장음표시 사용
421쪽
1 1 MATE MAE ME Die AE PAR s I. est seu fuligo alba, tenuis, Lapidis calaminatis cum aere fusi, fornacis testudini & crucibulorum operiaculis adhaerens. Munda eligitur, nullis sordibus
inquinata. Eisdem virtutibus cum Tuthia pollet. Exsiccat sine morsu, & leviter astringit, corrodentem ii morum acrimoniam absorbet ac mitigat: unde etiam refrigerare dicitur. Ad ulcera vetustiora, cancrosa& maligna exsiccanda feliciter adhibetur ; necnon etiam ad oculorum fluxiones sanandas esticacissima est. Ex ea paratur unguentum Diapompholygos. Spodos & Spodium Graecorum quid sit ex sueradustis patet, nempe cinis vel potius flos metallicus impurus qui in ossicinis aerariis colligebatur. ΑPompholyge parum discrepat. Plinius tamen ejus
plura genera constituit: Spodon nempe aerariam. quae praestantissima est; argentariam, quam Laurio-Hii vocari dicit a Laurio Atticae monte, in quo argenti erant fodinae; aurariam, quae in auri pursatione colligitur ; & plumbariam , quam post Cypriam aerariam commendat Dioscorides. Spodium Graecorum intus nocivum erat; qua propter externe tantum adhibebatur.
Arabes praeter haec Spodii metallici genera, Spodii nomine , quod cinerem significat , abutentes ,
alia adhuc constituere aut substitvcre ; cineres nempe plantarum, vel animalium quorumdam. Haec succedanea a Graecis Antispoda vocata fuerunt. Quaedam a Dioscoride reseruntur, ut folia Myriati cum floribus & baccis immaturis calcinata S lota , Oleastri folia, Taurinum gluten, lana succi da & aspera pice aut melle irrigata & combusta ;& caetera hujuscemodi. Avicenna Tabaxir nomine designat cinerem radi cum Cannarum exustarum ; quam vocem Tabax ιν Diuitiam by Cooste
422쪽
interpretes Spodium verterunt. Verum & illud Spodium quod ex Orientalibus regionibus parce quidem afferebatur, Sacchari adhuc impuri & nondum defaecati speciem fuisse arbitramur ; & a d chissimo Salmano tractatu de Sacchara validis argumentis probatur. Unde non mirum sit ab Arabibus , de illis qui eos secuti sunt, Spodium ad usum
internum cum tot encomiis adhibitum suerit. C lore nempe cinereo decepti fuerant Arabes mercatorum relationibus, qui nunc pulverem cineraceum ex arundinibus extralium esse referebant ; & ideo arundinum cinerem elle existimaverunt: hodie v ro in ossicinis pharmaceuticis Ebur ustum pro Sp dio accipiendi invaluit consuetudo. ARTICU Lus IV.
De Chalcitide , Miser, Sorr, O Melanteria. CHALciris , Misy & Sory corpora fossilia seni:
inter se origine & viribus conjunctissima, quae potissimum in Cypriis aeri dinis in montibus Solorum reperiebantur. Galenus, lib. de fimplicium Medicamentorum facultatibus, narrat se his in fodinis vid ille quasdam in longissimum porrectas veluti zonas, alias stuper alias numero tres: quarum infima erat ipsius Soreos, super quam altera erat Chalciteos, suprema Misyos. Praeterea idem Galenus observat Chal Citin per tempus in Misse transmutari. Frustum enim Chalciteos quod iple in Cypriis fodinis collegerat, post annos circiter triginta in Misy quoad extimam superficiem conversum reperit, dum quod in medi crat, perfecta erat Chalcitis nullamdum alterati
nem experta. At vero ex levi quadam mutatione
quam in Sory, quod ab eodem tempore servabat,
423쪽
M MATERI.AE MEDICAE PAR s I. deprehendit, id ipsum forte longo tempore in Chalcitin mutari posse suspicatur.
CHALCITis Gratarum :-τu Dioscoridis. Est
substantia fossilis, aeri similis, friabilis, nec laeidosa, intercursantibus oblongis venis splendentibus que , Misy tenuior , Sory vero crasitor , qu. e in igne sanguineum vel miniatum colorem contrahit. MisY Graecorum : Misit Dioscoridis. Est substantia
fossilis, lutea, aureisque scintillis, dum frangitur, splendens, nata super Chalcitim , & ex Chalaiti,
3aon sectis ac aerugo, nascitur super aes & ex aere. Efflorescentia Chalciteos esse videtur. SORY Gracorum : Dioscoridis. Substantia est
fossilis, crIssior & magis compacta quam Chalcitis & Misy; fricata, scintillas Miseos emittens , spongiosa , seu in mulca foramina dehiscens , suta pinguis, colore nigricante, sapore astringente nauisseabundo,& odore gravi summcque virulento. Haec descriptio satis apte convenit fossili cuidam substantiae causticae, quam Turcicae mulieres ad cutem pilis denudandam adhibere solent, & Romanuncupant. Unde facile crederem iIlud Rus maidem esse cum Sory Graecorum. Rusina, referente Bellonio , fossile est ferri excremento simile, sed levius, nigrum , adustumque quidpiam referens. Ejus fodinam in Galatia seu Gallograecia, haud procul ab oppido Conteio, nunc Cute dicto, invisit. Ea est ejus utendi ratio. Rusmati in tenuissimum pollinem contuso Calcis vivae dimidiam partem adjiciunt, unaque in fictili vase aqua macerari sinunt. Foeminae balnea ingressurae, partes quas glabras emcere cupiunt, eo inungunt, atque inhaerere sinunt, quanto tempore ρd coquendum ovum requiritur, deinde explorant,fu pili decidant: tunc parte abluta aqua calida &
424쪽
eum pasta, pilos lotione auserunt. Idem cum Auripigmento & Calce viva Barbitonsores nostri hodie efficiunt. MELANTERIA Graecorum: Dioscoridis. Duplicis originis proditur a Dioscoride: quaedam in faucibus cuniculorum , e quibus aes eruitur, salis modo concrescit; alia vero in eorum locorum s perficie, quae terrena est. Praestat quae sulphuris colorem trahit, laevis, pura, aequalis , dc quae comtactu aquae confestim nigrescit. Haec fossilia hodie in officinis pharmaceuticis rarissime reperiuntur ; 3c sane in Cypro, in Asia mianori vel in AEgypto quaerenda forent. Adurunt, & escharas efficiunt, nonnihil quoque astringunt. Sola Chalcitis nunc usurpatur in Theriacae Andro- ochi senioris compositione: verilm cum in officinis rarissime occurrat, Vitriolum ad rubedinem cscinatum, seu Colcothar, ei substituere solent.
CAPUT SECUNDUM. De Fossilibus Metallicis quae sunt peculiaris nais
rura, oe metalla siuria, vel semi- metalla a quibusdam dicuntur.
dιs; οβι, πλατυοφθαλεχο . ,λο ασον, γυναικεῖον, Π --ον Graecorum quorumdam e forte
-ρήγωνον Hippocratis e Lapis spumae candidae ni tentisque, non tamen translucentis Pumi Ait ad
425쪽
seu Atemed Arabam. Est substantia metallica, soli da, ponderosa, fragilis, plumbeo colore , cum stitiis longis splendentibus , igne fusilis, non vera ductilis. Diversae sunt Stibii nativi species. Aliud enim effoditur ferro polito vel plumbo simile, sed fri bile , de saxo aut lapidi candido aut crystallino intermixtum. Aliud ex tenuibus lineis splendentibus, quasi aciculis nunc ordinatim , nunc indiscrimina tim dispositis coacervatum , quod mas. Aliud ex lamellis latioribus de splendentibus compositum, quod foemina a Plinio dicitur. Aliud congeries est virgularum tenusum plumbei coloris ex lapide tenero, candido nascentium, quod facillime sulphuris ii:star igne liquescit , ob maximam sulphuris copiam ; quale in Comitatu sanctie Florae prope Massam Ac Selvenam agri Romani oppida eruitur. Aliud maculis subcroceis vel subrusiris hinc inde distinguitur, quale in Hungariae aurifodinis reperitur. Quod quidem Chymistae multi faciunt propter
sulphur quoddam aureum, quo illud Antimonium turgere sibi fingunt. Vel in propria minera reps Iitur; vel, de quidem saepius, cum caeteris metal- Iis admixtum : unde seu Abτιυmo ; quasi nunquam solum seu absque alterius metalli conso
Antimonii minerae ubique occurrunt: in Galli vero plures sunt ac foecundae elui fodinae apud A vernos, Pictones, SI Armoricos. Antimonii glebae cum lapidosa materia permistaec terra eruuntur, a qua metallum seu minerale sieseparari solet. Gleba antimonialis in frusta medio'cria contrita ollae imponitur aliquot kraminibus in fundo pertusae, cujus orificium operculo cumissio accurate clauditur. Huic subtus accommoda
426쪽
vir aliud vas fictile coniforme : & igne vasi sup riori admoto, Antimonium liquatur, & per fora mina in vas inferius fluit, scoriis in superiore vase
Vana est Stibii distinctio in marem & foeminam, cum in metallis nullus sexus distinguatur. Rectius dividitur in fossile seu nativum , & fusum. Fossile illud est quod ignem nondum expertum fuit, &cum terra vel lapidea substantia permistum est ; usum vero illud est quod in massas pyramidales fusum, de a lapideis recrementis purgatum nobis advehitur. Pronatur durum, grave, coloris plumbei , cum stitiis radiatim dispositis ac splendentibus ad instar serti politi. Nec pro usu medicoHungaricum Gallico praestat. Repudiatur illud quod totum pene ex scoriis compingitur. Antimonium Gallicum constat ex partibus fere aequalibus sulphuris inflammabilis communi similis& substantiae regulinae. Sulphur in Antimonio patet ex odore, de flamma caerulea quam dum calci- natur emittit; quae quidem non percipitur, nisi in obscuro loco calcinatio peragatur. Praeterea cum Nitro in crucibulum candens projectum, fulgurat eodem plane modo ac sulphur. Si Antimonium cum Mercurio sublimato corrosivo distilletur, Cinnabaris Antimonii paratur, nempe ex sulphure Antimonii Sc Mercurio sublimati corrosivi. Tandem sulphur ex Antimonio educitur, si Antimonium cum calcis vivae aut cinerum clavellatorum quadruplo igne fusum in aqua communi ebulliat: sulphur enim Antimonii, mediantibus alcatinis salibus, aqua sol tum, aceti vel alterius acidi ope praecipitatur. Substantia regulina fusilis est, non vero ductilis, selendens ferri politi ad instar, de ex laminis lati ribus constare videtur; quae, chim regulus rite fuim
427쪽
ai 8 MATERIAE MEDICAE PAR s I. ditur ac refrigeratur, radiatim ita disponuntur, uela ejus superncie stellae figuram exhibeant. Regulina haec materies , si levi calcinatione a sulphure omnino sere liberetur, in calcem cineream vitrescibilem convertitur , quae deinde igne vehementiori fusa in vitrum hyacinthinum concrescit.
Si huic vitro suso suinhorea vel inflammabilis quaedam substantia affundatur , statim pristinam reguli formam priscumque splendorem recup
Ob uberiorem sulphuris copiam , qua turget Antimonium, ex eo liquor acidus a spiritu sulphuris vulgari non di screpans exu alii potest. Unde liquet Antimonium constare ex acido sulphureo seu vitriolico, ex substantia bituminosa, qualis e sulphure vulgari extrahitur , & ex vitrescibili terra m
tallica Regulus Antimonii ab Aqua restia ditatuitur, ab
aliis acidis vero calcinatur tantum. Antimonium omnia metalla, vel etiam argentum, excepto tantum auro , fusione dissolvit ac destruit. Unde a Chymicis Lupus vorax dicitur, vel etiam Saturnus qui filios suos comedit, Plumbum sapientum, Magnesia Saturnina. Dicitur quoque Lavacrum solis, ex eo quod aurum caeteris metallis commixtum . Mcum Antimonio fustim, ab iis expurgetur, & inde magis rutilans puriusque emergat. Sulphur uolare sed immaturum, in Antimonio contineri vulgo existimatur: unde Solis lephosi, vel Entis primi solaris nomina obtinuit. Verdm sulphur metallicum a sulphureo principio, quod in regno aisimali aut v getabili observatur, non discrepare alibi demonstravimus.
Apud veteres Stibium sucus fuit usitatissimus Praesertim ad oculorum cilia nigro colore pinget
428쪽
da. Sic in Lacris Codicibus Reg. lib. 4. cap. 9. legitur impiam Reginam Iezabel, cum Regis Iehu iram vellet demulcere, sibi oculos Stibio depinxisse.
In iisdem libris a Prophetis notantur mulieres, quae Stibio oculos circumlinebant. Eam ob rem, quia ad formae lenocinium Stibium usurpabatur , γ tDems Graecis dicebatur ; & quod oculos m lierum dilatare videbatur. Stibium astringit , ii quit Dioscorides, meatus obstruit, refrigerat, e crescentias in carne cohibet, ulcera ad cicatricem perducit, sanguinem sistit, sordes & ulcera oculorum expurgat. Galenus vim exsiccantem& astringentem in eo agnoscit; & ideo medicinis ocularisus, quae collyria sicca dicebantur, commisceri narrat. Ab antiquis comburebatur , dc lacte muliebri vel
vino extinctum conterebatur, aqua pluvia admiXra,
ac tandem in pastillos efformabatur forte quadra tae figurae: unde ab Hippocrate tetragonum pha macum nuncupatum fuit. Eius vis emetica ipsis ignota fuisse videtur, aut saltem illud medicamen rarissime ad purgandum usurpabatur , cum inter tot authores uolus Dioscorides unica tantum vice mentionem faciat in compositione cujusdam medicaminis purgantis ex Elaterio , Sale & Stibio ; ubi tamen Stibium minus adjectum fuisse videtur ad vim catharticam augendam, quam ad medicamen Stibii colore tingendum. Stibii vis cathartica praesertim invaluit saeculo circiter duodecimo , quo Monachus quidam ordinis Sancti Benedicti, natione Germanus , nomine Basilius Valentinus, librum edidit sub titulo Currus triumphalis antimomi , in quo Antimonii vires ad innumeros sere morbos miris laudibus estert. Saeculo tandem decimo - quinto Paracelsus Valentini
opinionem secuxus, Antimonii famam longius la-
429쪽
MO MATERIAE MgDIe AE PAR s I. tiusque fudit: nihilominils tamen de Stibii qualitate salutari vel deleteria Medici diu & acriter inter is
contenderunt. Hodie tandem fere omnes de salutiferis ejus dotibus conveniunt, & duplicem in eo virtutem pro diversiis ejus praeparationibus agnoLcunt ; emeticam unam , diapnoreticam alteram. Quaecunque enim medicamenta ex Antimonio parari possunt fere innumera, vel purgantia sunt per superiora & inseriora , vel diaphoretica sunt &sudorifera. Antimonii, ut vocant, crudi, seu non praeparati . rarior est usus in Medicina , licet nulla ei vis in sienoxia; cum ad drachmam unam aut alteram ab que ulla nausea intus exhiberi possit. Saepe etiam in ptisanis sudoriferis & exsiccantibus decoquitur , quibus nulla vis emetica vel quocumque modo ia xia impertitur. Illa tamen Antimonii decoctio prorsus inutilis est; aqua enim coctione, vel diuturniore, nihil de Stibio dilIolvit aut retinet. Constat igitur Stibium per se innoxium esse, neque vomitum excitare , nisi quodam modo praeparetur , aut nisi ab acida colluvie in ventriculo deli tescente vis ejus emetica evolvatur. Antimonium crudum intus sumptum a Bj. ad 3ij. viscidam h morum crasim diissolvit & attenuat, obstructiones aperit, dc tanquam tutum remedium ad curaneos
affectus , ad tabem dc epilepsiam a quibusdam praedicatur. Ad bruta pinguefacienda plurimum
Valet. Ad usus externos etiam commendatux Antimonium crudum ad ulcera exsiccanda, ad scabiem& affectus culaneos fanandos in unguentis permixtum: in emplastris ad tumores resolvendos, collyriisque utiliter admiscetur ad curandas oculorum
Magis usitata medicamenta e Stibio praeparata,
430쪽
sint Hepar Antimonii, Crocus metallorum, Vitium stibiatum, Tartarum emeticum, Vitrum, Regulus , Sulphur auratum , Flores , Butyrum, Cinnabaris, Pulvis A lgaroth, Panacea universalis, Bezoar-minerale, Calx diaphoretica, &Tinctiirae. Hepar Antimonii & Crocus metallorum sic vultam parantur. M. Antimoii. crudi & Nitri tenuissime contritor. partes aequales. Misceantur exacte, & instituatur hujus materiae detonatio in mortario, prunae candentis ope. Tota massa iubito deflagrarit,& in massam reducitur semi-vitrificatam , ill aeratione coloris vocatur Hepar Antimonii. Redigatur haec massa in pulverem subtilissimum,& aqua pura ter quaterve abluatur, donec edulcorata sit. Exsiccetur pulvis, qui Crocus metatulorum vulgo dicitur,& Terra Sancta Rullandi. In substantia exhibitus vomitum potenter m vel a gr. ij. ad s. Ex eo vinum emeticum fit infundendo Croci metallor. Iiij. in vini miij. per dies duos tresve , lag
nam identidem agitando. Tandem vinum supernatans limpidum exhibeatur ad vomitum promovendum ab 3j. ad Jiij. In enemate vero nonnunquam
rurbatur, & praescribitur ab Sij. ad iiij.
Tartarum emeticum ex Hepate Antimonii sic conficitur.
M. Hepatis Antimonii cum scoriis Sij. Cremor. Tartari Eviij. aq. communis q. s. Bulliant in vase fictili per horas 8. vel 9. Coletur liquor,
dc ad siccitatem evaporetur; & erit Tartarum emeticum solubile , vomitorium egregium a
gr. ij. ad viij. Caeteris Stibii praeparationibus emeticis longὸ praestat. Facile enim lub quacunque forma exhibe
