장음표시 사용
291쪽
quae suerat in compromisso expressa: unde postulauit instanter, ut vos compelleret ad solutionem eiusdem , repetens nihilominus centum quinquaginta libras Papie n. quas praefatus Magister G. nomine Pacilianen. Ecclesiae dederat Ecclesiae vestrae, pro bono pacis, & expensis quas fecerat, super praefatis capitulis litigando, &quod Ecclesia vestra teneretur ad haec, nisus est probare. Per testes, & per publicum instrumentum. Syndicus vero Ecclesiae vestrae proposuit ex aduerso: quod instrumentum, quod idem exhibuerat, erat falsum, eccontractus, qui continebatur in illo, nunquam habitus fuerat inter partes, de si habitus esset non debebat tenere de iure: eo quod super spiritualibus, quae remitti non poterant, factus esset. Nec praefatus Magister ad poenam Ecclesiam vestram quiui erat obligare : nec etiam licitum fuerat super re transigere iudicata.Iudex vero praedictus auditis his, de alijs quae fuerunt proposita coram eo, de utriusque partis rationibus diligenter inspectis, praefatum Ecclesiae vestrae Syndicum ipsius Ecclesiae nomine , ab impetitione partis alterius super Praedustae pecuniae quantitate, per sententiam dissinitivam absoluit. Verum Procurator praedictus post illauit a nobis, ut praefatas sententias auctoritate dignaremur Apostolica confirmare: ac super praemissis parti aduersae perpetuum silentium imponentes ipsos nihilominus puniremus, pro eo quod instrumentis, α litteris pluries in iudicio fuerant usi falsis, eosque vobis condemnaremus nihilominus in expensis,reuocado in irritum, quod Per petractum, & Morandum
occasione litterarum falsarum contra Ecclesiam vestram extiterat attentatum.
Ad hic praefati procuratores Pacilianen. responderunt : quod licci praefatae
sententiae latae fuerint contra eos, ipsi tamen appellarant ab illis, de eaedem iniquitatem nihilominus continebant, dc de dolo praesumi poterat manifeste, eo quod contra transactionem extiterant promulgatae. Unde petebant easdem auctoritate Apostolica irritari,cum instrumentum transactionis ipsius,ut falsum non fuerit in iudicio reprobatum. Nihilominus postulantes ut praedictis sententijs nonobstantibus transactionem eande,quae fuerat poena pecunaria,&Sacramenti religione firmata faceremus seruari per quam Pacilianen. dc eorum Ecclesia ab Ecclesiae vestrae subiectione reddebantur immunes. Procurator vero vester proposuit ex aduerso; quod de iuribus sententiarum illarum non erat de caetero inquirendum; cum in rem iam transierint iudicatam. Et licet pars aduersa, sicut asserit, a sententia Mortarien . Praepositi, de eius contudicis appellarit,
nihilominus tamen per decennium de amplius ipsi Pacilianen. prefatae sententi et Paruerunt: propter quod,&appellationi tuae, ac transactioni,si qua facta extitit,
renuntiasse videntur. Praeterea cum de instrumento transactionis Archiepiscopus c*gnouerit memoratus, dc eo nonobstante pronuntiauerit contra ipsos,
illud merito praesumitur reprobasse : etsi ab ipsius, ut asserunt, sententiaprouocarunt, appellationem tamen infra biennium non fuerunt postmodum prosecuti. Sed sententia praefati Papie n. Episcopi eis non licuit appellare. Quia cum iam secundo appellauerint, sicut dicunt, in eadem causa ipsis prouocare tertio non licebat contra quos etiam Subdiaconus memoratus, ad quem ipsi nostras litteras impetrarant, sit pertransactione praedicta sententiam promulgauit, ab impetitione ipsorum vestram Ecclesiam absoluendo. Procuratores vero Pacilianen. replicarunt quod appellationem quam emiserant
292쪽
a sententia quam praefatus Archiepiscopus tulerat contra eos infra tempus legia timum fuerant prosecuti, sed eode impediente Archiepiscopo, qui tunc temporis apud sedem Apostolicam morabatur, non potuerunt aliquid impetrare. Vnde quia lis inferri sperabatur in Consistorium Principis, sine damno morae morabatur intacta, Praeterea cum praesentiam Iudicis formidarent, pro falsitate in iudicio deprehensa,& timor talis existeret, qui cadere poterat in constantem, a prosecutione appellationis ipsius merito poterant excusari. Ad haec autem procurator vester respondit, non esse verisimile, quod infra biennium appellationem prosequi nequiuissent: quia licet aliquando Princeps extiterit occupatus, non tamen consueuit instantibus iustitiam denegare , nec metum quem ob vitium falsitatis incurrebant allegare valebant, cum idem huiusmodi incusserant sibi metum,nec ex eo erant aliquatenus excusandi, unde debebant potius condemnari. Nos igitur his & alij diligenter auditis, quae partes coram nobis proponere voluerunt, de consilio Fratrum nostrorum praedictas sententias,quas manifeste cognouimus esse i ullas,decrevimus confirmandas. Nulli ergo Omnino hominum 5 c. si quis autem, Zcc. usque, incursurum. Datum Laterani iiij. Non. Ianuarij. Pont. N. Anno xiiij.
vulgaribus iudicis purgetur Presbytersuper hames.ICET apud Iudices seculares vulgaria exerceantur iudicia, Vt aquae frigidet, vel ferri candentis, sue duelli: huiusmodi tamen iudicia Ecclesia non admisit; cum scriptum sit in lege diuina, non tentabis Dominum Deum tuum. Hoc igitur obseruato circa purgationem Reimboldi latoris praesentium,qui super haeretica prauitate asseritur infamatus,taliter procedatis, quod morbus iste, qui serpit ut cancer, per vestram sollicitudinem circumspectam perfecte curetur : ita quod eum nec iniquum gravet iudicium, nec misericordia dissoluta confundat. Datum Lateran. v. Idus Ianuari j. Pont.
EPISTOLA CXXXIX. Recipit sita protectionem P. Petri.
V M a nobis petitur quod iustum est, & honestum &c. usque, esse- ctum. Ea propter dilecti in Dominos iij &c. usque, inclinati. Per
sonam tuam cum omnibus bonis tam Ecclesiasticis, quam mundanis,
quς impresentiarum rationabiliter possides,aut in futurum iustis mo dis praestante Domino poteris adipisci, sub B. Petri, & nostra protectione susci- Pimus. specialiter autem Praeposturam, & Canonicam Ebredunen. Ecclesiaeciam pertinenti js suis, sicut eas iuste possides, & quiete,auctoritate tibi Aposto-
293쪽
lica confirmamus, de praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo dic. usque nostrae protectionis & confirmationis infringere , vel ei&c. usque, incursurum. Datum Lateran. iiij. Idus Ianuarij. Pont. N. Anno xiiij.
ligationis ii commune Episcopo, Et opitulo, propter negligentiam defertur superiori.
O s T v L Α s T I s per sedem Apostolicam edoceri, ut cum ad vos si- mul, bc Archiepiscopum vestrum donatio Praebendatum Ecclesiae ve- strae pertineat:virum Prebendae vacantis donatio penes Archiepiscopum ipsum remaneat,si eam infra semestre tempus neglexeritis pariter ordinare. Ad quod vobis breuiter respondemus; quod clim vos, de idem A chiepiscopus infra tempus praescriptum negligentes existitis circa collationem vacantium Praebendarum,sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum potestas deuoluitur conserendi. Sed secundum statuta Lateranen. Concilii ad superiorem transit donatio earundem:nisi forte Archiepiscopus, non ut Praelatus, sed ut Canonicus vobiscum ius habeat conserendi: Zc in hoc casu si dolose forsitan impedierit dolus ei suffragari non debet. Datum Lateran. iiij. Ianuarij Ponti
Confirmat sententiam inter eos, ου Advocatos Betunialiam a delegatis.
VM a nobis petitur quod iustum est,&honestum 5cc. usque, perducatur effectum .Ea propter,dilecti in Domino fili j,vestris iustis postu. dcc. usque, assensu. Sententiam dissilitiuam,quam pro vobis contra nobilem virum Uv. Ad uocatum Betuniae,super quibusdam tali ijs,lcexactionibus, quas dictus Ad uocatus indebite vestris hominibus imponebat, dilecti filii ... S. Martini de Gemellis, de S. Acheloi Abbates, & . . Praecentor Ambianen. a nobis Iudices delegati,exigente iustitia protulerunt,sicut est iusta, nec legitima prouocatione suspensa, auctoritate Apostolica confirmamus, depraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo. usque, contraire. Si quis autem hoc ic usque, incursurum. Datum Lateran . ij. Kal. Ianuarij. Pont. N. Anno decimoquarto.
294쪽
ni malefactores Monasterj Codriensis coerceam.
VANTo amplius Corbeten. Monasterium ad ius,& proprietatem Sacrosanctae Romanae Ecclesiae noscitur pertinere,& specialius ad eius curam respicit, & tutelam: tanto ad dessensionem, & conseruationem ipsius propensori cura nos opportet intendere, & eius iura iblibata,& integra conseruare. Inde est, quod uniuersitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus illos Parrochianos vestros, qui possessiones,& bona praefati Monasterij auferre praesiumpserint, & ea temerarie molestare , cum omni studeatis diligentia couenire: ut & ablata restituant, & ab eorum molestia, α infestatione desistant. Quod si uxta commonitionem vestram facere forte contempserint, eos usque ad condignam satisfactionem censura Ecclesiastica arceatis. Datum Lateran. iij. non. Decemb. Pont. N. Anno. xiiij.
ABBATI ET CONVENTVI S. MA GLORII PAR Is IAN.
rchidiaconus pro in Latione eorum Albatis quid exigat.
U M ex iniuncto nobis apostolatus ossicio Ecclesiarum omnium solicitudinem gerere teneamur: ea corrigere nos opportet,quae interi dum contra sacrorum Canonum finctiones in eis per ipsarum mi- nistros improvide attentantur. Sanc audientiam.nostram vobis regerenti bus est delatum: quod cum Abbatem vestrum coligit de nouo in sede, prout moris , est collocari. . Archidiaconus Parisien. pro instat latione psius cetum solidos Parisien. monetae a vobis nititur extorquere: huiusnodi exactionem inius annuum conuertendo ' Quia igitur talis exactio est rationi contraria, & sanctorum patrum institutionibus inimica: ne id de caetero attententur, auctoritate praesentium districtius inhibemus. Nulli ergo &c. usque nostrae inhibitionis instingere &c. Siquis autem &c. usque,incursurum. Datum Lateran. iij. Non Octob. Pont. N. Anno xiiij.
Explicationem quorundam Capitulorum superi orum tu confirmat.
M quaedam Capitula in authentico nostro contenta, per litteras tuas si aequae coram nobis recitatae fuerunt, ad maiorem duxeritis euiden-xiam exponenda: nos attendentes te illa &intellexisse fideliter, &salubriter explanasse.Deuotioni tuae praesentium auctoritate, mandamus: quatinus
295쪽
ipsa secundum expositionem huiusmodi facias obseruari. Ad maiorem vero cautelam expositiones illas de verbo ad vorbum praesenti scripto iussimus annotari, quarum tenor est talis. ia depulsatione ad collationem prima fiebat quaestio, taliter videtur determinare priuilegium, quod Procurator domus secundum tenorem mandati Apostolici debet propria manu pulsare, cum in domo praesens fuerit hora statuta a Priore, nisi infirmitas corporis manifesta, vel necessitas ineuitabilis ipsum detinuerit, ne collationi valeat interesse; Si vero interesse nequiverit, alius Conuersus, quem Prior statuerit, pulset hora statuta: Ita siquidem vide negligentia iure non valeant reprehendi. Prior autem Clericum instituet, qui Procuratori, vel alteri Conuerso hora statuta precipiat ut pulsetur, vel si Clericus negligens fuerit, hoc idem iniungat alius Clericus loco eius. Per quod manifeste datur intelligi,quod Clericus auctoritatem habet iniungendi Conueris,ut pulset hora statuta, vel si sorte hora transierit, & Conuersus tenetur pulsare ad denuntiationem Clerici sine dilatione qualibet, vel quaestione: et si quilibet horum negligens fuerit, vel contemptor de mandato
Summi Pontificis tanquam transgressor puniatur. Visitatores computationes audiant de receptis pariter oc expensis ; eo modo quo prior computationes consueuit audire,quem modum, quamuis satis notus sit uniuersis, plane coram omnibus in Capitulo generali exposuimus; Si Clericis placuerit ut exeant ad laborem,cum Conuersis exeant, & cum eis pariter reuertantur:sed semper Hebdomarius in Cella remaneat, cuius nomine intelligimus, interiorem ambitum, vel clausuram,uel, si clausura non fuerit, loca adiacentia officinis. Si vero Clerici vel conuersi excesserint exeundo,quod intelligimus,si nimis frequenter, Sc sine exusa honesta, in Capitulo proclamentur a Clerico vel Conuersi, e per Hebdomarium regulariter dc rationabiliter iudicentur. Caetera vero expositione aliqua indigere non videntur: cum mutationes Clericorum, de voluntate Prioris cum consilio Clericorum discretorum fieri debeant, de cum mutati fuerint, nihilsrorsus secum ferre debeant, nisi pannos simplices, nec scripturam, nec quod-bet aliud: nec Conuersi pariter sine speciali permissione, vel mandato Prioris,cum, scut aperte sonat priuilegium, nihil sibi proprium debeant vendicare. Quia vero computationis Capitulum, fili Prior, minime fuit in tuis litteris explanatum, illud nos in alijs litteris nostris plenius duximus explanandum. Datum Lateran. iiij. Idus Ianuari j. Pont. N. Anno xiiij.
PRIORI ET CONvENTVI GRANDI MONTEN
Super Reformatione i in emonasterj. E NI ENTgs ad Apostolicam sedem aliqui Clerici de quibusdam. Cellis ordinis vestri, nobis proponere curauerunt: quὀd in multis statuta vestri ordinis violantur, propter quod scandalum oritur inter
Fratres, & rixae, ac contentiones exinde oriuntur. Nos autem, quia
ipsos tu fili Prior,sicut per tuas litteras intimasti, excommunicationis vinculo innodatas, ut super his quae proponebant melius instrui valeremus : eisde beneficium fecimus absolutionis impendi; mandates ut eos in locis suis recipi saetas
296쪽
salua ordinis disciplina. Volentes igitur, ut siqua in Ecclesia vestra corrigenda sunt, in melius corrigantur: venerabili Fratri nostro Archiepiscopo Bituricen.&dilectis si ijs . . de Pratea de . . de Varenis Abbatibus Cistercien . ordinis Bituricen. Dicec. dirigimus scripta nostra, ut ad vestram Ecclesiam accedentes, quae ibidem inuenerint contra regulam defformata, nostra freti auctoritate su blato appellationis obstaculo studeant reformare. Contradictores Censura Ecclesiastica compescendo. Tales itaque vos in his exhibere curetis, quod relari merito videamini vestri ordinis honestatem, de huiusmodi contentiones, & rixet penitus sopiantur: quia seruos Dei non opportet secundum Apostolum litigare. Illud autem quod in rescripto nostro de computatione annis singulis facienda, conditionaliter dicitur,intelligi volumus absolute. Nihilominus iniungentes, ut clericus siue laicus de ordine vestro quem constiterit in Canonem latae sententiae incidisse,tanquam excomunicatus ab omnibus evitetur,donec per Hebdomadarium Sacerdotem, vel per te, fili Prior, suetit absolutus. Datum Later. viiij. Kal. Ianuari j. Pont. N. Anno xiiij.
Consolatur captiuos Ohristianos, S concedit ut eorum adiruis
R AτVM goximus, ta acceptum, & fraternitatem tuam dignis in
Domino budibus commendamus, quod, sicut ex litteris tuis nobis directis accepimus, circa illos, qui Alexandriae, ac Babiloniae sunt captiui diligentiam adhibes pij patris, & ad liberatione ipsorum im-I endis operam diligentem. Et ne periculum negationis incurrant, nobis humi iter supplicasti, ut calamitates eorum, dc angustias quas sustinent attendentes, pro liberatione ipsorum,Fratribus Militiae Templi,& Hospital . necnon Regibus, de Principibus Orientalis Prouinciae scribere dignaremur. Nos autem qui cum Apostolo dicere possumus: Quis infirmatur, & ego non infirmor, quis scandali satur, & ego non uror; et si in tribulationibus eorundem paterno compatiamur affectu, in eo tamen consolationem recipimus, qui secundum Apostolum Pater misericordiarum,& totius consolationis est Deus,qui nos in omni tribulatione nostra misericorditer consolatur, illud in eis sperantes implendum, quod veritas, quae mentiri non nouit, in Evangelio protestatur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Sane habito super hoc cum Fratribus nostris diligenti tractatu, petitionem tam tuam, quam captiuorum ipsorum , fauore perpendimus Apostolico prosequendam. ven. F. N. Patriarchae Iero limitan. Apostolicae sedis Legato nostris dantes litteris in mandatis, quatinus ex parte tam nostra, quam sua, praescriptos Fratres, ac Reges, & Principes in nomine Domini exhortetur, consulendo fideliter, & essicaciter inducendo, ut ad redemptionem illorum per congruam commutationem intendant, &contra persecutores fidei Christianae, his pro fide Christi potentibus armis
297쪽
viantur, quibus utique Dominus vim suae virtutis creditur facilius impensurus. Cumque hoc acceptabile opus populus intellexerit Christianus, ad subuentionem eorum liberalius suas manus extendat; & nos, si deuote suerimus exauditi, debeamus eos in petitionibus suis plenius exaudire. Quidquid autem super hoc actum fuerit idem Patriarcha nobis non disserat intimare, ut per suam relationem instructi, iuxta quod nobis diuina suggesserit inspiratio, procedamus. Cum igitur tanquam aurum in fornace Dominus suos probet electos, fraternitatem tuam roganda duximus, & monenda, per Apollo lica scripta mandantes : quatinus captiuos ipsos efficaciter exhorreris, ut non deficiant in tribulationibus suis: quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quam in nobis Apostolus asserit reuelandam;& fidelis est Deus, qui eosdem supra id quod nossunt tentari minime patietur, sed faciet cum tentatione prouentum,ut valeant sustinere. Id enim quae in praesenti sustinent,est utique momentaneu, sed in eis pondus aeternae gloriae operatur. Si tamen usque in finem viriliter in incepto certamine duxerint persistendum, quia si legitime Consumauerint bonum certamen quod hactenus certauerunt, de reliquo ipsis corona iustitiae reponetur. Quaedam autem de ipsis audimus, quae cum dolore reserimus, & pudore: quia ipsi nonnulla, committunt impia, dc nefanda, per quae non solum diuinam maiestatem offendunt; verum etiam apud incredulos Christianam religionem infamant:propter quod maxime circa liberationem ipsoru,supernet miserationis reddatur essectus. A quibus tu eos salubribus monitis,&consilijs studeas reuocare, tale te ipsum in seruitute diuina satagens exhibere,ut ab his,qui sunt intus,& ab his, qui sunt foris, bonum habere testimonium merearis. Caeterum sicut nobis scripsisti, praefati captiui non habent nisi quendam vetulum Sacerdotem, qui eis possit ministrare diuina. Vnde fraternitatem tuam humiliter rogauerunt,ut unum ex ipsis in Ecclesiasticis ministerijs eruditum in Diaconum promoueres, quod tu sine nostra licentia facere noluisti. Nos autem ut in hoc eorum adimpleas desiderium, suademus,ordinandi
eum tibi liberam concedentes auctoritate Apostolica facultatem. Datum Late .ran. xv. Kal. Februari j Pont. N. Anno xiiij.
Vt hortetur Principes Orientales, ad commutationem Captiuorum Christianorum cum Paganis. E cxpi Mus litteras doloribus plenas, & miserijs cumulatas, quas
Apostlatui nostro miserunt venerabit. Fr. N. Patriarcha Alexandrinus , &qui Alexandriae sunt captiui aerumnas, de pressiaras, quas sustinent exponentes, &postulantes suppliciter cum mitu, de mero re, quatinus ad liberationem eorum misericorditer intendamus.Inducendo Fratres Templi, & Hospital .ac Reges, de Principes Oriental. Prouinciae,Vt per commutationem captiuorum ad liberandum illos, inclinent animos cum esset tu. Ne propter acerbitatem poenarum, quas longo tempore sunt propessi, apollutare
cogantur,cum prompto sint spiritu parati tantu illis exhibere seruiiij, quantum
298쪽
negationis evadant. Nos autem qui cum Apostolo dicere possumus. Quis infit matur, &c. In eundem ferc modum, ut insuperiori, quae mittitur Patriarchae Alexandrino,usque Cum igitur tanquam aurum in fornace Dominus suos probet electos,uniuersitatem vestram monendam duximus,& hortandam,quatinus non deficiatis in tribulationibus vestris, &c. usque, supernae miserationis retardatur effectus, a quibus vos sub obtestatione diuini iudici j obsecramus penitus abstinere, ne per vos inter gentes sanctum nomen Domini blasphemetur. Alioquin frustra profectὀ vel a Deo misericordiam, vel a nobis solatium expectatis. Datum Lateran. xiiij. Kal. Feb. poni. N. Anno xiiij.
MAcis TRO ET FRATRIBVs MILITIAE CHRIsTI IN RIGA.
Fri erecticinem Episcopalis sedis, in terris ad fidem reduetis.
R A Ti A s eximias bonorum omnium reserimus largitori, quod conatus vester contra barbaras nationes inutilis non existit, sed de die in diem in vestris manibus prosperatur; ita ut gressus vestros Domino dirigentes, plures vobis subieceritis ex eisdem,& ad unum adduxeritis cultum Dei,recepto bapti sinatis sacramento. Verum dilectus situs... confrater vester lator praesentium a nobis cum instantia postulauit, ut in terris illis quas vobis nuper diuina praeeunt: clementia subiugasti dignaremur Epis.copum ordinare. Sed preces ipsius, cum arduum sit negotium, non duximus protinus admittendas: quin potius usque ad tempus expectandum prouidimus opportunum. Universitatem vestram monentes, &exhortantes attentius, quatinus in Domino consortemini, & in potentia virtutis ipsius, praelia Domini viriliter pugnaturi. Scien ps quod nostrum vobis non deerit auxilium, in quibu, eum Domino viderimus expedire. Datum Lateran . viij. Kal. Februaiij. Ponti N. Anno decimoquarto.
Priuiletium ipsi autum, absoluendi Scholasticos Parisienses , de violenta manuum in Clericos iniectione , ad peragram alibi
violentiam non extenditur. I c vae ex litteris tuis nuper accepimus, cum olim ex parte dilectorum filiorum Scholarium Parisien. nobis fuerit humiliter supplicatum, ut cum interdum eorum aliqui ex mutua iniectione manuum , in Canonem incidant sententiae promulgatae,
pro qua sine graui dispendio, d presertim sine scholasti ei studi j
detrimento, non possent ad Apostolica sedem accedere; super hoc dignaremur eisdem misericorditer prouidere. Nos tibi dedimus in mandatis, ut cum esses a talibus requisitus, auctoritate nostra suffultus, iuxta forma Ecclesiae absolutionis eis munus impenderes, dc iniungeres ipsis quod huiusmodi consueuit iniungi,
299쪽
nisi forsan tam grauis esset, & enormis excessus, quod merito propter eum deberent ad sedem Apostolica laborare.Tu vero quorundam consilio asserentium beneficia Principum latissime sere interpretanda; scholaribus Parisien. qui in-eiderant in huiusmodi Canonem quocumque loco,iniciendo temere manus in Clericos violentas, iuxta formam praescriptam absolutionis beneficium impen disti. Nos igitur his auditis de tua non potuimus prudentia non mirari, quod ad se intelligendum litteras nostras tuum animum inclinastiaeum in eisdem litateris non dicatur, inciderint, sed, incidant in Canonem sententiae promulgatae ut de illis solis intelligatur scholaribus, qui Parisius existentes huiuunodi comitia tunt excessum. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus;quatinus scholares illos absoluere de caetero non praesumas,quiplibi quam Parisius taliter deliquerunt,sciens quod illi pro absolutis haberi non debent,quos alibi delinquentates quam Parisius absoluisti: cum de talibus nullam acceperis potestatem. Datum Lateran. x. Kal. Feb. Pont. N. Anno xiiij.
DECAN. ET CAPITULO B. ANIANI. .
Temere non censetur, qui per disidium annum ad minus Ecclesia non seruit.
I vT exhibita nobis ex parte vestra petitio declarauit, Ecclesia vestra, occasione cuiusdam consuetudiuis peruersae ibidem hactenus obseruatae, debito Canonicorum seruitio Lepius deSaudantur. Climenim Ph.quondam Decanus,&Capitulum ipsius Ecclesiae statuissent, ut illi tantum praebendarum suarum integre perciperent redditus, qui assiduum impenderent eidem Ecclesiae famulatum. Adiungentes insuper, quod tantum ille diceretur, εe esset assiduus, qui eidem soli Ecclesiae,Canonici seruitium exhiberet, se seruaturos haec omnia prestito iuramento firmantes. Nonnulli vestrum exinde occasione fraudulenter assiimpta, cum extra ciuitatem Aurelianen. frequenter moram faciant longiorem, ita quod per totum annum continue, vel interpolatim dierum numero computato, nec edam per tres menses
Ecclesiae seruiunt memoratae, integre fructus suarum percipiunt prebendarum, dicente se,iuxta statutum praefatum, assiduitatem seruiti j Ecclesiae impendisse. Verum postulastis a nobis ut nulli Canonicorum vestrorum, prebendae suae fructus nisi per dimidium annum ad minus, dierum numero interpolatim,vel continue computato, residentiam in Ecclesia vestra fecerit, persoluatis. Cui etiam nisi matutinalibus horis, vel missarum solemni js, seu vespertinis laudibus personaliter interfuerit, dies inutiles computentur. Nolentes igitur Ecclesiae vestrae tantum sustinere gravamen, discretioni vestrae per Apostolica scriptapraecipiendo mandamus ; quatinus, id de caetero inter vos firmiter obseruetur. Saluo in omnibus Apostolicae sedis mandato. Datum Lateran. xiij. Kal. Feb. Pont. N. Anno xiiij.
300쪽
Delegat correctionem Monaserj S. Cucufati.
UM B. Monachus Monasteri j S. Cucufatis, Zc procurator Abbatis,& Monachorum eiusdem Monasterij ad nostram praesentiam accessi sent, eis dilectum filium nostrum P. titulo S. Ceciliae Presbyterum Card. concessimus auditorem. Coram quo Monachus proposuit antedictus, quod cum ad Venerabiles Fratres nostros. . Gerunden. & . . Vicen. Episcopos, de sacristam. Gerunden. a nobis litteras impetrassent, ut ipsi addictum Monasterium personaliter accedentes ibidem corrigerent, quae tam in capit' quam in membris corrigenda viderent. Ipsi accedentes ad locum, ει litteris nostris in Conuentus audientia communi perlectis, praestari sibi iuramenta de dicenda veritate, super statu Monasterij exegerunt. Abbas vero, &Monachi, tria obicerunt mendaciter contra ipsum; videlicet quod excommunicationis vinculo tenebatur, nec super obiectis Abbatem praemonuerat, B: Conuentum; de quod ante praescientiam litterarum suos contra ipsum Nuntios ad nostram praesentiam destinarant; de se ac Monasterium sub nostra protectione ponentes, ne contra ipsos procederent appellarunt. Quorum appellationi cum unus eorum, videlicet Vicen. Episcopus detulisset, duo reliqui attendentes appellationem fuisse in litteris nostris inhibitam, in eos, quia iurare nolebant, excommunicationis sententiam protulerunt, ipsos excommunicatos per Venerabilem Fratrem nostrum . . Barchinonen. Episcopum Dioeceianum eorum facientes per Barchinon. Dioc. nuntiari. Deinde sex de Monachis excommunicationis sententiam metuentes,coram praedictis Fpiscopo,oc Sacrista Gerunden. dicto Uicen. Episcopo appellationi interpositae desserente, de dicenda veritate super statu Monasteri j iurauerunt. Quorum aperiri depositiones instanter idem Monachus , dc puniri Abbatem , dc Monachos,
quia excommunicati diuina celebrauerant, postulabat. Procurator Vero Abbatis, de Conuentus proposuit exaduerso ; quod idem Monachus non erat aliquatenus audiendus, cum propter excessus suos sententiam excommunieationis incurrerit, prius etiam quam inquisitionis litteras impetrasset, quod ipsi Abbas, de Conuentus tunc coram dictis inquisitoribus probauissent, nisi . fuisset eis audientia denegata. Ostendebat insuper procurator praedictus, Κarissimi in Christo Fili j nostri. P. Aragonum Regis Illustris , de Uenerabit. Fratris nostri . . Terraconen. Archiepiscopi, ic aliorum Episcoporum litteras , qui Monasterium ipsum de hospitastitate , Abbatem vero de honestate vitae, ac multa prouidentia tam circa spiritualia, quam temporalia plurimum commendabant. Idem quoque B. Monachus ab auditore interrogatus eodem, non negauit Abbatem tulisse sententiam excommunicationis in ipsum , licet eam asseruerit post appellationem ad nos legitime interpositam, esse latam propter quae idem procurator postulabat instanter, ut quidquid