Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go Innocentij III. Epistol.

que se diuino iudicio existere,de perpe rata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpo ie ac sanguine Dei, dc Domini Reden'ptoris nostii Iesu Christi aliena fac, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu C Eristi; Quatinus & hie fructum boliae actionis percipiant, & apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant, Amen. Datum Lateran . per manum Ioannis S. Mariae in Cos in id in Diaconi Card S. Romilae Ecclesiae Cancellari j,Kal. Iunij, Indictione xiij. Incarnationis Dominicae, Anno millesimo ducentesimo decimo, Pontificatus vero Domini Innocent ij Papae iij, Anno xiij.

EPISTOLA LXXXII.

In Statutum a Duce Polonia factum, quod maior natu Cratauiam cum Principatu obtineat , faciant obseruari. NG-xu Ic NirrcΑmT nobis m lectus filius nobilis vir ... Dux Zlesiae, quod eum m S quondam ... Dux Poloniae certam dederit singulis filiorum suorum in

'Polonia portionem, principalem ciuitatem Craco uiae maiori natu reseruans instituit, ut seni per qui esset de ipsius genere prior natu , ciuitatem tene-rct eandem: ita quod si maior decederet, vel cederet iuri suo, qui post eum de toto genere maior esset ipsus ciuitatis possessionem intraret. Hoc autem per- petuis temporibus Obseruari praecipiens, persedem Apostolicam obtinuit appro: ari; omnes illos faciens excommunicatione percelli, qui statutum huiusmodi auctoritate Apostolica roboratum praesumerent violare. Vnde nobis hu- ni iter supplicau it, ut nostiis vobis daremus litteris in mandatis, quod nec vos ipsi liatu tu violaretis huiusmo Liaec permitteretis ab alijs violari, illos qui contra u2nire praesumerent anathematis sententia ferientes. Quocirca fraternitati vestiae per Apostolica sic ripta in andamus: quatenus institutionem de maior ita tis praeeminentia, sicut ad utilitatem & pacem totius prouinciae dignoscitur esse facta, faciatis per censuram Ecclesiasticam, sublato appellationi obstaculo fir miter obseruari. Contradictores censura simili compescentes. Datum Lateri. v. Idus Iunij, Pontificatus nostri, Anno xiij.

EPISTOLA LXXXII I.

FREDERICO ILL VsTRI REGI SCICILIAE

Hi recipiat in Vatiam Cataniensem Episcopum Miciliae

c ancellarium quem amouerat. V M iam annos pueriles euaseris, decet te,sti charissime, actus deserere puerileς Et quanto tibi, & Regno tuo maiora pericula imminent, tantod studiosi is d. bes intendere ad illa sortitere uitanda. Consilia quoque dis. cretorum ,& ie d ligentium debes diligenter amplecti, & inter ingratos, ac bene notoo discernere te oportet, ne minus diligentes plus diligas, de qui te

92쪽

Liber I. Regest. XIII. 81

sementius diligunt, illos remissioris charitatis brach ijs amplexeris. Cum enim ven frater noster . . . Cathanien. Episcopus Regni Sciciliae Cancellarius, te custodierit hactenus, & nutrierit; ac pro dessensione tua, de regni tui labores, de angores, anxietates, & necessitates multiplices sustinuerit. Nunc, si verum est quod asseritur, tot beneficiorum oblitus, a tua ipsum familiaritate recedere

permisisti, in scandalum, de odium pariter plurimoru: propter quod alij Regni

nobiles dum eundem multis meritis praeditum, debita intellexerint reinuneratione fraudatum, in tua fidelitate lentescent, dc nonnulli se a tuis obsequijs subia trahent, qui ad ea ex ipsius poterant retributionibus prouocari. Ex his enim quae post eius sunt sequuta recessum,satis apparet,utrum eius praesentia tibi fuerit opportuna: & niti quanto tuis reuocetur, sequutura dispendia te plenius edocebunt: ubi namque sunt illi, qui tibi mendaciter suggerebant, quod illo repulso multi conuerterentur ad te, qui Propter familiarem eius p sentiam a tuis se obsequi js subtrahebant λ Vnde nisi haec, & alia quae de te non absque dolore frequenter audimus, celeriter reformare studueris, temeipsum ad uberioris frugis exercitium erigendo, non solum tu grauia detrimenta percipies, sed&nos, licet inuitos,oporteret super hoc aliud cogitare, ne ob tuam negligentiam, vel desectum, Romana, quod absit, Ecclesia grauiter laederetur, quae pro te non solum alijs, sed etiam Imperatori se potentet opponit. Quocirca serenitatem tuam rogamus attentius, de monemus, sub obtentu gratiae nostrae firmiter iniungentes: quatinus Cancellarium memoratum ad familiaritatem tuam nullatenus differas reuocare, omnimoda sibi, quem sub B. Petri, & nostra protectione suscepimus, securitate prouisa, eiusque consilijs deuotus intendas, veta ipse tot, & tanta pro te sustinuisse se gaudeat, de alij ad similia prouocentur I rouisurus attentius, ne quid a quolibet contra salutem de honorem ipsius va- eat attentari. Quia cum nos ei dili ricte praecipiendo mandemus, ut ad tuae δε- milia itatis obsequium reuertatur,si quid contra eum fieret a quocumque, nobis reputaremus infferri. Datum Lateran . vij. Kal. Iulij, Pontificatus nostri, Anno

xiij.

EPISTOLA LXXXIV.

CONsTANTIAE ILLUSTRI REGINAE SCICILIAE.

Confirmat donationem propter nuptias ei factam a marito. Friderico Stacita Rege.

Ac Ros ANCTA Romana Ecclesa deuotos Zc humiles filios , ex assuetae pietatis ossicio propensius diligere consueuit, dc ne prauorum hominum moleslijs agitentur, eos tanquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Sane cum charissimus in Christo filius noster F. Sciciliae Rex illustris, sicut in ipsius authentico super hoc confecto plenius contineri perspeximus, in dodarium, seu donationem propter nuptias, in Scicilia Carinum, quod in partibus Panormitanis existit, cum omnibus cantibus, teni mentis, & pertinenti js suis. In valle Demen. Caroniam ... Sanctum Filadellum, de S. Maraim cum omnibus casalibus, pertinenti js,5 lenimentis eorum. Necnon dc omnia

93쪽

81 Innocenti j III. Epistol.

Cassilia in eadem Valle Demen. consistentia, quae ad suum de manium pertine re noscuntur. Insuper Oli uerium, dc Montem Albanum, cum omnibus Casa libus, & teni mentis eorum. In seruitio Vero, Sanctum Petrum de Ficara, dc Catastrum Ficarie, Galatum,&Militellum. Item Tauromen. cum onam biistentia mentis,& pertinent ijs suis,tam demata ij, quam seruit ij. In partibus vero Apuliae, totum honorem Comitatus Montis S. Angeli, cum omni honore, iure, tenimentis, de pertinenti js suis, tam demata ij, quam seruiiij. Videlicet, quod indemanio, in de manium, & quod in seruitio , in seruitium. In demanio siqui dem Montis Sancti Angeli; Siponti, de Veste Ciuitates, atque Casale nouum. In seruitio autem omnia Castra, villas, terras, Cassilia, dc totum aliud, quod ad honorem ipsius Montis dignoscitur pertinere, liberaliter tibi duxerit conee denda: nos tuis praecibus inclinati,ad supplicationem eiusdem Regis concessionem ipsam scut provide facta est,auctoritate Apostolica confirmamus, & prae

sentis icripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino ho minum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, de Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursuium. Datum Lateran. xv. Kal. Iuli j, Pontificatus nostri, Anno xiij.

EPISTOLA LXXXV.

Resiluit in pristinum statum poenitentem Tresbyterum in beneficia

qua ante sententiam obtinebat , si collata non essent.

Ius exemplo , qui cum iratus est non obliuiscitur misereri, nec suas con-P ς .g tinet miserationes in ira sed postquam infuderit vinum superinfundit Soleum vulneribus fulciat de post virgam correctionis adhibet manus dulcedinis, quaecum tabulis legis diuinae in arca Lx deris reseruantur. Nos qui dilectu filium Robertum de Sepulchro Presbyterum ex severitate percussimus, volentes ex benignitate sanare. Cum longo iam tempore imposita sibi poenam, in multa cordis, de corporis humilitate portauerit. non sine magnis laboribus de ang ist ijs, graui pressus onere paupertatis, apud sedem Apostolicam misericordiam expectando Hanc cum eo duximus misericordiam faciendam, ut ad execut Jonem restituatur ossicij; &si benescia quae prius habuerat no sunt alijs rite collata, reddantur eidem . Nec ex lata in ipsum impediatur sententia, quominus ad obtinenda Ecclesiastica beneficia possit assii mi, de tam in ciuitate, ac Dioeces N mneten . quam in alijs libere conuertiri. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus: quatinus circa eum sublato cuiuslibet contradictionis,de appellationis obstaculo,quae praescripta sunt, exequi

procuretis. Contradictores, si qui suerint per censuram Ecclesiasticam compeiacendo, non obstante quod in his litteris totius negoti j series non narratur; cum hac a d cautelam utamur, ex certa scientia breuitate. Quod si non omnes, dcc. Duo vestrum ea,&c. Datum Lateran. x. Kal. Iulij, Anno xiij.

94쪽

83 Liber I. Regest. XIII.

EPISTOLA LXXXVI.

NoaiLI VIRO S. DE MONTE FORTI , COMITI LEICEsTRLM, VICECOMITI, BITERRENSI ET CARCASSONEN.

Conse mat et Guitatem Albiensem.

vis fg Batulos Dominici verbi fidem ad sinapis Euangelicae quantitatem, felix tuae tran statio promotionis ostendit. Dum nominatio: nis tuae non solum, sed dc denominationis vocabula bonis interpre-' latus operibus, in auditu auris obedisti secundum nome tuum in locum peregrinationis exire, ac sicut mons infirmas partes Ecclesiae muniturus, ad verbum praedicatorum fidelium es transsatus, &c. in eundem modum, ut in alia littera quae scripta est in ultimo quaterno Regesti, duodecimi anni, Vsque, eum in manibus tuis quem zelus Domini contra fidei subuersores armauit, idem Dominus Ciuitatem tradiderit Albien. Nos super hoc in Domino gratulantes, ciuitatem ipsam cum omnibus pertinenti js suis, sicut tibi est ad diuinae maiestatis honorem pro tutela pacis, & fidei dessensione concessa, tibi & haeredibus tuis in fide Catholica, & deuotione sedis Apostolicae permanentibus au- ritate Apostolica confirmamus,&c. ut in eadem per totum, usque. Ad indicium autem quod terram ipsam in deuotione Apostolicae sedis, &c. usque in Gnem. Datum Lateran . iiij. Kal. Iuli j, Anno xiij.

Committit vires fias in causa fidei intra prouincias his memoratas.

T hi qui orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandam haereticam

prauitatem vivificae Crucis caracterem assumpti runt, eo feruentius publicam causam gerant, quo se viderint proximorum subsdij sessicacius adiuuari. A vobis, & a nonnullis alijs nobis fuit saepe suggestum, &c. Sicut continetur in penultimo quaterno regesti duodecimi anni. De data Vitelij. Per totum, in eundem modum usque, ad explendum obsequium Iesu Christi. In Burdegalen. Bisentin. & Viennen. prouincijs, necnon Pampilonen. Lemovicen. Claromonten. Anicie n. Mimaten. Caturcen. & Ruthenen. Episcopalibus, super hoc committendas vobis duximus vices nostras, dcc. ut in eadem per totum, usque in finem. In alijs vero prouincijs, monitis, & precibus insistatis, ut ad tantum fidei Christianae negotium consummandum, de bonis sibi a Deo collatis subsidia conferant opportuna. Datum Lateran. V. Kal. Iuli, Pontificatus nostri, Anno xiij.

95쪽

84 Innocenti j III. Epistol.

n inquirunt de visa π mora meArchiepiseoporum Narbon. ου Asensis.

R N tantum clamor qui dudum ascendit contra Narbonen. Mori Auxitan. Archiepiscopos inualescit, quod dissimulare ipsum ulterius S sine periculo non valemus. Ne igitur ex nequitia sua possint commodum aliquod reportare, cum non solum negligentes sint, ut asseritur, sed etiam pestilentes. Discretioni vestrae per Apostolicalcripta mandamus: quatinus inquisita super omnibus quae proponuntur contra eos diligentius veritate; ae habentes prae oculis solum Deum, quod super hoc Canonice fuerit statuendum . sublato a phellationis obstaculo statuatis, facientes quod statueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Datum Lateran . iiij. Kal. Iuth, Anno xiij.

EPISTOLA LXXXIX.

Hi seper Maesia a Comite de Similisne fundanda,ου sedi Tymsubjicienda

ex Iratia Dioeresanus Episcopus de suis iuribus componat. IRENitss ad Apostoli eam sedem dilectus filius nobilis vir Herde Comes

de Similione, quendam iandum suum B. Petro Apostolo, de Romanae Ecclesiae obtulit, humiliter & deuote; in quo, ad honorem eiusdem Apostoli Ecclesiam aedificare disponit,& eidem nonnullas de suis possessionibus assignare. Nos igitur pium eius propositum in Domino commendantes, praesentium tibi auctoritate mandamus; quatenus ven. fratrem nostrum Cenadien. Episcopum loci Dioeces anum monere prudenter, & essicaciter inducere non pol ponas, ut pro suis iustitijs, quas de ipsis esset possessionibus percepturus, ab eodem Comite moderatam recompensationem recipiat, dc superabundantem gratiam recognoscat, quam ei facimus in hac parte ; cum in huiusinodi fundo absque omni recompentatione libera posset Ecclesia fabricari, scut Honpitalarijs, de Templar ijs, ali Isque nonnullis per priuilegia est concessum. Quod si monitis tuis memoratus Episcopus acquiescere sorte nollet, tu id auctoritate nostra sublato cuiuslibet cotradictionis& appellationis ob. exequi non omittas. Recipiens in utroque casu praefatum fundum in ius & proprietatem Apostolicae sedis per publicum instrumentum,& concedens eidem edificandi Ecclesiam in eodem, liberam facultatem. Praeterea cum idem Comes decimas quas praefato Episcopo persoluere consueuit, eidem Ecclesiae cupiat assignari, compensatione propter hoc ipsi exhibita competenti, volumus & mandamus, ut eundem Episcopum monere ad hoc prudenter , & essicaciter inducere non retardes. Datum Lateran. 2. Gl. Iuli j, Anno xiij.

EPISTOLA

96쪽

Hi occasione maerorum Parisis constructorum, ius Tarrachiale

non amutant.

V M per medium vinearum vestrarum insta Parrochiam S. Sulpicij posi

tarum, quae ad vestrum Monasterium pertinet pleno iure, ad munitionem Civitatis Parisien. construantur de nouo muri, sicut ex vestra insinuatione didiscimus, prouideri super hoc vobis auctoritate Apostolica peti jstis. Ne igitur huiusinodi occasione murorum, Parrochiale ius in Monasterij vestri dispendium immutetur, praesentium vobis auctoritate concedimus, ut idem ius in aedificiis eiusdem Parrochiae construendis, & ipsorum habitatoribus habeatis , quod in ipsius veteribus aedifici js, & habitatoribus eorundem dignosci mini hactenus habuisse. Nulli ergo,&c. hanc paginam nostrae concessionis infringere , vel ei, &c. usque, incursurum. Datum Lateran. iiij. Kal. Iulij, Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.

EPISTOLA XCI.

EISDEM.

illi qui a emo serio possessiones tenent, sine eitu assensi ad maiorem censum dare possint, SE: VANTO specialius Monasterium vestrum B. Petri iuris existit, & m,iorem deuotionem Apostolicae sedi saepius exhibetis: tanto celerius ubi cum Deo possumus petitiones vestras admittimus,& indemnitati Monasteri j vestri volumus attentius prouidere. Ea propter ad exemplar, Delicis recordat. Lucij Papae praedecetaris nostri auctoritate Apostolica prohibemus: ne illi qui terras,vineas,aut domos ccsuales nomine vestro tenent, alijs ad maiorem censum sine assensu vestro concedant. Neque alienis personis, vel Ecclesjs in eis sine vestra licentia pensionem aliquam annuatim soluendam assignent, per quae Monasterio vestro dispendium valeat peruenire. Nulli ergo,&e. hanc paginam nostrae prohibitionis instingere, Vel ei, deci usque, incursurum. Datum Lateram v. Kal. Iulij, &c.

EPISTOLA XCII.

S. MARI C DOLEN. ET S. IOANNIs ANGELIACEN. ABBΑΤIBvs BITVRICEN ET XANCTONEN. DIOECEsvM, ET ARCHIDIACONO BIΤvRICEN. Scribit contra Episcopum Pictauensi qui vocatus a Metropolitano Burdegalens ad Petragoricen is consecrationem, venire renuit.

EX parte venerabilis statris nostri Burdegalen. Archiepiscopi per dilecturi filium G. Procuratorem eiusdem suit propositum coram nobis, quod cum

97쪽

86 Innocenti j III. Epistol.

ven stater noster . . . Turonen. Arctii episcopus de mandato nostro insfleret. 5 tam graunmen Petragoricen. Ecclesiae Metropolitico sibi iure subiectae, quae magni, dispendius,& laboribus diutius fuerat fatigata, quam consueta quorundam malitia consecrationem Petragoricen. Episcopi volentium impedire, accelerandam ipsius consecrationem Episcopi perurgerent; dc non nisi tres tantum Episcopi essent in Burdegalen. prouincia tunc praesentes, ven. fratri nostro ... Pictauen. Episcolo qui ex quo promotus fuit in Episcopum,nunquam Metropolitanam Ecclesiam postmodum visitauit, licet pluries vocatus fuerit ad eande, in virtute obedientiae ac sub debito iuramenti quo Ecclesiae Burdegalen tenetur, poena suspensionis adiecta, praecepit ut ad consecrationem ipsius Epis

copi properaret. Et ut omnis occasonis materia tolleretur, licet nullum periculum immineret, cum generales treugae inter Francorum dc Angliae Reges initae seruarctur, tam per litteras Senescalci Regis Angliae qui regalium negoti rum procurationem habebat, in eisdem partibus generalem, quam per ven fratrem nostrum H. Episcopum Xanctonen. qui eum securum ducere ac reducere promittebat, securum conductum praeparauit eidem; sed idem de venire

postposuit,&suspensionis sententiam non seruauit. Cumque postmodum idem Archiepiscopus ad locum quem de nuntiorum ipsius Episcopi voluntate, in

Pictauen. Dioecesi assignarat, ut tunc saltem praecedentem inobedientiam per obedientiam redimeret subsequentem, praefixo termino cum alijs Episcopis conuenili et , idem Pictauen. Venire contempsit. Vt autem idem Archiepiscopus omnem ipsius contumaciam superaret, diem & locum alium in Pictaven Droecesi assignauit; ubi cum caeteri suffraganei eidem Pictauen. Metropolitani sui exponerent questione, ipse quod venire non omiserat propter contemptum,

vel odium Ecclesiae, vel personae, sed propter metum Regis Angliae se obtulit iuratu tu. Sed cum hoc memoratus Archiepiscopus sibi ab eisdem suffraganeis

expositum acceptaret, idem Pictauen. se obtulisse iuramentum huiusmodi contradixit; propter quod Sc latam in eum per ipsum suspensionis sententiam confirmari,de debitam sibi poenam infligi pro tanta contumacia postulabat. Procurator vero eiusdem Episcopi proposuit ex aduerso,quod licet olim dicto Archiepiscopo dederimus in mandatis,ut ad loca suspecta eundem Episcopum no vocaret, ipse tamen mandato nostro contempto ad ea loca pro cosecratione ipsius Petragoricen. vocabat eundem, ad quae, propter Brabantionum &lcapitalium inimicorum suorum insidias, sine proprij corporis periculo accedere non audebat. Vnde tam propter haec, quam propter alia quae, inferebat gravamina, nostram audientiam appellauit: tam per litteras suas, quam per Uv. Archidiaconum suum, dc alios Clericos suos legitimc se excusans. Cum autem apud Cheseium , ubi de venerabilium fratrum nostrorum Xanctonen. dc Engolismen. Episcoporum consilio Archiepiscopus , de ipse conuenerant, excusationes suas esse iustas per testes omni exceptione maiores fuerit probare paratus; de idem Archiepiscopus hoc recitere noluisset, super hoc ab eo exigens iuramentum Pipse appellationem primo interpositam in nouauit, sed Archiepiscopus appellatione cotempta suspensionis sententiam protulit in eundem. Vnde tam dictam sententiam, quam quidquid post appellationem in eius est praeiudicium attentatum petijt irritari. Cum autem nobis non constiterit de praemissis, contentio-

98쪽

Liber I. Regest. XIII. 8

hem huiusmodi de procuratorum consensu tali prouidimus moderamine sopiendam; ut praefatus Episcopus coram Vobis exhibeat iuramentum, quod nec in contemptum Archiepiscopi memorati, nec ut ipsus se iurisditioni subduc ret, sed propter metum hostilem, ad consecrationem Petragoricen. Episcopi accedere detrectauit. Quo praestito coram vobis, latam in ipsum suspensionis sententiam reuocari faciatis per praefatum Archiepiscopum ad cautelam, nec ei deputetur ad poenam, quod post suspensonem huiusmodi diuina ossicia celebrauit. Alioquin, usque ad satisfactionem idoneam, dicta suspensionis sententia inuiolabiliter obseruetur. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus quod a nobis taliter est prouisum, faciatis per censuram Ecclesiasticam appellatione remota executioni mandari, nullis litteris obstantibus si quae apparuerint a sede Apostolica praeter assensum partium im petratae. Quod si non omnes, &e. Duo vestrum ea, &c.iDatum Lateran. vj. Kal. Iuli j, Pontificatus nostri, Anno xiij.

Vt audiant Hssensionum causeas inter Pictauensem π Turdetalensem Episcopos.

IGNIFICANTE ven. fratre nostro .... Burdegalen. Archiepiscopo nos ac-αS e cepisse noscatis: quod cum veri. fratri nostro .... Pictauen. Episcopo 'Suffraganeo suo, ad querelam subditorum ipsius poena suspensionis adiectu, in hibere curasset: ne pecuniarias procurationes ab Ecclesjs quas non visitabat exigeret, vel collectas maiores quam praedecessotes sui facere consueuerant, in subditis sibi Ecclesijs exerceret. Idem eius inhibitione contempta; deIecuniam pro procurationibus, & collectas solito maiores exegit, suspensionisententiam,in quam propter hoc incidit,non obseruans. Ad expellendum quoque Ruptarios dc Bramantiones de Burdegalen. prouincia sibi auxilium, prout praestita fide promiserat, non impendit. Inhibens de impediens ne ipse Pictauen. Dioecesim ex ossicio suo visitans procurationibus confluetis, de debitis honoretur. Clericos quoque quos dictus Archiepiscopus ad praesentationem Vicarijsui, eodem Episcopo non existente in Dioeces, ordinarat, ab ordinum susceptorum ab eo executione suspendit, nec voluit ad mandatum ipsus eandem suspensonis sententiam relaxare. Sententias excommunicationis ab eodem Epis.

eopo in subditos suos latas, quas idem Arctii episcopus auctoritate Metropolitana iustitia exigente confirmat; eo inconsulto, nullaque supra hoc obtenta potestate relaxans. Quandam insuper pecuniae quantitatem ab Helia praedecessore suo mutuatam Episcopo Pictauen. 8c in ultima eius voluntate ad fabricam Burdegalen .Ecclesiae deputatam, sibi restituere contradicit: in his & multis alijs, contra iuramentum Burde)alen. Ecclesiae, ac praedecessori suo praestitum temere veniendo. Ex parte vero ipsus Epis pi fuit propositum ex aduerso, quod

99쪽

88 Innocentii In Epistol.

intran fidem Archiepiscopus annis singulis pluries Dioecesim Pictauen. non vicatus ab eo, vel a terrae Principe inuitarias, nullaque necessaria causa tractus a suis subditis stequentius dcbito de leuga sere in leugam dietas faciens, exigit procurari: correctiones tanquam ordinarius faciens per totam Dioecesim Pi ctauen. in qua ipse praeter ordinariam, delegatam a nobis super correctionibus obtinet potestatem. Sententias quoque in raptores, oc alios qui iniuriantur Ecclesj1, vel personis Ecclesiasticis, siue illis qui sub Ecclesiae protectione consistunt, ab eo exigente iustitia promulgaras, iuris ordine praetermisso relaxans, tractat causas in eadem Dioeces, di committit, licet ad eum non fuerit appellatum. Qiti, eo quondam apud sedem Apostoli eam existente, ad Ecclesiam Piactauen. accedens, te in eius, & subditorum suorum gravamen procurationes ibidem recipiens, quosdam Dioecesisseae' Clericos licet super hoc ab eo mai datum non habuerit, ordinauit. Et licet componentibus inter eos ven. fratre nostro ... Nanneten. Episcopo, & ... Decano Pictauen. alis ue pluribus, idem Archiepiscopus promisisset, quod nihil unquam contra eum, vel honorem suum machinari de caetero attentaret; nisi forsan ipsi primitus requisti te minare non possent, siquid aduersus eum proponeret quaestionis. Multa tamen contra compositionem eandem, & promissonem suam ternere veniens,in eius,& honoris sui dispendium attentavit; super his & alijs iniuriosus existens eidem plurimum, & molestus. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae, de procuratorum Vtriusque partis assensu, per Apostolica scripta mandamus : quatinus competenti loco partibus conuocatis, & rationibus hinc inde plenius auditis, ic cognitis, si de partium processerit voluntate, causam ipsam appellatione remota, fine canonico decidatis, oc faciatis quod decreueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Alioquin eandem lassicienter instructam, ad nostram praesentiam remittentes, praefigatis partibus terminum competentem , quo nostro se conspectui repraesentent, recepturae iudicium aequitatis. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eandem, appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus,si quae apparuerint a sede Apostolica praeter assensium partium impetratae. Quod si non omnes, &c. Duo vestrum ea, &c. Datum Lateran. xiiij. Kal. Iuli j. Pontificatus nostri, Anno

tertiodecimo.

INAE PERVENERINT.

Confirmat propositum T ardi primi Magistri

y addensium conuersorum. V M inaestimabile pretium sanguinis Iesu Christi,& caetera; require si pra in littera scripta eodem quaterno per totum usque. Quapropter venientes ad Apostolicam sedem dilectos filios, Bernardum primum, ocVvillelmum Amalui, et quosdam alios paterna benignitate suscepimus, ac ea

100쪽

Liber I Regest. XIII.

ouae nobis, &c. ut in eadem usque intellectu. Eosque diligenter examinatos ataue correptos, hoc modo reconciliniimus Ecclesiasticae unitati. Ego,inquit, Bel nardus primus, appositis Euangelijs, dc scripto consessionis imposito super illa; boc praesto inter manus tuas summe Pontifex iuramentum, Deum inuocando testem in animam meam, quod ita, tac. Sicut in ipsa, usque, pro posteresistam. Hoc autem profiteor non esse iuramentum quale Clarillus legitur prohibuisse in Evangelio, sed quale a sanctis doctoribus Augustino ,& alijs perhibetur esse praestandum causa necessitatis, cum veritate, dc Iustitia, dc iudicio. Scriptum autem consessionis est tale. Pareat omnibus fidelibus , ego Bernar dimprimus, in omnes fratres mei propositis nobis sacrosanctis euangelijs corde credimus fle intelia ιistimus ore consitemur, in fimplicibus verbis, id est, μὲ duplicitate, Militer Uirmamus, Patrem filium, Spiritum Sanctum, trespersonas esse, mum Deum, in cui in credo in Deum, o in Credo in unum Deum, in in Puicumque vult continetur confit mur se per edim, i sentiendum. Item corde credimus , in ore confremur, Patrem , in Fibum , in Spiri-rum Sanctum, et num Deum, de quo nobis est sermo, esse creatorem, in gubernatorem, aedicto rorem omnium rerum visitam, in inuisibilium, corporalium, in spirat ualium. Item, crede oredimus,m ore confitemur, Pavium. Filium, in Spiritum Sanctum, unum Deum,le em Mois dedisse, in ipsum in Prophetu locutum fuisse, σ Ioannem Baptistam ab ipso

missum ese, Sanctum, in iustum, in in utero Matris suae Spiritu Sancto ripletum. Item, corde credimus, in ore confitemur, incarnationem Domini nostri Iesu c hristi, mi qui erat Filius Dei in Diuinitate, Patri aequalis, feret homo in utero S. Mariae matris suae veram carnem assumens, ex visceribus matris, qui natus est vera camis natiuitate, m manducauit, G H-ιit me. Dormiuit, infatigatus ex itinere quieuit; in pabsus est vera carnis puae palpone in mortuus est mera carnis suae morte:σ resurraxit vera carnis suae resurrectione in qua postquam meraciter manducabit, in bibit, ascendit in caelum, in sedet ad dexteram Dei Patris omnι-

potontis , inde venturus e' iudicare vivos, in mortuos. Item, corde credimus, in ore confite

mur Gnam esse Ecclesiam Catholicam, in Apostobcam Janaam in immaculatam extra ouam neminem saluari fatemur. Sacramenta vero quae in ea celebrantur, inaestimabili, atque inu i virtute Spiritus Sancti, licet a peccatore sacerdote ministrentur dum Ecclesia eum recipit in nullo reprobamus, neque Ecessasticis clys, vel benedictionibus ab eo celebrausa irab mus, stil beniuolo animo, tanquam a iustismo amplectimur. Approbamus quoque baptimum infantium, infidefuncti fucrini post baptisimum, antequam peccata commutant, fatemur eos saluari. confirmationem quoque ab Episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctum oe venerans accipiendam esse censemus. In lacri cio Eucharistiae, quae fuerant panis.. Unum ante consecrationem ,post consecrationem esse corpus o sanguinem Iesu christi, simpliciter afrmamuι, in credimus: in quo nihil a bono maius, nec a malo minus nisicitur

oeerdote. Peccatores meraciter paenitentes ventum a Deo consequι conciaimus , eis libenti λὲ communicamus. Vnctionem infimorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia camhalia esse contrahenda secundum Apostolum Pa dum non negamus, legitime vero contracta uetere, omnino priassemus, ordines Ecclesiasticos, id est Episcopatum, in Presbyterium,ae caeteros, in omne quod in Ecclesia ordinabiliter sancitum legitur, aut canitur, humiliter restaudamus, infideliter veneramur. Item, corde credimus, in ore confremur, resurrectionem huius carnis quam gestamus, . non alterius; in vitam aetemam, in unumquemque hominem secundum opera sua esse recepturum. Eleem mas, in sacrificium, caeteraque benesia bdelibus destiunctis prodesse, non dubitamus. Et quia Aes fine operibus mouua est, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION