Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4o Innocentij III. Epistol.

nobis. Praefatus vero Galterius ex aduerso respondens, & negans quae proposta suerant contra eum,quaedam super facto electionis suae, quaedam etiam contra excommunicationis exceptionem sibi obiectam proposuit replicando, de ea se obstulit oportuno tempore probaturum; petens interim quosdam testes quos

praesentes habebat recipi super illis. Videlicet, quod saepedictus O. appellationi quam secerat, super eo quod non respondebatur litteris nostris pro ipso directis, tenunciauit expresse. Quod Archiepiscopus cum oporteret ipsum. Lega- iis nostris occurrere, appellauit: ne Capitulum ante reditum suum ad electionem procederet, cui de more intereste debebat. Quod maior & sanior pars Capituli consensit inducijs,quas idem Archiepiscopus postulauitivi scilicet electio usque ad eius reditum differretur. Et Conradus de Crasco socij eiusdem Ottonisipus induetjs consenserunt. Et quod demum a maiori & saniori parte Capituli,

in Praepositum sit electus. Adiciens quod memoratus O. admittendus non esset ad exceptionem quam de ipsius excommunicatione proponit: tum quia simoniam in suae nominationis facto ipsum commisisse dicebat; tum etiam propter alias causas quas afferebat consistere circa factum:cum illum communicasse sibitam ante causam astrueret, quam in causa. Sed ad haec idem Otto respondit; quod licet omnino nullam commiserit simoniam , quin potius ipse Galterius simoniacam c amiserit prauitatem, per replicationem tamen praemissam de iure non posset excommunicationis probatio impediri, cum exceptionem huiusmodi talis replicatio non contingat. Etsi etiam verum effet, quod tam ante causam, quam in causa praefato communicasset Galterio, ipse tamen non debuisset eum in manifesto vitare ; tum quia denuntiatus non fuerat, de tam a

Praelatis, quam aliis communi battaceidems tum quia etsi crederet eum in

canonem latae sententiae incidisse, sicut ei fuerat intimatum, non tamen hoc viderat per se ipsum, sed considebat per alios id posse probare. Quia igitur repli-eationes huiusmodi non solum inualidae sunt,sed de friuolae reputandae. Nos eis nequaquam obstantibus, quosdam testes super aliquibus praemissorum recipi fecimus utrinque productos, di depositiones eorum sub eiusdem Cardinali, sigillo apud sedem Apostolicam reservari. Discretioni vestrae per Apostolica seripta mandantes , quod recipiatis alios testes, tam super his supra quibus iam sunt testes producti, quam etiam super alijs in narrationibus partium comprehensis, de eos insuper quos ad replicationem testium partis aduersae viralibet pars duxerit producendos, & depositiones eorum examinetis prudenter, ac fideliter conscribatis, easque sub sigillis vestris inclusas ad sedem Apostolicam

destinetis, praefigentes partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui repraesentent, iustam auctore Deo sententiam receptum. Testes autem qui fuerint nominati , si se gratia, odio, Vel timore subtraxerint, per censuram Ecclesiastica appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si quicquam humanitus alterutri vestrum cotingeret,ut his fidelitei exequendis, scutiuramento praestito uterque tenetur, usque ad Kalen. Octobris proximo futuras interesse non posset; ex tunc dilectus filius Florentius Abbas de Sichem, omni cotradictione,ac appellatione cessantibus, praemissa cum reliquo auctoritate praesentium exequatur. Nullis litteris obstantibus,p ter assensum partium a sede Apostolica impetratis. Datum Lateran. v. Idus Aprili 'Pontificatus nostri,

Anno tertiodecimo.

52쪽

Liber I. Regest. XII L

Super diuortio Regis Gemorum oe sororis Marchionis Misenem ac super induectione seram Regis rigaria panium propositionibus oe exceptionia

sutrinque expositis, dilationem oe terminu peremptorium eis concedit, ad litem fine debito terminandam.

UDv M ad aures nostras ex parte tua quaestione perlata: quod cum charissimus in Christo filius noster . . . Rex Boemorum illustris te du- xisset legitime in uxorem, ac decem dc octo annis & amplius velut ' coniugem legitimam pertractasset, filijs & filiabus ex te susteptis. Ac venerabilis frater noster Prage n. Episcopus ad petitione & mandatum eiusdem Regis, te volente ad causam accedere, ut tuas coram eo proponeres rationes, sed a satellitibus memorati Regis prohibita; post appellationem ad nos i terposita diuorti j sententiam promulgasset, a qua fecisti per Capellanum tuum intra decendium appellari. Eodem Rege supraducente postmodum charissimam in Christo filiam C. . sororem charissimi in Christo filii nostri ... Regis

garorum illustris, post diuersias litteras super eodem negotio impetratas, demum ven. fra. nost. Halbestaten.& . . Hambembergen . Episcopis,&dilecta filio ... Abbati de Porca dedimus in madatis,ut vocatis ad sua praesentiam quos

noscerent euocandos, inquirerent diligentius veritatem, & quod inuenirent, per suas nobis litteras intimarent: ut ex eorum relatione sussicienter instructi procedere liberius in negotio valeremus. Ipsi vero testes postea receperunt ex

tua parte productos, qui iurauerunt pro utraque parte dicere veritatem; & depositiones eorum proprijs sigillis inclusas ad nostram praesentiam trismiserunt Verum cum procurator tuuS, & nuntius eiusdem Regis, propter hoc apud sedem Apostolicam constituti, coram dilecto filio nostro P. Titulo Sancti Mar; celli Presbytero Card. quem ipsis dedimus auditorem, aliquandiu litigassent;& procurator ipse attestationes easdem approbandas affereret, & nuntius ex aduerso eas ut pote lite non contestata, &post appellationem ad nos legitime interpositam inordinate receptas, peteret reprobari. Nos intellectis per Card. ipsum utrinque propositis, attestationes praefatas, nec approbandas duximus, nec etiam reprobandas, sed eas tempori discussionis decrevimus reseruari, vetunc contra illas allegaretur a partibus,& pro illis. Ven. fratri nostro Salsburgen. Archiepiscopo de eius contudicibus iniungentes,ut partibus ad locum idoneum conuocatis, omni excusatione,ac occasione cessantibus, reciperent testes quos pars tua, vel Regis cum nondum didicissetis testificata super processu Pragen. Episcopi vel praedictorum iudicum, duceret producendos. Ita quod tu testes quos prius induxeras, vel alios si velles inducere minime vetareris, cum non renuntiasses testibus producendis: & gesta omnia redacta inscriptis ad sedem Apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Qui quoniam propter impeditncta varia procedere nequiuerunt: venerabilis fiater noster H. Hostien.

53쪽

41 Innocentis III. Epistol.

Episeopus, &dilectus filius L. Tituli sanctae Crucis Presbyter Cardinalis, qui

tunc legationis ossicio in Teutonia iungebantur, auctoritate, tam nostra,quam

sua, Auelbergen. Episcopo tWnc electo . . & Sancti Georgij & de Sichem Ababatibus, iuxta praescriptain sermam idζm negotium commisere. Qui post multos causae circuitus,sicut ex litteris praedictorum Episcopi, de Abbatis de Sichem

nobis innotuit, memorato Regi, qui propter contumaciam manifestam fuerat excommunicatus ab eis, absolutionis beneficium impenderunt, ab eodem recepta iuratoria cautione, quod paretet iustitiae coram ipsis. Cui cum diem & locum ad persequendum negotium peremptorie assignassent, propter contumaciam suam demum in priorem eum sententiam reduxerunt, recipientes testes ex tua parte productos. Cum autem postmodum iteratos clamores nostris a ribus inculcasses,&nos deliberauerimus cum fratribus nostris, quid ad expediendum negotium totiens impeditum agere deberemus: hoc tandem occurrit, ut sub examine nostro causa eadem ventilata, finem debitum sortiretur. Unde venerabili fratri nostro . . Maguntin. Archiepiscopo dedimus in praeceptis: ut ex parte nostra partibus pro termino peremptorio Kalendas Octobris proximo praeteritas assignaret, infra quas per se aut responsales idoneos, cum omnibus quae ad causam necessaria noscerent, nostro se conspectui praesentarent, sentcntiam recepturae. Supradictae quoque C. Sorori Regis Ungariae, quam sibi Rex Boemiae copularat, citationis tenorem iussimus intimari: ut si vellet, ad defensionem suam idoneos dirigeret responsales. Porro cum nuper dilecti fili j tuus dc ... ac .... vam ipsius Regis quam C. Sororis Regis Ungariae procuratores, propter hoc ad sedem Apostolicam accessissent: procurator inus depositiones testium coram primis , resecuriam ira licibus productorum peti jt publicari, Ntibi beneficium restitutionis impendi sentctia praedicti Prage n. Episcopi reprobata, ad assertionem propriam roborandam, multis iuris Canonici, de ciuilis argumentis inductis. Procuratores vero partis aduersae attestationes ipsas aperiendas non esse dicebant,neque secundum eas in negotio procedendum ; quori iam iudices lite non contestata, dc iuris ordine piaetermisso, ac postposita appellatione ad nos legitimc interposita, pro eo quod locum suspectum assignauerant ipsi Regi, in negotio processerant memorato. Et quia praefata Soror Regis Ungariae ad causam euocata non fuerat, ad quam eiusdem negoti j defenso pertinebat. Cum enim ipsa, postquam super sententia diuorti j inter te ac saepedictum Regem, a praefato Episcopo promulgata extitit, coram multis Praelatis Ungariae facta fides eidem, Regi fuerit in conspectu Ecclesiae copulata; ea inde- sensa dc non citata, quae in quasi possessione ipsius Regis, cuius restitutio petebatur, tunc temporis existebat , non debuit in negotio supradicto procedi. Maxime cum expressum fuerit in litteris trasmissis eii dem, ut vocarent quos noscerent euocandos; unde non solum Rex, sed dc ipsa quoque C. debuit euocari. Cum taliter fuisse nostra intentio videretur, ex eo quod ultimae citationis tenorem non solum Regi, sedeciam dictae nobili mandauimus intimari; visi vellet praefixo termino ad defensionem suam idoneos dirigeret responsales. Praedicta vero probare, procuratores ipsi multis rationibus nitebatur. Attestationes quoque secundo loc6 receptas, eadem pars proposuit respuendas; cum iudices qui restes receperant, postquam ab eis, ut pote manifeste suspectis, ad nos fuerat

54쪽

Liber I. Regesst XIII 43

appellatum, eiusdem Regis nuntio propter hoc specialiter ad sedem Aposto

licam destinato, duxerunt in negotio procedendum. Ex eadem insuper fuit parte propositum, quod tu nequaquam eras restitutionem postulans audienda;

cum spoliata fueris auctoritate iudicis, qui praesumitur legitime processisse, nec absque ipsius C. poteras praeiudicio, de iactura restitui,quae in praefati Regis q uasi

possessone Ecclesiae auctoritate tunc erat: cum is qui auctore praetore possidet iuste possidere regulariter videatur.Eadem quoque pars proponebat, te non debere contra sententiam praediisti Episcopi Pragen. audiri, quam tua sponte olim duxeras approbandam, maxime cum ex parte praedictae sororis Regis, super consanguinitatis linea inter te ac praefatum Regem in cotinenti probationes legitimae offerrentur. Cum eisii ferretur forsitan sententia contra Regem, nihilominus eius esset executio disserenda, ne antedictae C. circa possessionem Regis

posset praeiudicium generari: sicut in quodam alio casu non multum huic absimili dicimur dissinisse. Caeterum ad hoc quod praemissum est, lite no contestata priores iudices processisse; fuit ex tua parte responsum: quod hoc pars altera

non poterat allegare. Cum enim consteretur litem coram Pragen. Episcopo contes latam,qui diuortij sententiam promulgauit, in appellationis causa quae intelli itur eadem cum priori, litem no oportuit denuo cotestari. Sed etsi litem non fuisse coram Episcopo contestatam pars eadem fateretur, cum tamen testes fuerint ab ipsa producti contra te, non poterat allegare: quod lite non contestata testes minus legitime produxisses, cum frustra legis auxilium invocet qui committit in legem. sed nec dicta Soror Regis Ungariae imo Rex selummodo debuit a iudicibus memoratis citari, quem causa principaliter contingebat. Cum principali quaestione decisa, causa ipsius C. quae accessoria videbatur, per consequentiam sopiretur,maxime cum ad defenfionem causae quae publice agebatur, si sibi praeiudicari timebat, se potuerit obtulisse. Sed nec omnes quos quaestio mota contingit, ad examinationem euocantur ipsius: sicut in multis easibus es h videri ciuilibus legibus comprehensis. Quanquam ad cautelam, Mex gratia speciali mandauerimus Arctae piscopo Maguntin. Vt citationis tenorem supradictae nobili nuntiaret. Propoluit etiam procurator tuus: non posse partem alteram allegaret, quod attestationes vltimae post appellationem ad nos interpositam a iudicibus suerint inordinate receptae; cum postmodum eoruniadem iudicio se promiserit iuramento interposito parituram, propter quod re

nuntiasse appellationis beneficio videbatur. Contra quod pars aduersa dicebat: quod sub conditione suerat praestitum huiusmodi iuramentum, nisi videlicet Regis nuntius propter hoc specialiter ad nostram praesentiam destinatus, mandatum ex pprie nostra contrarium reportaret. Restitutionem quoque a te petitam, a dicta Sorore Regis impediri non posse dicebat, eo praetextu videlicet quod auctore praetore coeperat possidere.Nam ex fusto Episcopi qui post appellationem ad nos legitime interpositam inordinate processerat, huiusmodi fuerat auctoritas usurpata. Sed nec consanguinitatis obiectu, per eam poterat restitutio impediri ; cum & Rex ipse hoc idem allegans minime audiretur. Illud nihilominus iriuolum esse dicebat, quod tu approbaste sententiam dicebaris: cum per approbationem tuam sententia nequiverit robur sumere ; quae irrita fuerat ipset e. Cum igitur super his, & alijs utrimque propositis nobis nequia

55쪽

44 Innocenti j III. Epistol.

uerit fieri plena fides super processu Pragen. Episcopi coram nobis lite legitime contestata, & quibusdam testibus super ipse, pro parte Regis receptis, uniuersis

exceptionibus statuis de procuratorum Vtriusque partis assensu, tam tibi quam parti aduersae, dilationem, usque ad Festum sancti Martini primo venturum duximus concedendam. Praesentium tibi auctoritate mandantes,quod nisi forasan interim intei Vos honesta poterit concordia prouenire, in eodem termino quem tibi peremptorium assignamus, per responsales idoneos & sufficienter in structos, luper omnibus quae spectant ad causam compareas coram nobis, ve per nos caula ipse diligenter examinata finem debitu sortiatur. Datum Lateran. Idus Aprilis, Pontificatus nostri, anno tertiodecimo . . Scriptum est in eundem sere modum. illustri Regi Boem o rum. Datum

Lateran. &c. ut in alia.

In eundem sere modum scriptum est nobili mulieri C. Sorori Regis Ungariae. Vsque,duximus concedendam. Vnde memoratis Regi de nobili dedimus iam an datis, quatinus nisi forsan interim inter vos, &c. ut in alia in eundem fere modum. Usque, finem debitum sortiatur. Tibi quoque mandamus,ut si volueris procuratorem ad eundem terminum pro te dirigas suffcienter instructum: Datum, ut in alia.

.QVOMAM UITAM PROFESSIS IN PERPETvVM.

Confirmat Hossit e Sancti Thohra cum possessiorii in

ELicrosAM vitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse praesidium ; ne sorte cuiuslibet temeritatis incursu ,aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Ea propter,

dilecti in Domino fit ij, vestris postulationibus clementer annuimus,& praefatum hospitale, in quo diuino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri,& nostra protectione suscipimus, & praesentis scripti priuilegio communimus. In psimis siquidem statuentes: ut ordo Canonicus, qui secundum Deum, de Beati Augustini regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona idem hospitale impraesentiarum iuste ac Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum,largitione Regum vel principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis praestante Domino poterit adipisci; firma vobis vestnsque successoribus de illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo praefatum hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis, de Dono Uvilli, Comitis de. Magnauilla, dimidium modium frumenti, & dimidium ordei in suo molendino de Molineaus. De dono Roberti de Harecortunum sextarium frumenti, pud Postetiae. De dono Thomae Malfiliaste,nemus suum de Roelia ,& dimia diu modium auenae apud Cine. De dono venerabilis statris nostri R. Baiocen.

56쪽

Episcopi, pratum quod suit Radulphi Leueel ; de redditum quem inde percipiebat, videlicet quatuor festarios frumenti. De dono Martini Fobert, S: Ricardifratris sui, de assensu, & Voluntate Petronillae & Nicolaae uxorum suarum, tresacras terrae de dimidia. De dono Regerij de Ammundeuilla octo acras dc dimidiam, dcvnam virgam terrae,in territorio de Borgesbu.Ex donoVvilelmi deo ille Archidiaconi Andegauen. unum sextarium frummii duos sextarios ordei,inmolendino suo de Oille. Ex dono Lohulidi de Flaminuiti sex solidos Turonensuim,in seudo Vullelmi Mij Rohais apud Aumarseit Ex dono Ricardi fili Ricardi Henrici decem libratas redditus, in villa Cadomi acquisitione Vullelmi de Sancti, Martino. Ex dono Rogerij filij Roberti Tioudi, dimidium modium ordei

apud Sollers, & sex solidos Turonen. dc duos capones, duas gallinas, dc viginti oua. Ex dono Simonis de Locheles, terras apud Brote ad dimidium modium frumenti. Ex dono Radulphi de Clinctamp, & Hugonis fratris eius, terras apud Rosel ad tredecim sextarios frumenti. Ex dono Ricardi militis, apud Colom p. sex sextarios frumenti, & unam gallinam. Ex dono Ricardi de Bemer. quinque sextarios ordei apud Columbeth Ex dono Vullelmi Molin, quinque acras terrae , dc dimidiam apud Eschai. Ex dono Iuonis de Alemannia, sex sextarios frumenti, duas gallinas, de viginti ova, dc quartam partem cuius dam molendini apud Maletot. Ex dono Reginaldi, dc Gaufridi Lesbiaiers,quin'quaginta tres solidos, dc quatuor denarios in vico Oxomen. Ex dono Thomae Grave renc, viginti solidos apud Uua eles. Ex dono Roberti Gora, tres textarios frumenti in molendino suo apud Uvadum de Codrei. Ex dono Uvilelmi de

Meriai, Unam acram terrae, Ee dimidiam , apud Aud rei. Ex dono Vualteri de Aignealii, tres minas frumenti, Ze rem minas Ordei, in territorio Cadomen. Ex

dono Simonis de Buesuill . unu sextarium frumenti, in molendinis de Bue ili. Ex dono Maneri Sellonis, duodecim acras terrae apud Feugeroloes. Ex dono Roberti de Briucort,tres sextarios ordei in molendino de Babamulli. Ex dono Roberti Iugan, decem de octo acras terrae, apud Capellam Engeuger. Ex dono Reginaldi de Barneres, duodecim solidos, duos capones, dc triginta oua, apud Boueatulli. Ex dono Ricardi de Audrie, tertiam partem terrae suae,apud Fonte-nei .Ex dono Hurtaudi,una acram terrae apud Maletot.Ex dono Vullelmi Bacunde Formignie, unam acram terrae apud Arthence. Terras, dc redditus quos Alanus Lebret,Radulphus Pucras,ut Vullelmus Lauielle,& fratres ipsius, domui vestrae pietatis intuitu concesserunt. Sane novalium vestrorum quae proprijs manibus aut sumptibus colitis, siue de vestroru animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat: liceat quoque vobis, clericos, vel laicos liberos dc absolutos e saeculo fugientes, ad conuersionem recipere ; de eos absque contradictione aliqua retinere.Prohibemus insuper,ut nulli

fratrum vestrorum post factam in hospitali praedicto professionem, fas sit sine

Prioris sui licentia, de eodem loco discedere: discedentem vero, absque communium litterarum Vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Statuimus insuper, ut nulli liceat nouas dcindebitas consuetudines, aut exactiones Vobis,

aut capellis vestris imponere, aut in vos,vel Domum , siue Capellas praedictas, sine manifesta, de rationabili causa excommunicationis, vel interdicti sententias promulgare. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis

57쪽

46 Innocenti j III. Epistol.

clausis ianuis, exclusis excommunicatis & interdictis, non pulsatis campanis suppressa voce, diuina ossicia celebrare. Obeunte vero te nunc eiusdem loci Priore, vel tuorum quolibet successorum; nullus ibi,qualibet surreptionis astu tia, seu violentia, praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fi reum maior pars confiiij sanioris, secundum Deum, & Beati A ugustini restulam prouiderint eligendum. 4epulturam quoque ipsius loci liberam esse deceranimus; ut eorum deuotioni & extremae voluntati, qui se illic sepeliri delibera

uerint, nisi sorte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salua tamen iustitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibustibet vexationibus fatigare. Sed omnia integra conseruentur, eorum,

pro quorum 'bernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura Salua sedis Apostolicae auctoritate, & Diocesini Episcopi Canonica iustitia. Siqua igitur in Aturum Ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, &c. usque, districtae subiaceat ultioni. Cunctis

autem eidem loco sua iura seruantibus, &c. Vsque, praemia aeternae pacis inueniant. Ameu, Amen, Amen. Datum Lateran . per manuum Ioannis Sanctae Mariae in Cosmi din Diaconi. Card. Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarii. viij. Idus Aprilis. Indictione decimatertia. Incarnationis Dominicae, Anno millesimo ducentesimo decimo. Pontificatus vero Domini Innocentis Papae tertii. Anno xii, L . Φ

Confirmat Praebendam ab e chiepiscopo assignatam.

Ecclesia Suoellen. in prouentibus, & in Clericorum numero pecnuriam pateretur. venerabilis inter noster G. Eboracesis Archiepiscopus ad supplendum desectum huiusmodi,5 cultum diuini nominis ampliandum, cum consensu Capituli eiusdem Ecclesiae, de quadam magna praebenda in eadem Ecclesia tunc vacante, duas praebendas instituit, duobus Clericis in perpetuum conserendas. Quarum unam, scilicet Ecclesiam de Musheliam,

cum pertinenlijs suis idem Archiepiscopus dudum Magistro T. De Disce Clerico suo contulit: eoque illam postmodum resinante ipsam tibi liberaliter assignauit, quam postulasti tibi per sedem Apostolicam confirmari. Nos igitur tuis

iustis postulationibus grato concurrentes assense,dictam praebendam cum communia pertinente ad ipsam, sicut eam iuste possides & quiete, auctoritate tibi Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, &c. hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, &α usque, incursurum. Datum Lateran. v. Idus Aprilis, Pontificatus nostri, Anno tertio

decimo.

58쪽

Liber I. Reyst. XIII.

ALBERTO FERENTINATI EPIscopo

Locust quemdam locum ad construendum e uendisum sub annua pensione. Vi A te, sicut venerabilem fratrem,vinculo sincere charitatis amplectimur, in his quae secundum Deum possumus, prompta tibi volunmus benignitate deferre. Quocirca, venerabilis in Christo frater, tuis precibus inclinati: locum qui dicitur Molendinum de Papa, cum omni iure nostro, ad construendum ibidem Molendinum, tibi & duobus

suceessoribus tuis, titulo locationis sub annua pensione unius librae cem concedimus. Ita videlicet, quod post decessum eorundem successorum tuorum, locus ipse cum omni melioratione sua, libere ad Romanam Ecclesiam reuertatur. Decernimus ergo,ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae locationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omni potitis Dei, & beatorum Petri & P:uu Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Lateran. vij. Glen. Maij, Pontificatus nostri, Anno tertiodeeimo.

EPISTOLA LIV.

e Mandat ut mulierem quandam ad maritum Ilium redire cogant. C EDENs olim ad Apostolicam sedem R. de Fonte Laicus, sua no- bis conquestione monstrauini quod cum Rixendam filiam Benedictii de Grassa Antipolitan. Diocesiis duxisset legitime in uxorem, dc inter

eos fuisset carnalis copula subsecutae dictus B. in contrarium voluntate mutata, ipsum coram venerabili fratre nostro Antipolitan. Episcopo traxit in causam,dictam filiam suam afferens sibi coactam nupsisse. Cuius dictus EpiΩcopus fauere cupiens voluntati, probationes eiusdem R. admittere recusauit,

cum impetu proferens,quod antedictae mulieri nubendi alij licentiam concede bat: a quo gravamine idem vir ad sedem Apostolicam appellauit, praefatae inhibens mulieri,ne alij viro se praesumeret copulare. Sed dictus pater eandem filiam suam clam, non in facie Ecclesie, nihilominus cuidam Bertrando nomine minus licite copulavit. Quare venerabili fratri nostro Viginti milien. Episcopo, &dilecto filio Abbati Sancti Honorati, & Magistro R. Rectori Ecclesiae Sancta Michaelis Antipolitan. Diocesis dedimus in mandatis, ut inquisita super praemissis diligentius veritate, quod Canonicum esset statuere procurarent, facientes quod statuerunt percensuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Ad quorum ire praesentiam, sicut eorum transmissae nobis litterae continebant, pars muliel Caepius citata contempsit. Accedens tandem post multum temporis inter-

59쪽

48 Innocenti j III. Epistol.

uallum, & asserens mandatum Apostolicum per suppressionem veritatis obtentatum, proposuit mulierem candem leto R. cui coacta nupserat, minus legiti mὸ copulatam, nec interuenisse carnalem copulam inter eos infician, i Cm probare contendens,quod dictus Antipolitanus probationes ipsius R. admitte re recusarit, & quod praecipitarit sententiam contra eum. Praefato igitur R. pro bationes super omnibus quae ad obtinendum mandatum nostrum dixerat offerente, ipsi testes receperunt hinc inde. Et quoniam ad multas dilationes quas dederant ad probandum, & ad unum peremptorium pars non venerat mulieris; cum vellent dicta testium publicare, procurator mulieris ipsius qui venerat adaliud peremptorium quod assignauerat, appellauiti, litteras arguens falsitatis,& bullam volens astruere, quia punctus deerat, esse falsam. Cumque dicti iudices appellationi ab eo interpositae detulissent, eandem causam cum attestationibus receptis, ad nos susscienter remiserunt instructam, Festum Beati Lucae proximo praeteritum Vtrique parti terminum praefigentes, quo cum ipsis nostro se conspectui praesentarent. Nos igitur auditis attestationibus ipsis &plenius intellectis, quia nobis constitit per easilem, mulierem ipsam in dictu virum suum praestitisse consensum. Discretioni vestrae per Apostolica scripta praecipientes mandamus: quatinus eandem, ut adairum suum redeat, &affectui ei adhaereat coniugali, patrem quoque, ac matrem, ne consilium N auxilium ei praestent quo minus reuertatur ad ipsum monitione praemissa per censuram Eccle- fasticam appellatione remota cog tis. Nullii litteris veritati & iustitiae praeiudicantibus a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes, &c. Tu frater Epis- .eope cum eorum altero,&c. Datum Lateran. vij. Gl. Maij. Pontificatus nostri,

Anno tertiodecimo.

EPISTOLA LV.

Confirmat compositionem faciam inter Monachos Sancti Abani σCanonicos Sancti Florentini, super iure Parrochiali

eiusdem Cis i.

NVM inter vos ex parte una, & Canonicos Sancti Florentini Diocesis

Turonen. ex at tera, super iure Parrochiali eiusdem Castri, per utriusque partis procuratores in nostra praesentia quaestio verteretur. Ad hanc tandem concordiam spontanei devenerunt: ut videlicet Dominus Castri praedicticum familia sua quam exhibet, milites vero cum familijs illis quae percipiunt fictum N vestitum ab eis quotidianum, necnon omnes Clerici eiusdem Castricum familiis suis quas exhibent,pr ter illos dumtaxat,sive Clericos, siue Laicos, qui de familia Sancti Thomae, ac Sancti Dionisj, & Sancti Saluatoris esse noscuntur, Canonicis memoratis, de eorum Ecclesiae de caetero Parrochiali sint iure subiecti. Ipsi quoque Canonici, in quindecim Balijs inferius annotatis, habeant decem & octo Baliuos, cum familijs eorum victum & vestitum quotidianu percipientibus ab eisdem. Ita quod id, nec minui valeat,nec augeri. Nomina

vero

60쪽

Liber I. Regest. XIII. 49

vero Baliuorum, & Baliarum sunt ista. Praepositura Castri, Pedagiaria, Pontonaria, Annonaria, Praepositura Varaianae,Praepositura Ioannis de Ambasia, Praepositura Peronellae de Vindocin. Villicus Domini de Noereio. Praepossitura Bertranni militis. Carpentaria Domini Ambasiae,Calderaria Domini, Bucheria Domini, Exclusatiat Tabernaria,& Forestaria. Verum in tribus vltimo nominatis sex habere debebunt, & unum in qualibet praemissaru. Sane corpora Parrochianorum suorum in coemeterio Ecclesiae Sancti Dionisi j, quod tam vobis, quam praefatis Canonicis est commune, de caetero tumulabuntur a Canonicis memoratis, nisi alias decedentes elegerint sepulturam. Et eadem corpora prius

per eos in praefatam Sancti Dionisj Ecclesiam inserentur, & missarum ossicijs, siquidem tempus fuerit celebrandi,a Monachis,vel Presbytero celebratis,oblatio ad Monachos & Presbyterum deuoluetur: quod si tempus non fuerit celebrandi, huiusmodi corpora desserit ad sepulturam ab Ecclesia memorata debebunt. Reliquum autem ossicium ad sepulturam pertinens, pro sui dignitate Conuentus celebrabunt Canonici antedicti; quod non solummodo de Parrochianis eoru statutu est ei Ie seruandum , sed etiam de omnibus alijs, ad quorum exequias in Ecclesia Sancti Dionisij celebrandas fuerint euocati. Chrismaverδα oleum Sanctum ab Ecclesia ipsa recipient simul & semel in anno De seudata-rijs insuper est statutum:ut quicumque ipsorum habuerit plura seuda, vel unum, etsi plura integra seuda ad plures petionas deuenerint, quicumque habuerit integrum cum omni familia sua quam exhibet si vero integrum seudum in plures fuerit partes diuisum, is qui partem tenuerit principalem, Ecclesiae Sancti

Floretini Patrochianus existet. Reliquos autem omnes Ecclesia Sancti Dionisij obtinebit.Nos igitur concordiam asprobantes eandem, ipsam auctoritate Apostolica confirmamus, depraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem,&c. Vsque, incursurum. Datum Lateran. decimo. Kal. Mail. Pontificatus nostri, Anno xiij.

CANONICI s SANCTI FLORENTINI

Super eodem. . V M inter vos ex parte una, & Monachos Sancti Iuliani ac . . Personam i Eeelesiae Samai Dionysj de Ambasa Dioecesis Turonen ex altera, &c. Vt

in alia, usque,esse noscuntur. Vobis & Ecclesiae vestrae de caetero Parrochiali sint iure subiecti. Praeterea vos in quindecim Balijs inserius annotatis, habeatis decem & octo Baliuos, &c. ut in alia,usque,vltimὁ nominatis. Sex habere debebitis, & unum in qualibet praemissarum. Sane corpora Parrochianorum vestrorum in coemeterio Ecclesiae Sanini Dionysj , quod tam vobis quam Capellano de Monachis est comune de caetero tumulabuntur a vobis, nisi alias decedentes elegerint sepulturam, & eadem corpora prius per vos in praefatam Sancti Dionisj Ecclesiam inferentur, &c. ve in alia. usque, pertinens pro vestri dignitate, Conuentus celebrabitis. Quod non solummodo de Parrochianis

SEARCH

MENU NAVIGATION