Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Monasterio pro ipsius custodia dua procurationes, in Pascha videlicet, & festo Beatae Mariae Magdalenae exigeret annuatim,&in receptione ipsarum ipsum Monasterium enormiter aggravaret, maxima Militum, de seruientum multitudine constipatus. ijdem mille quingentas Marcas argenti super procurationibus illis, ei tali conditione mutuo concesserunt, ut in unaquaque praediistarum solemnitatum, si Vira iliacum accederet, quinquaginta libris Altisodore n. moianetae pro moderata esset procuratione contentus. Nec plus pro illa posset exigere, donec ipsi Monasterio redderet praetaxatam pecuniae quantitatem. Verum nunc, sicut dicitur, ut dictumlossi Monasterium in praefatis procurationibus aggravare, terrae suae questam indixit pro eadem pecunia persoluenda. Cum igitur ius suum in iniuriam conuertere non debeat idem Comes, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatinus si forsitan saepedictum Monasterium per immoderatam procurationem grauare voluerit, vos ipsius immoderantiam gratia , odio, de timore postpositis, redigatis ad iustum, sublato appellationis obstaculo , moderamen. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non

omnes &α tu Frater Episcope, cum eorum altero &c. Datum Lateran .ij. Idus. Nouemb. P t. n. Anno xiiij.

EPISTOLA CXXIV.

conseretussinu praetextu a Duce Burgim e onasterium

Uer Aiacensi gravetur. UM sieut dilectis filijs . . Abbate &Conuentu Viretiliacen intimantibus nostro est apostolatui reseratum. Nobilis vir. . Dux Burgundiae grauia eis damna, dc iniurias inferens, ter, vel quater in anno villas eorum faciat depraedari, occasione cuiusdam consuetudinis, quam in eisdem villis falso asserit se habere; & nimis dispendiosum esset, & graue fratribus antedictis , pro singulis querelis totiens Apostolicam sedem adire. Discretioni vestrae per. apos . lcrip. praecipiendo mandamus: quatinus cum ab eis fueritis requisiti; dictum Ducem, ut eis de damnis, & iniurijs irrogatis coram vobis exhibeat iustitiae complementum , monitione praemissa percensuram Ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Iurisdictione huiusmodi usque ad biennii tempus usseri. Quod si non omnes &c. tu Frater Episcope, cum eorum altero, dcc. Datum Later. ij. Idus Nouemb. Pont. n. Anno xiiij.

EPISTOLA CXX V.

GEBEN N. EPIsCOPO, ET DIL. FI L. ABBATI DE ABUNDANTIA, ET PRIORI DE CONDAMINA GEB ENNEN. DIOEC.

Committit inquisitionem contra Archiepiscopum Usentinum.

LxCτrs si ijs Humberto, Stephano, & Petro, Presbyteris Bisentinae Dioecesis denuntiantibus,nos accepisse noscatis. Quod vene. F.N. Bisentinus Archiepiscopus, qui deberet esse in dignitate Pontificali ex susceptae

272쪽

261 Innocenti j III. Epistol.

administrationis ossicio suis subditis ad exemplum, ipsam non tantum negli-iens famam suam euacuat vivendo peruerse, verum etiam probrosiis, & diueris excessibus factus multarum laqueus animarum, turpiter, ac publice sic coinquinare praesumit ; quod de candelabro in quo sedet, fumum quibus praeest

emittit, insalutis suae dispendium, potius quam splendoren. Nam usque adeo est deditus Simoniacae prauitati, quod penes eum sine ipsa vix Evclesae aliquae consecrantur, vel alicui aliquid sprituale consertur. Compellens Cleticos in in Apostolicae sedis contemptum ad sacros ordines promouendos iurare, quod per litteras aliquas a sede Apostoliea impetratas oliquod ab eo beneficium petere non praesumant. Et illos sustinens qui religionem exeunt, & alios in sacris

ordinibus constitutos, ac etiam moniales contrahere matrimonium, dc in seculo seculariter conuersari. Cuius Frater uxorem legitimam, eo sciente, relinquens , cum quadam Moniali contraxit, eam in domo publice detinens ut uxorem ; dc ut patratum scelus ab alio Fratre suo dissicilius reuocari valeret, relictam ab eo, licet in litteratam , in cuiusdam consecrauit Monaster ij Abbatissam, ipso Fratre manente in seculo, de continentiam non seruante. Presbyteros, dc Clericos suos exactionibus iugibus adeo defatigans,quod ipsi onere paupertatis depressi, tanquam rustici viliter in ignominiam honestatis Ecclesiasticae

incedere compelluntur. Praeter haec autem cuidam Presbytero conserens in te ueniente pecunia Decanatum: quendam Presbyterum qui manus in alium iniecerat violentas, de eum custodiae tradiderat carcerali, lustinet celebrare: scienter communicans Zc participans capientibus, id vendentibus Sacerdotes; de legalium matrimoniorum diuortium, si pecunia interueniat, celebrari permittens. Et eum quidam Bisentini, ac sere omnes Presbyteri Ciuitatis, de Dioec sis suae, publice detineant concubinas, ipse corrigere illorum aliquem non a tentat , grauiori contagio maculatus. Quia cum Abbatissa Romarici-Montis consanguinitatis eum linea contingente incestum perpetrat impudenter, sicut

fama publica ipsum vexat , dc prolem a quadam Moniali suscepit, cum cuius dam Sacerdotis filia quasi publice fornicando. Et cum in eius domo interfectus fuerit quidam Presbyter, nullam suscepit de ipsius interfectoribus, quos

bene nouerat, ultionem. Et excommunicatos in mensa sua recipiens,ac possessiones laicorum titulo pignoris detinens obligatas, quas recepta sorte reddere contradicit. Incendiarios autem omnes, qui ei pecuniam pollicentur, absoluit, se de absoluendis illis potestatem asserens obtinere, ac nullam vel modicam residentiam faciens in Ecclesia Bisentina, saepissime in diebus solemnibus quibus eandem Ecclesiam suam deberet honorare presentia, se absentat; sc lubricae

vitae patenter deseruiens de intendens carnis luxui manifeste, quod laici scandali sati ex eo sornicationem non esse peccatum astruunt criminale. Quia vero supra his clamor ad nos frequenter ascendit, volentes exemplo Domini des.cendere, ae videre: Discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis,qui fuerint euocandi, dc inquisita super his, de alijs diligentius veri. tate, quod Canonicum suerit, appellatione postposita statuatis. Causam ipsam sussicienter instructam ad nostrum remittatis examen; praefigentes partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui repraesentent, aequitatis iudicium Iecepturae. Quod si non omnes dcc. tu Frater Episcope cum eorum

273쪽

Liber II. R est. XIV. 263

altero, &e. Datum Lateran. xvj. Kal. Decemb. Pontificatus nostri Anno

decimoquarto.

ι Comes Iouemensis Ver eliacensi Monasterio sui aciat.

ON solum zelus Domus Domini quinos comedit, quotiens ab illis opprimitur, per quos deberet ab operimentibus extento bracbio de Lsensari, nos vehementer inducit: vethni etiam ille sincerae dilectionis affectus, quo dilecti silij nobilis viri. . . Comitis Ni uernen. zelamur salutem, α honorem diligimus, exhortatur. Vt si quando nobis aliqua de ipsus actibus

reseruntur, quae famam suam obnubilant apud homines, de conscientiam maculant apud Deum, contra libertatem Ecclesiasticam attentando t apud eum monitis, & exhortationibus insistamus. Quatinus praedecessorum suorum sequens vestigia, qui Ecclesam Dei studuerunt honore congruo venerari, ea pro

Deo, & propter Dominum, per seipsam corrigat, N emendet. Diligenti meditatione considerans, quod Dominus iustus iudex principes illos qui se in conspectu eius humiliane, &Ecclesiae suae exhibent se deuotos, non solum glorifica; in futuro, verum etiam magnificat in praesenti, de illorum posteritas est praecisa de terra, qui libertatem Ecclesiasticam infregerunt. Ad nostram sanὸ audientiam dilecto filio G. Abbate Virgiliace n. significante peruenit, quod cum Comes praefatus Monasterij Virziliacen. deffensor esse deberet, &pro eodem se murum dessensionis opponere ascendentibus ex aduerso: ipse non solum opprimentibus non obsistit, verum etiam de dessensore factus est , quod

non sine amaritudine cordis reserimus, persecutor. Non miniis compatientes eidem, quam Monastello memorato; quia etsi Monasterio intulerit

damna rerum, sibi tamen damnum innocentiae, quod est grauius, irrogauir. A quadriennio namque quoad regimen Monasterij assumptus extitit idem Abbas, eundem fauorabilem non potuit inuenire: quin potius ipsum Monasterium in rebus interioribus, & exterioribus grauiter molestauit; licet per partes de bonorum virorum consilio in quingentis libris Proueniensium & ampliusseruierit sibi gratis, cum ad nullum seruitium ex debito teneretur, nec nouus Abbas, sicut Comes eidem obiecerat, aliquod sibi debet seruitium exhibere.

His igitur non contentus, cuidam ciui Bituricen. nongentas libras, in quibus ei Monasterium minime tenebatur, Abbatem eundem soluere compulit idem

Comes,asserens se fideiussorem illi fuisse depraedicta pecuniae quantitate. Cuidam quoque Iudaeo, qui baptismi suscipiens Sacramentum, praefato Monasterio dimiserat centum libras, reuerso ad Iudaisinum, quas canis ad vomitum, Abbatem ipsum coegit persoluere praefatam quantitatem pecuniae pro suae libito voluntatis, & seruientes ipsius praedas, somarios, quadrigas, & res alias eius. dem Monaster ij, 3c suorum hominum de terra Monasterij scpenumero acceperunt. In quibus etsi per eum illa fuerint restituta, Monasterium tamen damnum

274쪽

64 Innocenti j III. Epistol.

non modicum noscitur incurrisse. Iidem etiam seruientes nemora Monasterii pro libito destruunt, de quadrigas eiusdem, pro Castrorum ipsius Comitis munitionibus capientes, ipsas interdum per tres hebdomadas, oc quandoque per mensem detinere praesumunt. Praetei ea Veiusdem Monasterij malefactores Opedictus Comes receptans, ipsius homines contra illud agentes manu tenere, ac deffensare contendit; qui saepedicti Coenobiu iura deberet ubique illibata seruare. Et licet nec ad eiuslem Comitis; nec ad alterius curiam idem Abbas, de Monachi per aliquibus trahi debeant secularem, sicut patet per priuilegia Ponrificum Romanorum. Ipse tamen eosdem ad forum suum supra multis multotiens euocauit, moliens eiusdem infringere Monaster ij libertatem. Pluries quoque vias, de semitas circa Viret iliacum fecit ariste adeo custodiri, quod nec ligna, nec aqua illuc afrri, neque alia necessaria potuerunt. Anno praeterito locum eundem vindemiarum tempore sic constringens, quὀd Monasterij homines, nec ad vindemiandum egredi poterant, nec mari j ad mustum, vel ad aliud degerendum,impediendo mercatum, dc capiendo somarios, victu lia, & quaelibet alia necessaria desserentes. Et cum ad mandatum carissimi in

Christo filij nostri P. Francorum Regis illustris, a molestatione huiusnodi destitisset, quam plures ipsis, de eorum hominibus multas, de enormes iniurias manifeste ac clanculo intulerunt. Quidam namq; pr dones per terram eiusde Comitis ingtessum, de egressiam habentes, qui comedetes in quada villa ipsius, cuml raeda Monasterii sunt inuenti; Virriliacum per aliquantulum temporis sic vatiarunt, quod nec Monachis, ne caliquibus hominum Monaster ij tutus patebat egressus. Porro cum Iocelinus miles homo eiusdem Comitis, equitaturis, ocrebus aliis quosdam de Monachis spoliarit, eisdem opprobria inserendo, quendam Prioratum ad ipsum Monasterium pertinentem inuaserit violenter , lesubr puerit bona eius. Idem ab eodcm Abbate, de ipsius fratribus humiliter requisitus, nec illius, nec aliorum malefactorum malitiam voluit refraenare, licet, id solo verbo facere potuisset. Quin potius assi ustionem super addens afflictis Priora tum de Dorneliaco sesiuit ad idem Monasterium pertinentem, Se bona ipsius per dimidium annum detinens occupata, ipsos decimis eiusdem villae, quas per annos plurimos possederant, spoliauit; de extendens ad hactenus inaudita postmodum manus suas, molendinorum eorundem ferros per ser entes suos secit exinde asportari. Propter quod Coenobij supradicti Conuentus adeosuit arctatus, quod nisi ad preces quorundam virorum bonorum restituisset eosdem, necessitate cogente Claustrum fuisset egressus. Caeterum Ioanninato ... quondam Praepositi Asconij, qui haereditario iure in ipsius loci Praepositura succedere nititur, qui potius deberet obsistere se fauorabilem exhibens

idem Comes Abbatem, dc conuentum praedictos compellere nititur, ut eidem

in foro ciuili respondeant super illa, licet coram ciuili, vel Ecclesiastico iudice supra ipsa cuiquam respondere non debeant, nisi de mandato sedis Apostolieae speciali. Vetum cum ab eis ipse fuerit saepius requisitus, ut supra his, de alijsin- iiiiij, ipsis multipliciter irrrogatis falliseri faceret competenter,ab ipsorum indebita molestatione quiescens, preces eorum sardis auribus pertransiuit: quia imo priorem Monasteri j, Sc quasdam personas alias in stagnum suum est proiecere comminatus. Et licet fere Conuentus medietas Ni uernen. accedens , de

coram

275쪽

' Liber II Regest. XIV. 263

coram eo humi prostrata, eidem super hoc humiliter supplicarit, eorum tamen precibus nequiuit aliquatenus inclinari. Demum eius Consiliarijs praefati Monachi supplicarunt, ut cum eo tractarent de pace inter se, M sepedustum Monasterium reformanda ; qui eis post multos tractatus habitos cum eodem taliter relponderunt, quod eius non possent beniuolentiam obtinere, nisi ab eis sibi a Burgen . Virreliaci mille librat Proueni una soluerentur Quoda; dem exequi utique nequiui Tent, sine graui,& enormi Monasterij detrimento: ex hoc liquidem praediisti Burgen. perterriti adeo extiterant, quod nis Abbas prefatus arripuisset propter hoc iter ad sedem Apostolicam veniendi, se deserto Vir-zeliaco in urbibus, & Oppidis Regijs recepissent. Praesertim cum per Archiepiscopos,& Episcopos, Abbates, & alios viros religiosos, & per nobilem virum . . Ducem Burgundiae, ac Barones alios,& tandem per Regem praefatum moneri eum tecerint, & rogati; ut ab ipsorum molestatione desiliens, ta satisfaciens eis de damnis, dc iniurius irrogatis, Monasterium ipsum cum villa, & suis hominibus manu teneret , dc degenderet, ut tenetur: Nec sic potuerit ad haec eius animus inclanari. His etiam non contentus, hoc anno, postquam idem Abbas iter arripuit ad sedem Apostolicam veniendi, per Ministros suos Comes ipse vindemias Uiret uiaci secit adeo impediri, quod eiusdem loci Burge n. vindemiare tempore congruo nequiuerunt, ipsis Ministris mercenarios de vineis expellentibus , & Iuas spargentibus per plateas, quampluribus de hominibus

Monasteris vulneratis, captis somarisis, & ex eis pluribus intersectis. Verum idem Monasterium damnum ad valentiam quingentarum librarum, de Burgentrium Milium Marcarum de amplius incurrisse dicuntur. Illud autem quod Monasterium ,&Burge n. de vindemijs habuerunt, Regis p dicti beneficio est obtentum, qui huiusimodi prohibuit malefactum. Praeterea ijdem' Ministri molendinum Praepositi eiusdem Monasterij confringentes, molas, di ferrum ipsius per violentiam asportarunt: de quibus omnibus tanto grauius sumus moti, quanto magis saepedictum Monasterium maiori amplectuntur in Domino charitate. Cum igitur haec noscantur in salutis eiusdem Comitis dispendium redundare, elus honori non congruat hoc tempore tam nobile membrum sedis

Apostolicae, videlicet ipsum Monasterium persequi; quo ijdem, & alij Catholici principes in persecutione quam Dei Ecclesia patitur a tyranno, ipsi viriliter adesse deberent, sicut devoti filij piae matris. Nobilitatem eius per nostras litteras rogamus attentius, dc monemus,& exhortamur in Domino, in remissionem

sibi peccaminum iniungentes: ut ob eius reuerentiam & honore qui dat humilibus gratiam de superbis resistit,se in conspectu eius humilians, praefatis Abbati, de

Conventui se per seipsum satisfaciat de praediistis,ab ipsorum, de Monasterii sui

indebita molestatione quiescens, quὀd eis de ipso nulla remaneat iusta materia conquerendi,& diuinam,quaru in his offendit grauiter,m testatem valeat complacare, ac per hoc Apostolicae sedis mereatur propesius gratia,& fauorem. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scrip. mandamus, de distri praecipimus: quatinus nisi Rex praefatus, cui super hoc dirigimus scripta nostra, infra duos

menses pacificare,dc terminare sine firmatione duelli ortas inter eundem Comitem, & Abbatem, Ac Monachos memoratos poterit quaestiones; vos ex tunc

cognita veritate ipsum Comitem ad satisfaciendum eisdem, de datis damnis,

276쪽

266 Innocentis III. Epistol.

N irrogatis iniurijs, dc ab ipsorum molestatione indebita desistendum, per

excommunicationis sententiam in personam, etsi necesse fuerit interdicti in terram suam, sublato appellationis obstaculo compellere absque morae dispendio non tardetis. Commissione ista, quotiens opus suetit, usque ad trienni j tempus usuit, iurisdictio iem vestram ad alia maleficia, siqua interim contra ident Monasterium comi rit, extendendo. Ita quod ea quae sibi a sede Ap stolica sunt indulta, faciatis per districtionem Ecclesiasticam firmiter obseruari. Nonobstantibus litteris si quae apparuerint harum tenore tacito, a sede Apostolica impetratae. Quod si non omnes dcc. duo vestrum ea sublato cuiuslibet contradictionis, dc appellationis obstaculo nihilominys exequantur. Datum Lateran. Idus. Nouemb. Pont. N. Anno xiiij. Super hoc scriptum est nobili viro . . Comiti Niuernen. Super hoc scriptum est,Regi Francorum Illustri.

EPISTOLA CXXVII.

Vt observentur immunitates A sonasterj Vercellari. V M quieti Viretiliacen. Monasterij, quod sedem Apostolicam

nullo respicit mediante, paterna volentes sollicitudine prouidere: inter caetera, quae nos predecessorum nostrorum 'equentes vestigia eidem Monasterio duximus indulgenda , auctoritat*Apoliolica interdicere curauerimus, sub excommunicationis vinculo inhibentes. Ut infra eiusdem Monasteri j pertinentias crucibus terminatas, nullus hominem capere, inuadere, seu bona sua auferre, siue assultum facere, vel quamlibet offensionem irrogare praesumat, de nonnulli fili j Belial, Dei timore posthabito , tempore hoc quo superabundat iniquitas refrige cente charitate multorum, Apostolica inhibitione contempta contrauenire praesumant, immunitatem huiusmodi saepius infringendo , sit cui dilectorum filiorum Abbatis, de Conuentus eiusdem loci nobis conquestio patefecit. Fraternitati vestrae per Apos scrip. mandamus, atque praecipimus, quatinus cum ab eiusdem Monasterili. Abbate, ac Fratribus fueritis requisiti, quilibet vestrum Parrochianos suos,quos constiterit immunitatem praedictam temere infregisse, tandi unciat, nisi congrue satisfecerint, excommunicationis sententiae subi cere, dc t aquam excommunicatos ab omnibus arctius euitari,donec satisfactione de perpetratis excessibus exhibita competenti, per eum beneficium absolutionis obtineant, vel si forte delicti quantitas id exegerit, ad sedem accesserint Apostostolicam absoluendi. Datum Lateran. xiiij. Kal. Decemb. Pont. N.

Anno xiiij. .

in eundem modum scriptum est, Lugdunen. Archiepiscopo, & Suffraganeis

277쪽

Liber II. Regest. VIX. 267

EPISTOLA CXXVIII.

Mandat ut si controuersia Aurelianensis Episcopi, oe samerari' Regis Francorum, adsecularem iudicem spectet, ut pote de studo

Regio, laxent sententiam interdιίλ. I e v et dilectus filius nobilis vir Urso Camerarius carissimi in Christo

si ij nostri Ph. Francolum Regis Illustiis, transmissis nobis suis litteris indicauit. Cum a venerabili Fratre nostro. . Aurelianen. Episcopo super duobus feodis, quae dicebat ad se dictus Episcopus pertinere, coram dilecto filio . . Decan Carnoten. & contudicibus suis auctoritate nostra traheretur in causam. Memoratus Episcopus proposuit in ipsorum iudicum praesentia contra ipsum: quod domum quandam eorum feodorum alteri pertinentem,idem Camerarius devastarat,deportans ibidem inuenta pro libito violenter,& alterum nodum occupans minus iuste, licet dictus Episcopus de suis hominibus numquam sibi debitam iustitiam denegasset. Propter quod, dc Domum reaedificari uestructam, cum ablatorum restitutione, ac feodum taliter Occupatum, sibi ab eodem restitui cum instantia postulabat. Sed ad haec ex parte ipsius responsum fuit taliter ex aduerso:quod non debebat super his coram ipsis iudicibus litigare, pro eo ouod squid in ipsis, vel de ipsis feodis fecerat,praetextu Castellaniae de Mereuilla potuit fecisse licenter, &id tanto tempore obtinuerat,quod non extabat memorialiter esse factum Praeposuit insuper, quod ipsam Castellania de feodo Regio possedebat; & tale ius erat Castellaniae ipsius, quod siquis infra eiusdem metas homicidium perpetra i , Dominus Mereuillae in Eomicidam exercens publicam ultionem, non tantum bona ipsius capere, verum etiam suas potest possessiones positas infra metas dictae Castellaniae diripere, siue in feodum, sue modo alio illas a quocumque teneat homicida; di id sibi etiam licet illi facere, vel inferre, qui dicto Domino Casti i Meruillae debitam custodiam denegare. Propter quae si domum vastaverat memoratam, sibi vendicatis bonis, in homicidam , cuius erat ipsa , vindictam

publicam exequendo, &de Dodo alio, pro eo quod ipsi debita dicti Castri. custodia negabatur, se. posuit in fasinam , nullam ob hoc dicto Episcopo iniuriam irrogabat i Immo in his utebatur potius iure suo. Praesertim cum in praesentia dicti Regis de feodo ipso dicto Episcopo esset iustitiae plenitudinem obtulerit se facturum: & ipsum Regem afferuerit inhibuisse sibi ratione dominij viva voce , ne de praemisso feodo spectante ad ipsum,

non nisi coram eo alicui responderet: exhibens litteras eiusdem Regis momitorias iudicibus memoratis , ut praefato super sederent negotio, quia paratus erat eidem Episcopo super feodo iustitiam exhibere, sed causam ipsam ad eundem Regem remitterent audiendam. Sed ipsi iudices non contestatalite, ipsius Cameraris exceptiones huiusmodi minime admittentes, terram suam sub interdicti sententia posuerunt, propter quod gravamen, idem Cameratius verebatur ne aduersus eum praesumerent grauiora. Quocirca discretioni

278쪽

168 Innocentis III. Epistol.

vestne per apos scrip. mandamus, quatinus si vobis constiterit cognitionem, &decisionem ipsius negotij, non ad Ecclesiasticum , sed ad secularem iudicem pertinere, ipsiimque Camerarium paratum suisse hoc in delegatorum praesentia eo improbare: vos interdicti sententiam prolatam ab eis in terram ipsius, faciatis sublato appellationis obstaculo non seruari. Nullis litteris veritati, &iustitiae praeiudicantibus,a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes bis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea, &c. Datum Lateran. xvj. Kal. Decemb. Pont. N. Anno xiiij.

Ne seris in Sacris Ordinibus constituti Tabesonatus ossicium exerceant.

Vm m. I C v Τ te accepimus reserente,cum ve. F.N. Episcopus Hosti en olim per tuam transiens ciuitatem, tibi dederit in mandatis, ut Presby-

teros, Diaconos, de subdiaconos, quos ibidem inuenit passim tabetilionatus ossicium exercentes, excommunicationis vinculo innod

res,lc eos qui ab illis publica reciperent instrumenta. Tu licet id feceris, ex mandato tamen Episcopi dicti dissimulasti postmoduni de Subd. donec 'qualiter contra ipsos, de alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere , sedem duceres Apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apos scrip. mandamus, quatinus Clericis in sacris ordinibus constitutis, tabellio natus o ficium per beneficiorum suorum subtractionem, appellatione postposita, interdicas. Datum Lateran. vj. Kal. Decemb. Pont. N. Anno xiiij.

EPISTOLA CXXX.

Ut possint cogi ad fortiorem gradum iuniores Clerici

D audientiam nostram te significante peruenit, quod licet quamplures Ecclesiae Lombardiae certum numerum habeant prebendarum,illarum tamen Canonici dictum numerum excedentes, plerumque ad unam prebendam plures de suis eligunt confinguineis,& amicis. Qui cum sint iuuenes, de in Ecientes ad obsequium earundem,&nolint, vel forte non debeant ad superiores ordines promoueri; contigit ibidem propter eorum schismata, idonearum personarum interesse deffectum, &maxime Sacerdotum: quare in spiritualibus, de temporalibus non modicu sustinent detrimentum. Vnde nobis humiliter supplicasti, ut certo numero non obstante, dictas Ecclesias de personis idoneis quae velint, de possint onus huiusmodi sustinere, tibi liceat ordinare. Quocirca discretioni tuae per apos scrip. mandamus, quatinus si quos inueneris in ipsis idoneos ad gradum sacerdotij assumendum, tu illos ut se ad superiores ordines faciant promoueri, per subtractionem beneficiorum appellatione cessante compellas. Alioquin in praefatis

279쪽

Liber II Regest XIV. 269

Eeeles js personas idoneas per quas huiusmodi possint suppleri deffectus, iuxta

quod videris expedire , appellatione postpolita ordines, remouendo prorsiis ab illis eos, qui ad unam e indemque prebendam contra statuta Canonica insimul sunt assumpti, nonobstante contradictione insessicientium ἡ vel eorum qui tales eligere, vel assumere praesumpserunt. Datum Later. iij. Non. Decemb. Pont. N. Anno decimoquarto.

EPISTOLA CXXXI.

ILLusTRI REGI FRANCORVM.

Contra Regios iu tiarios, qui mortuu crimen usurarum si gelant ut

Asio eorum vendicarentur. INcER A charitatis assessio quam erga personam tuam gerimus nos inducit, ut quanto propensius Regium zelamur honorem, tanto sollicitius tibi suadere curemus, ne quid unquam per te, Vel tuos, erga Sanctam Ecclesiam Christi sponsam, aut ipsius iura improuide. attentetur, per quod ei Valeat derogari: praesertim cum illius intuitu, a quo ad ipsius d essensionem Ecclesiae gladium suscepisti ,eandem tenearis potius deSntare. Sane ad nostram noueris audientiam, referente venerabili Fratre nostro. . Rothomagen. Archiepiscopo, peruenisse: quod iustitiarij tui per Normaniam eonstituti , de quidam inlij Regiae ditioni subiecti, postponentes penitus et Ium Dei, praependiunt laicos aegritudine laborantes, ne de terris, vel suis hereditatibus aliquid in eleemotinam alicui largiantur, siue pro suarum anim tum salute , secundum Ecclesiasticam sanctionem, vel condant testamentum exinde in vitiina voluntate. Imponentes illis post obitum crimen, sicut asserit, usurarum, qui penitentes,iudicio Ecclesiae satisfactione praemissa,viam sunt viii uerse carnis ingressi, ut pretextu criminis usurarum decedentium bona fisco Regio in detrimentum iuris Ecclesiastici,applicentur. Quia iratur te non decet huius nodi sustinere, cum hoc vergat in derogationem Ecclesiasticae libertatis; Serenitatem Regiam rogamus, & monemus, quatinus executores praefatos taliter ab huiusmodi temeritate, tradita tibi potestate compescas, quod mode- ramine Regio haec detestanda extorsio extirpetur, & propter aeternam glo- . riam, quam ex hoc promereberis in futuro, gratiam tibi Dominus augeat in praesenti. Datum Lateran. iiij. Non. Decemb. Pontificatus nostri Anno de

cimoquarto.

Super hoc scriptum est dilectis filiis ... Abbati S. Victoris, Uv. Archidia- eon. 8t Cancellario Parisien. ut dictum Regem, ad hoc essicaciter moneant, Scprudenter inducant.

280쪽

Innocenti j IIJ. Episto

EPISTOLA CXXXII.

V Molim ex parte vestra nobis fuisset querimonia praesentata, quod nobil. mulier. H. de Non gento, &fili j eius,ac quidam alij Suessionen. Dicecess, homines Monasterij vestri sua potentia deprimentes, car-' ceri manciparent, & eis imponentes exactiones indebitas, prata, Vineas, de alias possessiones vestras inuaderent violenter. Venerabili Fratri nQstro. .

Episcopo,&dilectis si ijs . . Decan. Sancti Frambaldi de Magistro I. Canonico Silvanecten. nostris dedimus litteris in mandatis. Ut praefatam nobilem,& alios monitione praemissa, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, compellerent ab huiusmodi presumptione desistere; & a senebantur,restituere occupata. Cum igitur ijdem praedictam nobilem legitime citauissent, & ipsa per Magistrum H. procuratorem suum ipsorum se conspectui presentasset, super diuelsis capitulis, & querelis, quae in eorundem Iudicum sententia continentur expressae, hinc, inde propolitis, lis exutit contestata, & legitimis indutijs assignatis, testes quos pars utraque produxit, ijdem iudices receperunt. Quorum depositionibus postmodum de consensu partium publicatis,& competentibus terminis disputatione pluries habita super eis, tandem partibus iniunxerunt, Vt suas redigerent allegationes in scriptis, dc eas sibi termino', quem eis ignauerant presentarent. Verum procurator nobi l. antedictae statuto termino comparuit coram eis, S temporis praescriptionem allegans, ad probandum candem indutias postulauit. Iudices vero quia iam erant depositiones testium publicatae, inte loquendo dixerunt quod super hoc testes non erant aliqui ad mittendi, sed si haberet aliqua instrumenta,ilsa exhibere curaret. At procuratot praedictus ab inter locutoria ipsa vocem ad nos appellationis emittens, appellationi suae certum terminum allignauit. Verum quia in nostris litteris remotus

erat appellationi obiectus: dicti iudices habito super hoc iurisperitorum consilio, appellationem ipsam friuolam reputantes, & ad proselendam sente istium

certum terminum praefigentes, praesitam nobilem peremptorie citauerunt, in quo vobis compare latibus, ipsa nec per se, nec per aliquem responsalem, ipsorum se conspectui piaesentauit. Propter quod iterato illam peremptorie citauerunt, sed quia tunc comparere contemplit, tertio peremptorie euocarunt ean- .dem ad sententiam audiendam. Cidm ergo tunc etiam eorum contempsisset

adire praesentiam per se,vel idoneum responsalem : ipsi habito prudentum virorum consilio, vilis, de auditis attestationibus,&utriusque partis rationibus diligenter inspectis, dis finitivam in scriptis sententiam protulerunt. Postmodum

Vero cum B. procurator Monaster ij vestri a nobis postulasset, eandem sententiam confirmari,&H. eiusdem nobilis procurator se opposuisset eidem. Dilectum filium I. Subdiac.&Capellanum nostrum eis concessimus auditorem. In cuius preseritia licci procurator prefatae nobi t. nihil rationabile obiecisset, sicut ab eodem didicimus auditore, occulte tamen, ut dicitur, super ipso negotio contra in bibit ignem auditotis eiusdem litteras impetrauit & inlicentiatus ab cessit. Nos igitur ne idem ex fraude sua videretur commodum reportasse.

SEARCH

MENU NAVIGATION