장음표시 사용
391쪽
l81 MATERO MED IcAE PAR s I. solas sulphureas partes irretiendo. Nam ex Bores .li observatione oleum Sulphuris in iugularem canis vivi venam injectum fuit ad drachmam unam aut alteram, salva ipsius vita; cum alter ab aquae fortis, licet aqua temperatae ac debilitatae infusione, miras convulsiones & spasmos passus, vehementissime se Contorquendo, mortuus fuerit , in cujus venis &corde sanguis in grumos condensatus repertus fuit. Praeterea spiritus Sulphuris crassos & viscidos h mores incidit, & saepe obstructiones tollit; unde in
asthmate commendatur. Phlysicis tamen noxium
existimatur; cdm, sicut alii acidi liquores, tussim excitet. Dosis ejus est pultarum aliquot ad gratam
aciditatem in quovis liquore convenienti. Febres intermittentes saepius curantur, potione sequente
sumptii, ineunte paroxismo, statim atque horror in-ςipit.
. Aq. stillatitiae Chama meli Jvj. syr. Cary phyllor. hortens Si. spiritos Sulphur. 9j. vel
q. f. ad gratam aciditatem. Misce. Fiat julap ineunte paroxismo sumendum , & iterandum initio omnium paroxisimorum, donec febris prorsus extincta fuerit. Spiritus Sulphuris, aut solus, aut cum melle rosaeco aphthas simplices cito sanat, si gos lypium aut ex linteo penicillum hoc spiritu imbibitum, ulceri
leviter & frequenter admoveatur, modo nulla sit inflammatio.
De spiritu Sulphuris observat Riverius in .H-bus putridis praestantissimum esse illius usum , & in eo insignem agnoscit vim refrigerandi, aperiendi, putredini resistendi, inflammabilitatem humorum prohibendi, & sitim sedandi; attamen in pleuritia est , peripneumonia, haemoptoe , phtys , caeteris que pulmonis assectibus, nisi a crassa pituita V
392쪽
DE FossILIBUS. I 8 si illius obstruente ortum habeant in ventriculi in flammatione, dysenteria, cruento mictu, renum M vesicae ulceribus plurimum nocere, & ab eo abstinendum este. Sulphur commune usurpatur in emplastro ad ganglia D. Charas, in cerato diasulphur. Eiusdem, in compositione Magnetis arsenicalis, & pulver. A thiopis mineralis. Usurpatur quoque aci compositionem
pulveris pyrii, & pulveris tonitruantis Chymic
De Succis is senicalibus. SULpΗuRi finitimae sunt arsenicales substantiae,
quae quidem cum metallis quamdam etiam habent assinitatem. Cum sulphure in eo conveniunt, quod oleis dissolvantur, quod ignem concipiant Minflammentur ; quod odorem , dum incendundur .emittant sulphureum , sed graviorem, & ad Allii
odorem accedentem, & saepe nocivum; quod in f mum tenuem, aut, ut Chymici vocant, in florem volatilem, ab ignis calore ex toto eleventur, nihil aut perparum metallitae portionis remanente. De metallis vero, vel potius de Mercurio participant, cum splendorem metallicum habeant vel facile recipiant, nonnihil metallici post sui evaporationem saepius relinquant , & ab earum halitibus cuprum, sicut ex halitibus mercurialibus, dealbetur. Vox Arsenici ab antiquis latius sumitur, a ne tericis vero strictius. Dioscorides Arsenici nomen duplici substantiae tribuit ; uni, quae nostrum est Auripigmentum vel Arsenicum citrinum ; alteri , quae Arsenicum rubrum erat ad Sandaracham acce-
393쪽
x3 . MATERIAE MED Ie E PAR s I. dens, quae nunc nobis ignota est. Praeterea Sandaracham ab illis Arsenici se iebus distinguit, licet
finitimam , nec ab iis nisi colore saturato rubro rutilante, aut Cinnabarino diserepantem. Arabes duas tantum Arsenici species agnoscunt; Arsenicum nempe luteum, quod Zarnich assar duxere , & idem est ac nostrum Auripigmentum ; &Arsenicum rubrum , Zamich abmer, cui etiam nomen Reastar indiderunt, quod Toxicum significat Verum Arsenicum rubrum Diostoridis cum Sanda racha ejusdem confuderunt. Observandum est autem magnum esse distrimen inter bandaracham Graecorum & Sandaracham Arabum. Graeci enim per Sandaracham intelligunt su stantiam arsenicalem & venenosam, de qua nunc agi
Apud Arabes vero Sandaracha est summi iuniperinum, quod etiam Vernicem vulgo vocant : ad quod quidem diligenter advertendum in medic mentorum compositione. Recentiores Arsenici nomen stricte sumentes, s Io Arsenico albo factitio & veteribus ignoto co cesserunt, & Arsenico Graecorum Auripigmenti nomen a Latinis impertitum reliquerunt: nonnum. quam etiam Reaigar dixere, modo Arsenicum album, modo Arsenicum rubrum, quod & Sandaracham
quoque vocaVerunt. Nos vero Arsenicalium Succorum tres classes constituemus, Auripigmentum nempe, Realgar, & Αμsenicum proprie clictum.
394쪽
DEFossILIBUS. 13sARTICULUS I. De Auripigmento.
succus Arsenicalis in glebas compactus , constans ex tenuibus squammis vel foliis, Lapidis specularis instar, quae facile a se invicem diducuntur.
Tres sunt ejus species: una colore aureo micat; altera colore rubro donatur, aut Cinnabarino, cum
citrino permixto ; tertia subviridis est, lutea , gi bosa & terrae permista , quae vilior censetur. Hae species in auri, argenti & cupri venis reperiuntur. Quid sit Auripigmentum alterum Dioscoridis , balanoides pallidum, colore Sandaracham imitans, &glebosum, ignoramus. Auripigmentum saporis est acris, in oleo dissolvitur, igne accenditur & flammam emittit tenuem cum fumo copioso, odorem exhalat sulphureum ad Allii odorem accedentem. Ignis calore in fumos effunditur uberrimos, qui, si collisantur, in flores concrescunt flavescentes sulphuris instar; & in fundo remanet massa fusa rubra vel sanguineo colore tincta, quae frigefacta concrescit in regulum densum ac solidum Cinnatari similem : Auripigme tum rubrum vel Reauar a quibusdam dicitur. Tandem si in vasis sublimatorio diutius super ignem
detineatur, tota massa ad superiorem vasis pamtem elevatur, ibique concrescit in substantiam pellucidam , rubram, elegantem, rubinorum ad instar, nonnihil terrae metallicae in fundo vasis remanente. Halitibus , ciui ex hoc regulo ultimo erumpunt,
cuprum dealbatur, & fragile fit.
395쪽
x86 MATERI. E MEDIcAE PAR s I. Auripigmentum igitur ex eisdem constat princiasiis ac sulphur vulgare, quibus insuper admixta: unt quaedam mercuriales particulae e vel co ponitur ex sale acido partibus mercurialibus flehituminosa substantia implicito. Corrolivum est, ob acida spicula mercurialibus particulis admista rminiis tamen corrodit quam Mercurius sublimatus corrosivus , ob bituminosiam substantiam. Minus inflammabile est quam sulphur vulgare, ob mercuriales particulas quae acidorum in sulphura vim de
energiam imminuunt. Auripigmentum vi donatur erodente, & eam ob rem inter toxica merito annumeratur. Externe ab
antiquis Medicis ad carnem superfluam consumendam frequenter adhibebatur, nunc vero rariissime; cum ars Chymica alia cathaeretica medicamenta praestantiora supneditet. A Barbitonsoribus solum modo adhiberi solet in psilothris cum calce viva ad cutim pilis denudandam. Verum si diutius cuti adhaeserit, eam erodit.
A Medieis quibusdam in phrisi , in purulenta
expuitione, in asthmate commendatur Auripigmentum in substantia , vel ejus fumus ore exceptuS. Quin etiam apud Sinenses inter purgantia medic menta adscribitur : sed minus tutum huius medicamenti usum censemus. Nam venenum est potentissimum , nervis prorsus infestum, quod intus sumptum horrenda inducit symptomata , spasmos , manuum ac pedum stupores & contractiones , si dores frigidos, cordis palpitationes, animi deliquia,
sitim de aestum internum, vomitiones, Ventri S tormina , corrosiones ac immanes dolores , pro varia
hujusce toxici dosi ; quae quidem symptomata mors brevi sequitur. In defunctorum ex hoc veneno cadaveribus, gula, veptriculus, intestina variis in lo.
396쪽
DE FossILIBUS. I gress Inflammata, necnon erosia & perforata deprehenduntur. Auripigmenti , sicut & caeterarum arsenicalium substantiarum, remedia sunt quaecunque horum comrosivorum venenorum acredinem retundere valent ;qualia sunt lac & oleum assatim epota, iura pi guta , succus Ibisci , Malvae , decoctum seminum Psyllii, Lini, radicum Bismalvae, & caetera hujuLcemodi.
Auripigmentum aut Arsenicum collo appensum, ad instar amuleti, noxium esse, ut quidam exist mant, non credimus ; nec quoque tantae esse viri tis & energiae , ut pestem & pestilentiales morbos avertere possit, arbitramur. Ex lixivio Auripigmenti & Calcis vivae fit atramentum sympathicum dictum , cujus odore solol itterae cum aceto Saturni exaratae, statim conspicuae
Colorem aureum ex eo mutuantur Pictores, umde nomen accepit. ARTICUL Us II. De Realari
Gracorum : Reaigar & Res at Arabam : Zar- nich ahmer Eorumdem : Gallice Orpiment rauge vel Reastat. Est succus arsenicalis ejusdem naturae cum Auripigmento, a quo nonnisi colore differt. Duplex est , nativus de factitius. Nativus cum Auripigmento e sedinis metallicis eruitur, colore Cinnabarino , Sulphuris & Allii simul odorem, dum comburitur, spirans, & in glebas densas, friabiles tamen, compactus.
Factitius vero fit ex Auripigmento in vasis su-
397쪽
188 MATER AE MEDIcAE PAR s I. blimatoriis per aliquod tempus fusio & cocto: si res enim flavi in superiorem vasorum partem elevantur, & in fundo remanet massa , quae frigore densata rubra est Cinnabaris instar, & Realsar dicitur. Si diutius aeri libero exponatur, salina em rescentia obtegitur. Non confundendum est Real-gar cum Arsenico rubro factitio, de quo capite se
quenti mentionem faciemus. Reaigar ad nos ex Sinarum imperio advehitur
sub diversis figuris, modo paterarum , modo homuncionum , 'uos Pagod dicunt; quae quidem figurae non sculptiles, sed fusiles mihi videntur.
Reaigar non miniis venenosum est, quam Auria
pigmentum. Ex Dioscoride Sandaracha vim habet septicam & erodentem. Mirum tamen quod eam commendet, non sollim in sussitu ad veterem tussim. sed etiam in substantia intus sumptam asthmaticis
cum resina in catapotio ; ad raucedinem, cum melle linctam ; cum mulso iis qui purulenta sputa r jiciunt. Ipse Hippocrates, libro secundo de morbis, in
uteri suffocatione cum tussi eam proponit. Sanda- , , rachae oboli pondus, Sulphuris ignem non expertiis tantumdem,& Amygdalas repurgatas tres vel qu ri tuor commisceto,& ex vino odoro exhibeto. Quae quidem Sandarachae dosis magna est, ctim duod Cim granorum pondus aequet. Praeterea Iudiae populi aquam vel vinum in arsenicalibus pateris ii fusium ad aegritudines quam plurimas exhibere lent tanquam praestantissimum remedium , quod quidem nobis valde nocivum experientia compe
tum est. Fatendum est igitur alia esse populorum calidioribus in regionibus degentium corpora, alia nostra. Cum enim uberrima sit illis in regionibus corporum perspiratio, partium corporis fibrae magis exsiccantur, & ineptiores fiunt ad motum
398쪽
DE FossILIBU 1. 28 quapropter nonnisi vehementissima irritatione ad contractiones sollicitantur : deinde qui intra coriapus coacervantur humores, fluidiori eorum portione per cutis poros exhalata, crassiores sunt ac tenaciores , adeo ut nonnisi medicamentis valentioribus & summa acredine praeditis incidi possint &attenuari. Eas ob causas, quae nobis praesentanea sunt venena, ipsis salutares sunt medicinae; & pu gantia medicamenta quae apud nos usurpari solent, apud eos irrita sunt & inessicacia, nisi dosi dupla vel tripla exhibeantur : quod quidem a Medicis quam plurimis huc usque observatum fuit. His igitur in regionibus hujuscemodi remedia intus sumpta reformidanda sunt. Fateor illa variis modis praeparari, corrigi, & temperari posse; sed
'uocunque modo corrigantur, sua deleteria ' litate non adeo spoliantur , ut in debilioribus vis Grum constitutionibus nonnunquam gravissime n ceant. Ab iis igitur abstinere sapientius est. Nec externus quoque eorum usus multo tutior quibusdam Medicis videtur. Observat enim Feria lius, libro sexto de Methodo medendi, cap. I 8. De se tuis Medι camentis, arsenicalia majori copia mammae cancro adhibita mulierem sex diebus subtulisse. - Horis, inquit, circiter tribus ab insperso pulvere, is vehementi rigore concussa, vomitione mox tentariis coepit, & crebris animi desectionibus corripi, cum pulsis languido: quae dein sensim aucta symptom ista, oborto extremarum partium frigore, & facie, si reliquoque corpore supra modum Intumescente, si misere illam jugularunt. Quocirca Fernelius haec medicamenta nonnisi r
prella praeparationibus , parva copia, & in tarte Juae a principibus procul absit, ulli ulceri adhibena esse putat. Cum ea tamen a plurimis peritissi-
399쪽
iso MATERIAE MEDICAE PAR s I. mis Medicis in ulcerum cacoethum , phagaedenum& carcinomatum curatione, summa vi & efiicacia praedita censeantur; hanc Reaigar praeparationern& correctionem ab Hel montio propolitam, & p stea a clarissi. viro D. Alliot S. Lothar insae Ducis Αrchiatro promulgatam & multoties feliciter adhibi
Reaigar tenuissime tritum indatur in matractum vitreum. Huic astundatur lixivii fortis ex Nitro &Tartaro praeparati '. s. ut liquor transversorum qu tuor digitorum altitudine pulverem superemineat. Digerantur simul in balneo arenae per χ . horas , identidem agitando. Deinde tinctura sensim effunia datur & servetur. Novum lixivium pulveri residuo assundatur, digeratur, & a massa residua secern tur: quod toties reiterandum est , donec Realgae fere totum dissolutum fuerit; nam quaedam poristio metallica indissolubilis remanet. in Liquores omnes tincti, confundantur de per chartam bibulam transeolentur. His acetum Saturni sensim de pervices instilletur , donec nihil amplius ex liquore secernatur & praecipitetur. Liquore limpido & prae
cipitato pulvere per lentam vasorum inclinationem detracto, pulvis multoties abluatur aqua calida , d nec fere insipida deprehendatur. Supra pulverem residuum probe siccatum spiritus vini rectificatus comburatur, & ultima tandem fiat calcinatio cum tinctura opii in spiritu vini. Servetur pulvis ad usum. Mite admodum est escharroticum , & adversus carcinomata esticacissimum.
400쪽
Da possILI Bus. 191 ARTICU Lus III. De arsenico proprie dicto.
ARsmicu M proprie dictum est substantia, quae
ex quadam Saxonia: 8c Bohemiae minera, quam C altum vocant , extrahitur. Triplex est Arsenicum, nempe crΤstallinum. flavum,& rubrum. At vero, cum haec ArtentCi origo, & ejus conficie di modus paucis adhuc nota sint; non alienum esse videtur, quid sit Cobaltum, quanam ratione Arseianicum & caeterae substantiae quae cum Arsenico in hac minera delitescunt, ex ea eliciantur , & quae
nam sint Arsenici arte facti species, hic loci expo
COBALTUM Germanica r. inficinar. Cadmia metallatica Agricola r sorte Lapis aerosus Plinii: GermanicECGolt. Est corpus fossile , ponderosium , durum, colore fere nigrum, Antimonio vel quibusdam Pyritis haud absimile; odorem sulphureum, graveolem tem , dum inter carbones accenditur, exhalans; sa pius aeris, nonnunquam argenti particeps.
In Saxonia haud procul Gostaria, & in Schnabe .giis fodinis, in Bohemia in vallis Ioachimicae nata neris, & apud Anglos in montibus Mendi pensibus
copiose effoditur. Vi erodente tanta pollet, ut faepe nudas soliorum manus & pedes exulceret. O ni animancium generi venenum est lethale.
Ex Cobalto Arsenicum crystallinum, flavum, &rubrum, extrahuntur.
EX eo quoque conficiuntur dissera, quae figulis ad figulina vasa caeruleo colore pingenda inservit;& Encaustum caeruleum,quod Smaltum vocant , Gallice Email bleu ; quodque pictoribus 8c mulieribus nostris ad linteamina cum amylo praeparanda, uia
