reuocantes in irritum quidquid per litteras per ipsum, vel pro ipse subreptas inuenζritis attentatum , silentium super hoc ei perpetuum imponatis. Et pro eo quod abusus gratia sibi facta repetendo improbe praelaturam cui sponta-

134쪽

Liber I. Regest. XIII. 123

neae resignarat, Ecclesiam suam enormiter asseritur offendisse: compellatis eundem praebenda, & Capella memorata dimissa, vacare arctius regularibus disciplinis, ad praedictum Abbatem administrationis, de loci sui cciatis pacifica possessione gaudere. Contradictores squi fuerint, vel rebelles, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si non omnes, dcc. Duo vestrum ea, dcc. Datum Lateran. iij. Idus Octobris,Anno xiij.

Compositionem inter I filius Christi Limvira, oe Reensem Episcopum factam confirmat.

U M inter te ac fratres Militiae Christi,super sorte terrarum quae per gratiam s. Spiritus, nuper sunt ad cultum fidei Christianae conueris, sub

examine nostro controuersia verteretur; mediantibus demum nobis ad

hanc concordiam deuenistis. Ut videlicet,ipsi fratres tertiam partem earundem terrarum, Lectiae scilicet, ac Livoniae teneant a Rigens Episcopo, nullum sibi ex ea temporale seruitium praestituti: nisi quod ad dessensionem Ecclesiae, ac Prouinciae, perpetuo contra Paganos intendent. Uerum Magister eorum. qui pro tempore fuerit obedientiam semper Rigensi Episcopo repromittet ; sed Fratres aut Clerici, qui eis spiritualia ministrabunt, nec decimas,nec primitias, nec oblationes, nec cathedraticum ei soluent. Coloni vero praedictae sortis, de parte proventuum ad i sos spectante, decimas Ecclesijs suis reddent: de quibus quarta pars eidem Epiticopo persoluetur, nisi hoc idem Episcopus in ecta necessaria,& rationabili causa, ponte duxerit remittendum. Ipsi autem fratres, &successores eorum, ius habebunt, ad praefatas Ecclesias cum vacaverint, Rigensi Episcopo personas idoneas praesentandi; quas ipse de cura investire non differet animai um. Caeterum cum tu, ac tuorum quilibet successorum ipsos duxeritis visitandos, in domo sua cum viginti evectionibus semel vos procurabunt in anno; in plebatibus autem suis, bis in anno vos ex bibere curabunt. De terris Vero quas ammodo extra Liuoniam, seu Lectiam cum auxilio Dei dicti fratres acquirent, Rigensi Episcopo minime respondebunt, nec ipse de illis eos aliquatenus molestabit. Sed cum Episcopis creandis ibidem, quoquo rationabili modo componet,vel obseruabunt, quod Apostolica sedes super hoc prouiderit statuendum. Regulam quoque fratrum Militiae Templi seruantes, aliud in habitu signum praesesent, ut ostendant se illis nequaquam esse subiectos. Sepulturam quoque ad opus fratrum,& familiae suae, necnon etiam & eorum qui apud ipsos elegerint sepeliri, liberam praedicti fratres habebunt; salua Canonica portione ipsarum Ecclesiarum, a quibus assumuntur corpora mortuorum. Nos igitur compositionem approbantes eandem, ipsam auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, &c. usque, incursurum. Datum Lateran. xiij. Kal. Nouembris , Pontificatus nostri, Anno xiij.

135쪽

D4 Innocent ij III. Epistol.

EPISTOLA CXLII.

Super eodem. 'VM super serte terrarum ,&c. ut in alia. Vsque conuersae, inter vos &d 3 venerabilem Fratrem nostrum ... Rigen. Episcopum sub examine n stro controuersia verteretur, mediantibus demum nobis, ad hanc concordiam deuenistis, ut videlicet, vos tertiam partem earundem terrarum Lemae scilicet ac Livoniae ab eodem Episcopo teneatis: nullum sibi, dcc. ut in alia, usque Prouinciae contra Paganos perpetuo intendetis. Verum magister vester qui pro tempore fuerit, &c. ut in alia per totum, Usque, duxerit remittendum. Vos autem,& successores vestri ius habebitis, ad Ecclesias ipsas vacantes Rigen. Episcopo personas idoneas praesentandi, quas ipse de cura investire non disseret animarum. Caeterum cum ipse vos duxerit visitandos, in domo vestra cum viginti evectionibus semel in anno eundem curabitis procurare: in plebatibus autem vestris, eum exhibebitis bis in anno. De terris vero quas amodo extra Liuoniam, seu Lectiam cum Dei auxilio acquiretis Rigeia. Episcopo minime respondebitis, &c. In eundem fere modum, ut in alia, usque in finem. Datum, ut in alia per totum.

EPISTOLA CXLII I.

MACIsTRO ET FRATRInvs MILITIAE TEMPLI.

Confirmat Ecclesiam S. Lucia Theban. a Legato ipsis datam.

V M a nobis petitur quod iustum est, & honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem ossicij nostri, ad de-' bitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino fili j , vestris iustis petitionibus annuentes, Ecclesiam Sanctae Luciae quae Fotae Graeco vocabulo nuncupatur, extra Thebarum positam Civitatem, cum pertinenlijs suis, quam dilectus filius noster B. Titulo Sanctae Susannae Presbyter Card. tunc Apostolicae sedis Legatus in partibus Romaniae, vobis ad Terrae Sanctae subuentionem liberaliter assignauit, sicut eam iuste ac pacifice possidetis, vobis& per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus , & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, &c. hanc paginam nostrae confimma:ionis , dcc. usque incursurum. Datum Lateran. xv. Kal. Octobris, Pontiscatus nostii, Annoxiis.

136쪽

EPISTOLA CXLIV.

Confirmat diuersu possiesiones.

. Wris petentium desiderijs dignit est nos facilem praebere consensum,&i vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter dilecti in Domino silis, vestris iustis postulationibus inclinati, concessionem terrae de Rupo, & Ioannis filij Nicolai de Vianet cum fratribus, & sororibus suis, ac possessionibus, & rebus alijs eorundem, a nobilibus viris Rotandino de Canusi,& Albertino germano eius, necnon a bonae memoriae Hugone de Colongi, vobis factam intuitu pietatis, sicut pie, ac provide facta est, auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, dcc. hanc paginam nostrae confirmationis, dic. ysque, incursurum. Datum, ut in alia per totum.

EPISTOLA CXLV.

Confirmat donationem domus Philocali. NNvum consueuit sedes Apostolica pijs votis,de honestis petentium

precibus fauorem beniuoluna impertiri. Ea propter, dilecti in Domino fit ij, vestris iustis postulationibus grato concurrentis assensu, domum Philocali apud Thessalonicam cum pertinent ijs suis, quam di-dechiis filius noster B. Titulo S. Susannae Presbyter Card. tunc Apostolicae sedis Legatus in partibus Romaniae, vobis ad Terrae Sanctae subuentionem liberaliter assignauit, sicut eam iusic ac pacifice possidetis, vobis, & per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, liceat hanc paginam nostrae confirmatio Dis , dcc. usque, incursurum. Datum, Ut in alia per totum.

EPISTOLA CXL VI.

Confirmat Ana qua halent in infida 2 atri ruis

o MI OLET annuere sedes Apostolica pijs votis, & honestis petentium preci-- g, ' bus fauorem beniuolum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino si ij,' 'vestris iustis postulationibus annuentes; domum Nigri Pontis cum his quae habet in Nigro Ponte, & Domum de Laseran.&Casale de Oirparis cum eorum pertinenti js,ac alia quae tenetis in insula Nigri Pontis, vobis a Nobili viro Rauano, & bonae memoriae Iacobo de Auenia. de Guberto pia vobis deu tione concessa, sicut ea omnia iuste, ac pacifice possidetis, vobis, M per vos

137쪽

26 Innocenti j III. Epistol

domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo Omnino, Sec. hanc paginam notae confirmationis , &c. usque, incussurum. Datum, ut in alia per totum.

EPISTOLA CXLVII.

Confirmat Viridari, donationem.

3 Usetis petentium desiderijs dignum est nos facilem praebere consensum A 8 S vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino si ij, vestris iustis precibus inclin tit, Viridarium, quod est a bonae memoriae ... Thebaii. Archiepiscopo, tunc Hecto, pia vobis deuotione concessum, scut illud iuste, ac pacifice possidetis ;vobis, & per vos domui vestraeauctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo,&c. hane paginam nostrae confirmationis, dcc. usque, incursurum. Datum,&c. ut in alia per totum.

EPISTOLA CXLVII I.

8 UsTis petentium desiderijs dignum,&c. ut in alia. usque, vestris iustis' precibus inclinati, Casale, quod dicitur Pasitan, cum luis pertinenti js a nobili viro Guillelmo de Res vobis pia deuotione concessum, & a Goffrido de Villa Arduini postea confirmatum, sicut illud iuste, ac pacifice possidetis; vobis, & per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus,& praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, M. usque, incursurum. Datum Lateran. xiiij. Kal. Octobris, Anno xiij.

EPISTOLA CXLIX.

Confirmat Taliopolis.

Vnis petentium desiderijs dignum est nos facilem praebere consensum: φ l R & vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter dilecti in Domino fit ij, vestris iustis postulationibus inclinati,Casale, quod Paliopolin dicitur, cum suis pertinenti js, a Nobili viro Hugone de Bezen n. vobis pia deuotione concessum , & a Golfrido de Uilla-Arduitii postmodum scripto authentico confirmatum, sicut illud iuste, ac pacifcὸ postidetis; vobis, & per vos domui vestrae auctoritate Apostolica

138쪽

Liber I. Regest XIII. 327

confirmamus,depraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, tac. usque, incursurum. Datum, ut in alia per totum.

Confirmat fuste Lassi sit.

, Vsris petentium desiderijs dignum, δα. utinalia. Vsque, vestris iustist precibus inclinati; Casale, quod dicitur Lassustan. cum pertinent ijs suis' a bonae memoriae Guillelmo Campanien. pia vobis deuotione con-eessum, sicut illud iuste, ac pacifice possidetis; vobis, Si per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo , dcc. usque , incursurum. Datum Lateran. xiiij. Kal. Octobris, Pontificatus nostri, Anno xiij.

EPISTOLA CLI.

FERMOPILEN EPIsCOPO ET ELECTO CITREN. ET PRIORIS. DEMETRII THESsALONICEN.

Delegat causam inter Templarios, oe Episcopum stomen. qui sapellanum

eorum, cuidam fratri Viaticum deferentem carceri manciparat. ILgcτoRvM filiorum fratrum Militiae Templi in Romania recepta mus quaestionem; quod Episcopus Citonien. inquendam Capellarium eorum, pro eo quod ad porrigendum Viaticum cuidam con- fratri eorum accesserat, manus inij ciens, calicem cum Eucharistia ei abstulit violenter, 6c ipsum turpiter, ac inhoneste tractatum, in fovea quadam reclusit, in Clericalis opprobrium honestatis: praeterea cuidam eorum famulo posito in extremis, in ipsorum iniuriam denegari secerit Ecclesiastica Sacromenta: unde absque poenitentia, & Viatico diem clausit extremum. Quocirca diseretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatenus partibus conuocatis, & inquisita luper praemissis, cognita plenius veritate; quod Canonicum fuerit, appellatione postposita statuatis: facientes quod statueritis percensuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Nullis litteris veritati, de iustitiae praeiudicantibus a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes, dcc. tu frater Episcope cum eorum,&c. Datum, ut in alia.

INTER caeteros Religiosos viros, quos quemlibet conuenit diuinae retributionis intuitu honorare ; dilecti si ij fratres Militiae Templi, tanto debent speciali gratia confoveri, quanto maioribus laboribus se exponunt, pro seruitio Iesu Christi, ac fauorem Apostolicum meruisse plenius dignoscuntur. Verum

139쪽

118 Innocentij III. Epistol.

dilecti in Christo filia Nobilis mulier relicta clarae memoriae Marchionis . . e Montisserrati, scut ex ipsorum graui conquestione didiscimus, eos superpos sessionibus, & rebus alijs a clarae memor ita ... Viro suo, de ipsus conniventia, di consensu ipsis pia deuotione concessis, multipliciter aggravat, Sc molestat. Vnde nos eidem nobili per scripta nostra mandamus ;vt ob reuerentiam Apostolicae sedis, de nostram, ab eorundem fratrum super praemissis indebita mole. statione desistat. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandam usi quatenus dictam Nobilem ad id monitione praemissa districtione qua conue nit, appellatione remota cogatis. Quod si non omnes, M. Duo vestrum ea,&c. Datum, ut in alijs per totum.

Sciiptum est eidem Nobili Mulieri super hoc.

EPISTOLA CLIII.

Hi ad restitutionem lonorum Templariorum Dominum Nigripontis compei ant. R, i V A M ad nos dilecti fili j Fratres Militiae Templi querimoniam transmi-e S Asere quod Nobilis vir Ra. Dominus Insulae Nigri Pontis quasdam posses.

'siones a Iac quondam Domino de Auen. pietatis intuitu concessas e clem, in animae suae dispendium, detinere praesumit. Quocirca discretioni vestrae, per Apostolica scripta mandamus; quatenus dictum nobilem, ut easdem possessione, sine qualibet dissicultate fratribus memoratis assignet, monere prudenter x essic iciter inducere procuretis; ipsum ad hoc si necesse fuerit per cena suram Canonicam, sicut iustum fuerit, sublato appellationis obstaculo coma pellentes. Quod si non omnes, &c. Duo vestrum ea, dcc. Datum Lateran . iiij. Nona, Octobris, Anno xiij.

Contra quendam Nobilem detinentem Ana Templariorum XrositA nobis dilectorum filiorum Fratrum Militiae Templi petitio' continebat: quod Nobilis vir. Ni. de Sancto Amero Dioecesis Tlaeba-' nae super quibusdam terris, a Rolandino, & Albertino fratre ipsius, in eleemosinam concessis eisdem, ipsos contra iustitiam aggravat, & molestat. ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus istinum nobilem ut ab ililoium fratrum super eisdem terris indebita molestatione desistat, monitione praemis a per censuram Ecclesiasticam appellatione remota cogatis, t. stes autem,qui nominati fuerint,sse gratia,odio, vel timore subtraxerin . per censuram eandem, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium p i bibere Quod si non omnes, Sc. Duo vestrum ea, dcc. Datum Lateran. xij. Kal. Octobris, Anno xiij.

140쪽

Liber I. Regest. XIII.

EPISTOLA CLV.

Fratres Nemplarij, inrchiepiscopo contumare, in possessionem reseruanda a delegatis missi, non audiuntur a TP. Archiep. cautionem dante. Sed Apers batione Gera mita causa audienda demandatur. V M olim causam quae inter dilectos filios fratres Militiae Templi, aeven. fratrem nostrum Patracen. Archiepiscopum Vertebatur,supra domo de Geracomita, & rebus mobilibus ad valentiam duorum millium, de sexentoru decem octo yperperorum, quibus dicti fratres per eundem se querebantur Archiepiscopum contra iustitiam spoliatos: ven. fratribus nostris Archiepiscopo Athenien. & ... Fermo pilen. Episcopo duxerimus committendam , ijdem reputantes Archiepiscopum contumacem, memoratos fratres in ipsius domus possessionem causa rei seruandae inducendos sententialiter decreuerunt. Licet autem praedicti fratres, nuper in nostra praesentia super praemissis cum eodem Archiepiscopo litigantes; de proponentes, se ipso mandato iudicum renittente corporalem ipsius domus possessionem apprehendere nequiuisset petierint auctoritate nostra in eandem induci. Quia tamen idem Archiepiscopus standi iuri susscientem exposuit cautionem, petitionem fratrum mhoe nullatenus admittentes; de ipsius Archiepiscopi, dc alterius partis procuratoris assense,per Apostolica vobis scripta mandamus: quatenus si dicti Fratres Donio, & rebus alijs supradictis se probauerint contra iustitiam spoliatos, vos eisdem sicut iustum fuerit restitutis, audiatis si quid fuerit questionis; 5: illud appellatione remota, fine debito decidatis: facientes quod statueritis, per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eandem, appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus,praeter assensum partium a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes,&c. D uo vestrum ea, &c. Datum Lateran . vij. Kal. Nouembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.

EPISTOLA CLVI.

t probationes Templariorum in causa a batia de Prauata recipiant.

1VM inter ven. fratrem nostrum Archiepiscopum Patracen. & dilectos'. filio, Fratres Militiae Templi, super Abbatia quae Prouata Vocatur; de qua per dilectum filium ... Electum Montanen. 5c . . . Archidiaconum Andreuillae delegatos a nobis,iam quaedam fuerat contra ipsos Templarios sententia promulgata; sub examine nostro controuersia verteretur, auditis de intellectis quae proposita hinc inde fuerant, sententialiter duximus decernendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION