장음표시 사용
261쪽
vllius contradictione in vestro Collegio retinere. Prohibemus insuper , ut nulli Fratrum vestrorum post factam in eodem loco prosessionem, absque licentia sui Prioris iis sit de Claustro vestro discedere. Discedentem vero absque litterarum communium cautione, nullus audeat retinere. Sane laborum vesti orum,
quos proprijs manibus, vel sumptibus colitis, siue de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a Vobis &c. usque praesumat. Adij cientes quoque statuimus, ut infra dimidiam Leugam a terminis possessionum vestrarum, nulli religioso liceat quodlibet aedificium de nouo construere , vel possessiones acquirere , sine vestro consensu, vel Romani Pontificis licentia speciali. Consecrationes ver0 altarium, seu bassilicarussi , ordinationes Clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi, a Dioecesino suscipiatis Episcopo, communionem , & gratiam Apostolicae sedis habente; si ea vobis gratis,& abique prauitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis Catholicum adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, vobis quod fuerit postulatum impendat. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ne Dioecesinus Episcopus, vel alia quaecumque persona vos ad Synodos, vel Conuentus ire forenses, seu iudicio seculari de vestra propria substantia, vel posse Dsionibus vestris subiacere compellat, nec ad domum vestram non Vocatus ratione ordinis celebrandi, causas tractandi, vel aliquos publicos conuocandi Conuemus venire praesumat; nec regularem electionem vestri Prioris impediat, aut de instituendo, vel remouendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cartu-sen. ordinis se aliquatenus intromittat. Porro G Dioeces anus Episcopus, vel abjEcclesiarum Rectores in nonasterium vestrum &c. vs iis, secerni misi irritandam. Nec litterae illae habeant firmitatem, quas tacito nomine Cartu sien. ordinis contra tenorem Apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Statuimus etiam, Ut propter interdictum terrae commune, Monasterium vestrum excommunicatis, di interdictis exclusis, a diuinis non cogatur ossicijs abstinere. obeunte vero te nunc eiusdem loci Priore,&c .vsque profutura.Salua sedis Apostolicae auctoritate. Si qua igitur in suturum dic. cunctis autem eidem loco &c. usque in finem. Datum Lateran per manum Ioannis Sanctae Mariae in CosmidinDiaconi Card. Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarij ij. Kal. Octob. indictione xv. Incarnationis Dominicae. Anno millesimo ducentesimo undecimo. Pont. vero Domini Innocentis Papae iis. Anno xiiij.
Presbyter causans aborsum partus vivificati, ab nere delet ab altari.
ICvae ex vestrarum tenore perpendimus litterarum, cum quidam Presbyter vestri ordinis, qui prius suerat Niger Monachus, quandam mulierem pregnantem cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, de quae asserebat se concepisse ab eo, per zonam arripuerit
quasi ludens ; ipsa postmodum, mulier sic ex eo se asserit fore laesam , quod occasione huiusmodi abortivit. Propter quod idem Presbyter , proborum virorum usus consilio , seipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum.
262쪽
Quare nobis humiliter supplicastis, ut cu eo misericorditer agere dignaremia Nos vero deuotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod si nodum erat vivificatus conceptus poterit ministi are,alioquin ab altaris debet os cio abstinere. Datum Lateran. iiii Non Octob. Pont. n. Anno xiiij.
Vt de plano causas corthusiensium υ se retensium determinent.
VM inter omnes Religiosos nostri temporis viros, Cistercien . de , Carthusen. ordinum Fratres, magna per Dei gratiam polleant ho ne state. Si quam forsitan inter eos, humani generis inimico dissemianante Zizania,materia litis exoritur, perquam apud eos sanctae quietis otium perturbetur. Nos qui puritatem religionis ipsorum feruenti charitate zelamur, non possumus non moueri. Scientes quod contentiones huiusmodi,' a suo proposito alienae,religionis maculant puritatem: cum secundum Apostolum, seruum Dei non oporteat litigare. Vt igitur Diabolicae fraudis astutia, quae ut in cis religionem commaculet, lites ruscitat inter ipsos, per Apostoliaeae sollieitudinis studium celeriter elidatur. Vniuersitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus cum in Dioecesibus vestris aliqua fuerit inter eo, materia litis exorta, vos sinc mora partes vestras interponatis ad pacem , intereo, amicabiliter resormandam. Quod si forsan hoc modo prouenire non pote rit, sine sumptu, 5 strepitu causam inter eos mediante iustitia terminetis. Faucientes quod decreueritis per censuram Ecclesiasticam, sublato cuiustibet coriutradictionis, & appellationis obstaculo firmiter obseruari. Datum Laterani iiij. non. Octob. Pont. nostri Anno. xiiij.
. ni Castrum is Situm restituat Templariis.
RAVE gerimus dc molestum, quod cum tu, M alij crucesignati ad hoc debueritis circa captionem, & detentionem Imperii Ronianiae intendere principaliter, ut per illud subueniretis commodius ter sanctae. Tu non solum eidem nullum curasti adhuc subsidium ministrare, verum etiam fratribus Militiae Templi, qui pro ipsus terrae defensione totis viribus elaborant, infers molestias, & iacturas. Castrum de Situm super Rauenica cum pertinenti js suis ipsis auferens pro tuae arbitrio voluntatis. Et licet iam saepe pro restitutione ipsus tibi direxerimus scripta nostra,tu tamen preces nostras pertransisti hactenus aure surda: prout debueras nou attendens, quam
benigne, ac essicaciter tuas preces curauerimus exaudire, quantumve nostrum
auxilium tibi suerit hactenus opportunum. Quod si tibi forsan, tua promerentedutitia, duxerimus subtrahendum,experimento cognosces, quantum tibi utile, fuerit,
263쪽
fuerit, quantumue subtractum aes erat detrimen eum. Quocirca Serenitatem tuam rogamus, atque ic monemus, dc exhortamur in Domino, quatinus Castrum praefatum cum pertinenlijs eius, sine dissicultate restituas fratribus ante dictis, de nullam super eo de intero ipsis molestiam inseras, vel gravamen. Alioquin cum eis ulterius nolimus, sicuti nec debemus, in suo iure deesse, qui sumus omnibus in iustiti ebitores, pro certo cognoueris, quod supra hoc offici j nostri debitum exequemur. Datum Lateran. iij. non. Octob. Pont. n. Anno decimo quarto.
confirmat remissionem Crustica .
X parte vestra fuit propositum coram nobis, quod cum vos nobilibus viris. Oddon. de Roca Domino Atheniens de G. Nepoti eius,trecenta viginti Υperpera, id amplius teneremini nomine Crusticae reddere annuatim, dictus O. medietatem ipsius Crusticae pertinentem ad ipsum , vobis pia liberalitate remisit. Pro remissione vero medietatis alterius, praefato G. quingenta Yperpera soluere certo termino promisistis. Verum cum nobilis vir G. Princeps Achaiae, ad quem ratione nudi dicta Crustica pertinebat,inmissionem huiusmodi liberaliter acceptarit; nobis humiliter supplicastis, ut remissionem eandem dignaremur Vobis auctoritate Apostolica confirmare. Nos igitur vestris Lecibus inclinati, remissionem Crusticae memoratae, sicut pie, ac prouideicta est, de in authenticis inde confectis plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc. dcc. usque incursurum. Datum Lateran. Kal Octob. Pont. a. Anno. xiiij.
ARCHIEPISCOPO, ET DI L. PH.. DECAN. ET T. CANONICO THEBANIs
Hi mandent executioni sententiam latam super Domo de feracomita, inter Patracensem Archiepiscopum, ου Fratres Militia Templi.
ENERABILEs Fratres nostri . . Da uallen. de Cardicen. Episcopi per suas nobis litteras intimarunt, quod cum causam quae super Domo de theracomite,ac rebus aliis valentibus duo millia sexcenta de decem M octo Yperpera, inter dilectos filios Fratres Milit
Templi ex parte una, dc ... Venerabilem Fratrem nostrum .... Patracen. Ar
chiepiscopum ex altera vertebatur, eis de dilecto filio . . Nazarocen. electo duxerimus committendam. Ipsi cum idem Electus eis commiserit vices suas, da eisdem constiterit planius praedictos Fratres rebus praefatis suisse contra iustitiani spoliatos; possessionem earum, salua quaestione proprietatis, de prudentum virorum consilio sententialiter adiudicarui eisdem. Et condemnantes praefatum Archiepiscopum in moderatis expensis, in eos qui praesumerent eorum
264쪽
sententiae eontraire, excommunicationis sententiam promulgarent. Quocirca discretioni ves per apol. scrip. mandamus, quatinus praedictas sententias, de Enitivam videlicet, sciat est iusta, percensuram Ecclesiasticam, dc excommunicationis,sicut rationabiliter est prolata, usque ad satisfactionem idoneam iaci tis auctoritate nostra,sublato appellationis obstaculo, firmiter obseruari. Quod si non omnea his exequendis potueritis interesste, tu Frater Archiepiscope cum eorum altero , ea nihilominus exequaris. Datum Lateran. ij. Kal. Octob. Pont. N. Anno xiiij.
AVEL NEN. EPIs COPO, ET DI L. FI L. ΤHEsAVRARIO, ET T. CANONICO THEBAN.
confirmat compositionem factam inter πώ . Archiepiscopum, cropitulum, de redditibus Ecclesia.
I La cri si ij Athenien . Capitulum nobis humiliter supplicarunt, ut' compositionem inter eos ex parte una, de venerabilem Fratrem nostrum eorundem Archiepiscopum ex altera, super ipsius Ecclesiae redditibus, ae facultatibus amicabiliter initam, auctoritate dignaremur Apostolica confirmare. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus compositionem ipsam, sicut ad utilitatem Ecclesiae sine prauitate provide facta est, & ab utraque parte sponte recepta, ac in authentico inde confecto plenius continetur, faciatis per censuram Ecclesiasticam appellatione remota firmiter obseruari. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, tu ea Frater Episcope, cum eorum altero, ea nihilominus exequaris. Datum Lateran. ij. Kal. Octob. Pont. n. Anno xiiij.
ARCHip sBITERO S. LAURENTII, ABBATI S. GEMINI , ET SANCTAE MARI ENovAE, ET S. ANGELI DE SPATA, S. STEPHANIDE PLATEA FRAIANORUM.
confirmat relaxationem procurationum ab Episcopo VPerbiensi eis datam.
V M a nobis petitur &c. usque effectiam. Ea propter dilecti in Domino MCΤ Fili j vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. Relaxa se Siu tionem procurationum, quam Vene. F. N. R. Viterbien. Episcopus, sponte, ac prouide vobis indulsit, sicut pie, ac provide facta est, de in instrumentis publicis no itur contineri,auctoritate Apostolica confirmamus,& praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo dcc. usque. nostrae confirmationis infringere &c. Siquis autem, usque incursurum. Datum Later. viij Idus Octob. Pont. Anno xiiij.
265쪽
Hi sistendat inlexanininum Episcopum, ob Simoniacas pactiones ab eo factas, in lite, qua in curia Rom. pendebat.
ILL ius testimonium inuocamus qui testis est in coelo fidelis, quod quantum ipse nobis donare dignatur, a quo est omne datum optu mum, & omne donum perfectum, negotia quae ad sedem Apostolicam
perseruntur, cum puritate, ac nonestate tractare, ac expedire curamus, Vena
litatis vitium, quod ex cupiditate procedit, quae radix est omnium vitiorum,orunimodis detestantes. Sicut etiam illi possunt perhibere testimonium veriatati , qui pro diuersis negoti js exequendis ad Romanam Ecclesiam frequentet accedunt, quam per diuini muneris gratiam , ab huiusmodi labis contagio seruare satagimus expiatam, ut quod gratis accepimus, gratis demus, nullatenus sustinentes quod in causis Ecclesiasticis aliqua pactio, vel conuentio, seu etiam promissio intercedat: quatinus si quid interdum post finem negotij fuerit exhibitum , non per necesutatem extortum, sed per deuotionem appareat esse collatum. Verum mirari cogimur, & moueri, super eo quod ab Alexandrino Episcopo didicimus attentatum, ex iuramento quod ipsemet praestiti t in causa, quae
inter ipsum, & quosdam mercatores Romanos eoram vobis ex delegatione nostra extitit ventilata. Qui cum ab eo quandam repeterent pecuniae quantitatem quam Romae suis procuratoribus mutuauerant, litteras eius habentibus de m
tuo contrahendo. Ipse suum recognoscens esse sigillum, quod litteris erat impressum, sed negans eas de sua conscientia processisse constanter asseruit, quod centum libras eis soluerat pro expensis, & potestatem illis concesserat, ut si possent forsitan obtinere, quod Ecclesiae, quae ad Alexandrin. Ecclesiam, scut olim statutum fuerat, accedebant, ire ad eam minime tenerentur, de quod idem Episcopus octo locorum Ecclesias pacisce possideret, usque ad centum quinquaginta libras mutuum contrahere liceret eisdem. Si vero impetrare possent,ut omnes possessiones Ecclesiae sancti Martini de Foris, ad Alexandrinam Ecclesiam pertinerent, usque ad trecentarum librarum summam possent libere a mercatoribus mutuare. Ex his quidem euidenter apparet, quid de nobis idem Episcopus senserit, quos ad bona Ecclesiastica concedenda , per interuentum pecuniae indici posse putabat, quidve dari mandauerit pro bonis Ecclesiasticis obtinendis, cum expresse taxauerit, quantam pro istis,& quantam pro illis posisent pecuniam mutuare. Quia vero non solum antalo, sed ab omni specie mali praecipit Apostolus abstinere; nos zelo Ecclesiasticet honestatis accensi, tanti prae-1iimptionis,ac turpitudinis malum corrigere cupientes. Per. A. vobis scripta praecipiendo mandamus,quatinus auctoritate nostra suffulti, praefatum Episcopu ab executione Pontificalis,& Sacerdotalis ossicij, sublato cuiuilibet contradictionis,& appellationis obstaculo, publice suspendatis. Ut eius exemplo similia caeteri agere pertimes ant, facientes sententia suspensionis huiusmodi per censura Eeclesisticam firmiter obseruari. Dat. Lateran.iiij. Idus. Octob. Pont. n. Anno xiiij.
266쪽
Recipit sis protectionem B. Petri, cum bonis.
L r M ad petitionem inclitae memoriae S. Patris tui Regis Drugalen. testamentum quod fecerat in mortis articulo constitutus, duximus confirmandum. Verum quia dubitas, ne supra his quae tibi eodem testamento legauit, ab aliquibus tibi molestia inferatur , nobis humiliter supplicasti, ut eadem tibi auctoritate dignaremur Apostolica confirmare. Nos igitur tuis precibus inclinati, personam tuam cum omnibus bonis, quae impresentiarum rationabiliter possides, aut in futurum iustis modis praestante Domino, poteris adipisci, sub B. Petri, & nostra protectione suscipimus. Et Baucias, Tutas, & Aoruca, cum pertinenlijs suis, quae tam dictus pater, & mater tua cum omnibus filijs, de filiabus suis tibi donauit; quam hereditates, quas tibi nobilis mulier. V. Egee nomine, quae te nutrivit, & adoptauit in filiam hereditario tibi iure concessit, scutiuste, ac pacifice possides, deuotioni tuae auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis, & confirmationis
infringere, dcc. usque contraire. Si quis autem, &c. Vsque incursurum. Datum Lateran . iij. Idus Octob. Pont. n. Anno xiiij.
Super eodem. D petitionem inclitae memoriae olim S. Regis Portugalen.testamentum quod fecerat in mortis articulo constitutus, duximus confit-d mandum. Verum quia nobilis mulier. M. filia Regis ipsius dubitat, ne super his quae sibi eodem testamento legauit, ab aliquibus ei molestia inferatur, nobis humiliter 'pplicauit, ut eadem sibi confirmare auctoritate Apostolica dignaremur. Nos igitur ipsius precibus inclinati, personam suam cum omnibus bonis, &c. ut in confirmatione. In eundem fere molim, usque, sicut ea iuste ac pacifice possidet, eidem curauimus auctoritate Apostolica confirmare. Quocirca fraternitati vestrae per apos scrip. mandamus, quatinus siquis praedictam nobilem super bonis praedictis praesumpserit temere molesta re; vos illum a praesumptione sua, percensuram Ecclesiasticam sublato appellati is obstaculo ratione praeuia compescatis. Quὀd si non omnes Eis exequendis,&c. duo vestrum ea nihilc Pont. n. Anno. xiiij. lominus exequantur. Datum Lateran. non. Octob.
267쪽
LIM adpetitionem inclitae memoriae S. Patris vestri Regia Portug len. testamentum quod secerat in mortis articulo constitutus, duximus confirmandum. Verum quia dubitatis ne super bis quae vobis eodem testallienyo legauit, ab aliquibus vobis molestia inseratur. Nobis humiliter supplicastis, ut eadem vobis confirmare auctoritate Apostolica dignaremur. Nos igitur vestris precibus inclinati,personas vestras. Cum omnibus bonis, quae impraesentiatum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri, oc nostra protectione susci pimus. Et Castrum Montis maioris, & villam Hi uerra quod tibi Reginae T. de Castrum de Alanqueri quod tibi S. cum pertinenti js eorundem, dictus patet cum omnibus filijs, de filiabus suis donauit, sicut ea iuste , ac pacifice possideris,deuotioni vestrae auctoritate Apostolica confirmamus,de praesentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo dcc. nostrae protectionis, oc confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem occ. usque incursuiarum. Datum Lateran. iij. Idus. Octob. Pont. n. Anno xiiij.
Co Myos TELLAN. A R C HI E P Is C O P o ET ZAMORE N. ET . . . AsTORICEN EPISCOPI S.
De eod . D petitionem olim inclitae memoriae S.Regis Portugalen. testamentum quod fecerat in mortis articulo constitutus, duximus confirmandum. Verum quia nobiles mulieres Tarsia Regina dc S. Filiae Regis ipsius dubitant, ne supra his quae sibi dictus Rex eodem testamento legauit, ab aliquibus eis molestia inseratur, nobis humiliter supplicarunt, ut eadem eis confirmare auctoritate Apostolica dignaremur. Nos igitur ipsarum precibus inclinati, pe sonas suas cum omnibus bonis icc.ut in confirmatione,in eundem sere modum, usque, si t ea iuste, ac pacifice possident, ipsis curauimus auctoritate Apostolica confirmare. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus,quatinus siquis predictas nobiles super bonis praedictis, praesumpserit temere molestare, vos illum a praesumptione sua, percensuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo, ratione praeuia compescatis. Quod si non omnes &c. ni
nilominus exequantur. Datum Lateran. non. Octob. Pont. n. Anno. xiiij.
268쪽
Con nat compositionem inter eos, σ Episcopum Ulix nensem factam.
8 V M a nobis petitur quod iustum est, & honestum &c. usque, effectum. Ea propter dilecti in Domino fili j dcc. usque assensu. Compositionem quam dilecti filii F. Prior & P. Canior. Alcobatiae,iudices a sede Apostolica delegati, super libertate, exemptione, acalijs rebas Monasterij vestri, inter vos, dc venerabilem Fratrem nostrum ... Episcopum Vlix bonen. fecerunt, sicut sine prauitate provide facta est, &ab utraque parte sponte recepta; & in eorum authentico continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, dcc. nostrae confirmationis infringere, dcc. usque,contraire. Si quis autem &c. Vsque, incursurum. Datum Lateran. non. Octob. Pont. n. Anno xiiij.
In actam compositionem faciant obseruari.
I LECTI fiiij. . . Prior 5: Conuentus Monasterij S. Vincenti j Ulixbonen. a nobis humiliter postularunt, ut compositionem quam dilecti filij. . F. Prior & P. Canior. Alcobati et iudices a sede Apostolica delegati, super libertate, exemptione, ac rebus alij eiusdem Monasterij inter ipsos, devenerabilem Fratrem nostrum Episcopum Ulix bonen. secerunt, prout in eorum authentico continetur. Apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vestrae per apos scrip. mandamus, quatinus compositionem ipsa n, sicut sine prauitate provide facta est, & ab utraque parte sponte recepta, faciatis per censuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo inuiolabiliter obseruari. Quod si non omnes &c. usque, exequantur. Datum Lateran. non. Octob. Pont. n. Anno xiiij.
LUNDEN. ARCHIEPISCOPO ET . . . EPISCOPO RIPEN.
Hi inquirunt de distensatione per falsitatem obtenta super consanguinitate.
D nostram noueritis audientiam peruenisse,quod Strango ciuis Lun- den. per suggestionem falsitatis, de veritatis suppressionem in quarto I assinitatis gradu, quo suam contingit uxorem, a nobis dispensationis litteras impetrauit. Asseruit namque quod ante contractum matrimonium gradum affinitatis eiusdem ignorarat omnino, ac sibi vitae periculum imminebat, nisi cohabitaret eidem; quod utique a veritate, sicut accepimus, est penitus alienum. Quin potius si huiusmodi copula permittatur, quam-
269쪽
plures exemplo ipsius ad contractus illicitos aspirabunt, nec ab eis poterunt cohiberi. Quocirca fraternitati vestrae per apos scrip. mandamus, quatinus vo- eatis qui fuerint euocandi, si priemissis veritas suffragatur, cum intentionis no strae non fuerit huiusmodi peccatori mendaci, dispensationis beneficium indulgere, litteris illis nequaquam obstantibus, quod Canonicum fuerit, sublato appellationis obstaculo statuatis. Facientes quod decreueritis, per censuram
Eeelesiasticam firmiter obseruari. Datum Lateran. vij. Idus Nouemb. Pont. n. Anno xiiij.
Committit inquisitionem in Ecclesia Pampilonensi, σψ Episcopum ibi eligi faciant, alio de filo.
SI E vinea Domini Sabbaoth redigatur in solitudinem ex neglectu, &ivuas non valens producere, tribulos germinet, atque spinas : oportet nos in eam mittere operarios , cum ipsam personaliter excolere non
valemus, qui extirpatis noctuis, dc amputatis superfluis, ac pro paginibus subrogatis, ad fructus producendum optatos, habilem eam reddant. Sane ex litteris Pampi lonen. Conuentus nostris est auribus intimatum, quod cum vene- . rabi l. Frater noster . . . Episcopus, dc dilecti fili j S. de Aoetes. Archidiac. Oseen.& Decanus Tyrasonen. iudices delegati a nobis, I. quondam eorum Episcopuma Pampilonem Ecclesia remouissent, ac sub poena excommunicationis iniunxissent eisdem,ut electionem de persona idonea celebrarent: Ipssque Laris limo
in Christo filio . . Illustri Regi Nauarret mandatumhuiusino di ostendissent, idemud non sustinens patienter ad sedem Apostolicam appellauit, & inhibuit eis ne aliquatenus eligerent sine ipso, graues minas intentans, tam illis qui eligerent, quam ei qui electionem reciperet de se factam: propter quod ipsi ultra terminum ad eligendum sibi praefixum eligere differentes, excommunicationis
sententiam incurrerunt. Postmodum vero redeuntes ad cor, & Deum homini praeferentes, absolutionis beneficium impetrarunt, iuratoria iuxta formam Ecclesiae praestita cautione, ex qua sumpta occasione Rex idem totum sere conuentum, praeter septem,qui fauebant eidem, &diuinia officia celebrarant excommunicationis sententia parni pensi, a Regno suo prorsus eiecit. Personatus
eorum, beneficia,ac quaelibet bona Ecclesiae, quae ad dispositionem pertinebant illorum, pro suae occupans arbitrio voluntatis. Praeterea idem Episcopus des n-cto bonae memoriae. P. Eximinij mensae ipsorum Archidiacono Archidiaconatum illius fretus Regis potentia eisdem contradicentibus occupauit, ipsum M. Petri post interpostam ad nos appellationem assignans: licet de antiqua, & approbata consuetudine Pampi lonen. Ecclesiae, assignatio Archidiaconatus eiusdem, simul ad Episcopum, & Capitulum pertineret. Propter quod non modicum scandalum est exortum, quia, sicut fama publica protestatur, dictus. M. pro collatione Archidiaconatus illius,quatuor millia praefato Episcopo prestitit
270쪽
obolorum: ει Conuentus nihil de sua mensa recepit, a tempore, quo dictus Archidiaconatus fuit collatus eidem. Vnde non immerito metuunt, quod bona mensae ad nihilum redigi debeant, si dictus M. non remoueatur ab illo. Ipse namque Eleemosinae, ac Infirmariae bona destruxit, di lute vivendo, oc Archidiaconatum Sanctae Gemmae, cui tunc temporis praesidebat, ignorante Capitulo, pro magna pecuniae quantitate pignori cuidam Militi obligauit, quem iam per octo annos detinuit, & adbuc detinet idem Miles. Idem quoque Episcopus ad alienationes illicitas, manus extendens, Castra de Huarch de Monte-iardin, quae inter bona Pampi lonen. Ecclesiae pretiosissima reputantur, irequisito Capitulo praedicto Regi concessit, qui ea detinet violenter in enorme ipsius Ecclesiae detrimentum. In cuius praeiudicium praefatus E scopus ante latam in eum remotionis sententiam, multa de bonis eius illicite alienare praesumpsit, non solum Capituli, verum etiam illorum irrequisito assensu, quos ei coadiutores duximus deputandos. Porro praefatus M. quia idem Conuentvs mandato praedictorum iudicum paruerunt, in eorum Ecclesia seculares Clericos introduxit, qui spreta sententia iudicum eorundem, in ipsa cum excommunicatis praefatis diuina non metuunt celebrare. Cum igitur saepedicta Ecclesia sic adeo, sicut asseritur, desolata, quod nisi ei per nostrae sollicitudinis studium succurratur, Vix adicere valeat ut resurgat, dc excommunicatorum illorum malitia faciente quasi redacta insolitudinem, spinas, id tribulos iam ceperit germinare. Discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, ει districte praecipimus, quatinus ad praefatam Ecclesiam personaliter accedentes, dc habentes prae oculis solum Deum, ac super statu ipsius inquisita plenius,& cognita veritate,aucto- .ritate nostra, gratia, odio, dc mundano timore postpositis, ex ea euellatis nociva, de plantetis Vtilia; ac reuocatis eiectis , detis Capitulo eligendi sibi Pontificem liberam facultatem: iniungentes eisdem, ut vobis praesentibus electionem
de persona idonea canonice filagant celebrare. Ea vero quae de bonis 'sus Ecclesiae, tam ab ipso Episcopo, quam ab alijs alienata inueneritis illicite, vel distracta, ad ius, fio proprietatem ipsius legitime reuocantes, ocilla quae sunt per violentiam occupata, cum fructibus perceptis ex eis, sicut iustum sue sit, Capitulo restitui facientes, super mensae Archidiaconatu praedicto quod Canonicum fuerit statuatis. In his omnibus appellatione postposita processuri. Contradictores si qui fuerint, vel rebelles, per censuram Ecclesiasticam compescendo. Nullis litteris veritati, de iustitiae praeiudicantibus a sede Apostolica impetratis.
Quod si non omnes dcc. duo vestrum 8 c. Datum Lateran.non. Nouemb. Pontin. Anno xiiij.
Episco ΡΟ ET DIL. FI L. . . ABBATI S. VICTORI s. ET . CANCELLARIO PARI SIEN
Ne Comes Niti ensiis immoderatis procurationisus es malerium .
Verceliacense et auri. vcri fili j. . . Abbas te Conuentus Viretiliacen. sua nobis insinuatio-l I ne monstrarunt, quod cum nobilis vir. . . Comes. Ni uernen. ab eorum