Illustrissimi archiepiscopi Cameracensis epistola, qua ad secundam illustrissimi S. Pontii episcopi epistolam respondet. Ex gallicâ linguâ in latinam conversa

발행: 1708년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gessit 3 Sed ipsum audiamus : Quippe cum ea su

scriptio, quain illi suis in Dioecesibus imperaverant, non satis esse rideretur , quid fl, inquiebam ego , ab ipsis nora subscriptio postularetur ' Certe alter/subscriptio magis consentanea prascriptis legibus , priorem , quatuor Episcopi nullam iam rationem habere se ostenderent, aboleret irritamqm faceret. Consilii meum cateris probatum est , rem ten hiari placuit, in eo diligens opera posita est , ut ad illud prastandum Praseules adducerentur. Pa raserunt ipsi denique , ct coacto coetu synodali, subscriptiones alteras imperavere ; totiusque rei gest a seriem manufua consignatam misere ad Clementem IX.

summum Pontificem , se formula dei asi Alexandro VII. prascripta βubscripssse ex animo ,

nulla exceptione, nulla restrictione adhibita. Hac monumenta serrantur etiamnum in publicis Sancti Oscii tabulis. Summus autem Pontifex, dum ad eos

rescripsit , spectaν it potismum illud , quod erant d sua subscriptione testati, verbis tam perspiιuis , romapertis, nihιl ut exoptari posset ad conciliasdam fiam aptius. I. inamvis Episcopi quatuor silentium obsequii plenissimum scripto spopondissent, addita etiam intima reverentia , quae tamen non pertingeret ad certam facti controversi fidem, ejusmodi subscriptio satis esse non visa est, atque adeos lentium ejusmodi obsequio sum pronunciatum est non satis esse. a. Visum est ab ipsis novam subscriptionem esse postulandam , quae magis fore L consen-ranea prascriptis legibus , quae priorem illam , cujus, nullam jam ratio vi habere se ostenderent, quast δρο-

12쪽

Ieret irritamqne redderet ; quia nim:rum priori illius tota ratio, quantam ad factum pertineret, silentio obsequioso continebatur. 3. Id agebatur, ut ipsorum honori & famae consuleretur aliquatenus , dum illi inistrumento subscriberent , quod σjurationis cujusdam loco eget . atque eamdem plane. vim haberet. Erat igitur nece ite , ut ejurarent quodammodo id , quod suis Mandatis edixerant.

scilicet videri sibi , quantum quidem ad faetiim spectaret , silentium obsiequio sum lati S esse. q.. Illud nimirum consilium cateris probatum es. Nihil est igitur quod aliud quidquam inquiramus: illud unum est, ad quod prestandum Pr sules quatuor addiicti sunt. Paruerunt ipsi denique , ED summo Pontifici per litteras te tuti sunt. se firmula fidei ab Alexandro VII. prascripta subscripsisse ex animo ,

nulla exceptione nulla restrictione adhibita. s. Ammus Pontifex, dum ad eos rescripsit , spectavit potissimum illud , quod erant ipsi ultro de sua subscriptione testati, verbis tam perspicuis , ram apertis,nibit ut exoptari posset aptius, ad significandam sub scriptionem integram ac simplicem , nulla exceptione facti, nulla resitrictione adhibita. Nam illud tenendum est , istam exceptionem , quae secerat ut prior illa subscriptio non satis e se videretur , in eo fuisse positam, quod quantum ad factum pertineret, nihil praeter Obsequio sum silentium, atque

adeo, nullam certam atque absolutam fidem pollicerentur. Itaque subscriptio altera magis consev-ravea prascriptis legibus, qua prior illa abolita ct irrita effecta egi, pertingebat sane ultra silenti sim

13쪽

obsequiosum, & fidem absolutam eomplectebam

Ea perseripta erat verbis iis, quibus nihil ex-νptari posset aptius ad testandam eam fidem, quae a priore illa subscriptione aberat, imo & ad praestandum eiurationis cujusdam Iocum & vicem. Illud est quod summus Pontifex spectavit potis mam , minime suspicans sibi fieri sucum aut fraudem appara ri. Quidni vero id potis imum spectaret ' Quo tandem pacto significare potuit apertids, non sufficere silentium illud religiosum , quod se deinceps servaturos quatuor Episcopi priori subscriptione

pollicebantur: Unum ex Transactoribus .cujus nΟ-men retices, testem appellas. Is si est Eminent. Cardinalis Estraeus , habes hujus ipsius, quem testem appellas, testimonium coram summo Pol - tifice prolatum, quod tibi sic adversatur, ut te jugulet. 3. At si maxime evinceres, quod probari nullo pacto potest, Sedem Apostolicam uiam esse hac an re ea dissimulatione ac conniventia, quam hse adhibitam fuisse Apostolica Sedes pernegar, quid tandem ejusmodi argumento tantae invidiae pleno consequereris ' Illud unum ostenderes, Clementem IX. adeo sensisse, quantdm ejusmodi conniventia in tolerando silentio obsequioso legibus iuris esset contraria, ut ejus suspicionem I movendam a se arbitratus fuerit, ne scilicet legi non obsecutus esse videretur. Quare etiamsi poneretur id, quod jam unum est sectae praesidium,

'Rodque poni prosecto nisi falso non potest,

14쪽

lummum Pontificem scientem ac prudentem annuisse , ut Episcopi quatuor nihil aliud praeter silentium obsequio sum pollicerentur , tamen illud maneret, hanc dissimulinonem Sedi Apostolicae

visam esse dignam , quam celaret . quam a se ne garet fuisse usurpatam , cujus famam ac suspicionem a se removeret. Certe inde colligi merito posset , sic existimasse summum Pontificem , non esse committendum , ut circa obsequiosum silen tium aut quatuor aut novemdecim Episcopis quidquam renussum aut condonatum fuisse videretur.

Igitur probares tum. Praesul Illustrissime,quod probare sine gravissimo Ecclesiae universae dedecore& scandalo non posses , factum esse ab Apostolica Sede , quod ipsa negat a se factum : atque illud quidem dc numquam probabis, & est ejusmodi.

tu si probares maxime, tamen minime tuam causam adjuvaret.

4. Jam vero si nulla fuit ea dissimulatio , quam homines e secta tantopere praedicant, nulla pa riter fuit ea quam narrant negotii conciliati ratio , fitque manifestum summo Pontifici errorem fuisse per fraudem objectum. Quis fuerit illius fraudis architectus , jam non disquiro. Hoc unum volo. summum Pontificem verὸ negasse, ullam dissimulationem a se fuisse adhibitam, unde efficitur fuisse ipsi errorem objectum ab aliquo. Illud ipsum est, quod Illustr. Episcopus Aletensis pertimescebat. Vallonio teste , ne ventura aetas, non sine gravi offensione , quondam exhorresceret.' Illusir. ὀρiscopus aletensis , inquit Vallonius,'

15쪽

ponnisi agre adduci se pallius est in sententiam eo rum , qui Epiriolam hanc praeformaverant , cui saetrii suboleret id, quod postea contigit, fore ut qua ruor Episcopis imponerem primen dιlo Pontificis , aut saltem fallacibus θ ambiguis dictionibus elusi. t Pupugerat istud mirum in modum Aletensem Episse pu,qui summopere contendebat ut epistola ad Papam signiscaretur, nihil 5 a d quatuor Episcopis immu-rμtum , quod ad substantiam Mandatorum pertiis

peret.

Atqui ex illo gravissimo Cardin. Estrati testa monio , & confessione Vallonii manifestum est Clementem IX. quatuor Episcoporum litteris pror' sus adductum fuisse, ut crederet eos altera illa sua subscriptione non se continuisse intra obsequio sistentii limites , cum iam silentium illud essent polliciti subscriptione prima , quae propterea censebatur non setis esse. Manifestum item est, Clementem IX. longe fuisse ab eo , ut Ecclesiae verba daret . cdm obsequiosum silentium , quod Episcopi quatuor ultro primum erant polliciti , quodque Episcopi deinde novemdecim tuebantur, sibi minime satisfacere sic pronunciabat: Deincessorum nostrorum constitutionibus inhaerentes, nullam circa illud exceptionem aut restrictionem admissuri unquam fuissemus. Jam si nullo argumento probari potest , Sedem Apostolicam uiam esse ea simulatione, qua se usam unquam fuisse ipsa pernegat , manifestum est Clementem IX. non miniis fuisse erga nou medecim Episcopos in silentio obsequio io reprobando constantem, quam

16쪽

Clemens XI. erga quadraginta Doctores constans fuit. Mirum igitur esse non debet, Clementem IX. numquam adduci se passum elle. ut aiu Epis.copos novemdecim quidquam rescriberet , & fatis significalla, quantum ipsorum improbaret Epistolam , cujus nimirum nulla habita ratione , priorem subscriptionem non satis esse decrevit, neque prascriptis legibus consentaneam , unde Scaboleri eam ac quasi ejurari Voluit. Quare quamlibet contendas Episcoporum novemdecim causam, ea qua instituisti ratione, defendere , semper erit manifestum , eos ut suis Collegis gratificarentur , tueri voluisse silentium illud obsequiosum , quod a sancta Sede numquam admissum , ab ea denique solemni ludicio damnatum ac repro

batum est.

AT iE antequam progrediamur ulteri sts, operat pretium est advertere , Praesul Illustrissime. te in eo perpetuo vel fari , ut mihi tribuas id , quod a me neque drctum unquam neque cogitatum fuit. Id ponis, accus iri a me XXI 1 I. Episcopos , quasi contra jurisjurandi fidem ac religionem existimaverint, haereses quin qne non elle in l: bro Ja enii , eiusque textum purum& orthodoxum esse, Atqui, Praesul illustrissime, nihil unquam a me profectum est, quod ad crimen ejusmodi pertineat. Neque vero agitur, num his Praesulibus tcxtus ille catholicus, num haereticus vitus fuerit. Hoc unum agitur, an persuasum habuerint nec cile vise, ut textur ille haereis

17쪽

ticus esse crederetur ab eo , qui formulae subscriberet. Agitur num illius , quod facti nomine

censetur, fidem certam ac firmam postulare vellent ab iis omnibus , quos formulae subscribere iuberent, an vero silentium obsequio sum ab iis promitti satis haberent. Illud enim numquam est omittendum, Praesul illustrissime, te unum esse

qui hoc defendas, illos Praesules ita postulavisse

subscriptionem, ut tamen fidem facti certam non postularent. sed obsequiosum silentium satis esse dicerent. Quare si tibi de tota eorum agendi ratio ne disputanti creditur, subscriptionem cum jur jurando eonjunctam ita postulabant , ut tamen factum credi non imperarent. Quid vero refert hanc fuisse privatam ipsorum mentem ac sententiam. haereses quinque libro Iansenti damnato contineri, si persuasum nihilominus habuerunt , potuisse Clericos sc iurare, ut tamen non crederent , modo, quantum pertinet ad illud quod factum dicitur, obsequioso se silentio continerent. Agitur hic natura juris jurandi, quod evadit in periurium , ubi certa fide non creditur illud facis um , cujus fides jurejurando significatur. Quare licet ponamus Episcopos illos non dubitasse ,

quin liber damnatus foret haereticus, atque adeo ipsos Vere atque ex animo in praescriptae formulae verba iuravisse , certe illud nihilominus ex tuo eorum rationem explicandi modo sequitur, ipso

ultro probasse perjurium in iis omnibus, a quibus jusjurandum sie exigebant , ut facti fidem rLam non exigerent, sed obsequiosum silentium

18쪽

promitti satis haberent. itaque seiungamus, amaribo , jusjurandum ab Episcopis XXIlI. juratum, haereamusque in eo jurejurando, quod ab aliis ita postulabant, ut certam facti fidem non postularent. Hoc ipsum est, ni fallor. laxitatis in Theologia morali hactenus inauditae genus, quod qui. sequuntur, ubi agitur de jurejurando. quo professio fidei firmatur , a summo Pontifice dicuntur eὸ impudentia devenuse , ut velati naturalis honestatis, nedum Christiana sinceritatis obliti simi, atque Ecclesiam jurejurando decipiant. Perjurium illud XXi II. Episcopi ipsi non admiserint,at certe luerunt autores, si vera sunt ea quae tu defendis . ut ab aliis admittaretur. Atque illud est, quod Emin. Card. Noailius vocat , rapere ipso usu restrictionibus mentalibus , ambigue dictis, imo σperjuriis. Illud est, quod illustrissimus Archiepiscopus Rhemensis vocat probrosam dissimulationem. eamque cum perjurio conjunctam. Illud est, quod Episcopi caeteri suis Mandatis confixere ac detestati sunt. itaque , Praesul illustrissime. quam in libet ponas Episcopos XXIII. credidisse Ian senii textum esse haereticum , facies quidem ut ipsi periurium admisisse non credantur, sed nunquam eo pacto ab iis removebis culpam illius perjurii, quod ut ab aliis admitteretur autores suere. Deinbuerant illi sane, vel jusjurandum , quod formula continetur, abjicere & repudiare, quippe quod esset tyrannicum, ac per jurium ea torqueret ab iis , qui factum non ci edunt, & se intra silentilam obis

sequio sum continent, vel non esse illo obsequios 3

19쪽

silentio contenti , & certam fidem postulare , eum jusjurandum ab universo Ciero suo postularent. Tu illos neutrum prae si i t a sle pugnas.' Eos igitur facis reos.approbati illius juris jurandi, quod

sancta Sedes atque omnes Episcopi tam graviter accusant ac detestantur. Quare patere me illud vere dicere . quod non dicerem profecto, nisi necessitas ipsa cogeret : tua isthaec tota argum nistatio prorsus ruit Resellit enim ea quae dixinum qua in , nihil facit ad ea quae ego dixi. Defendit jusjurandum , quod ipsi Episcopi juraverunt .

quod ego non accuso . sed minime defendit eorum litteras ac Mandata, quibus, ut tu quidem

Vis , jusjurandum permittebant , absque firma ejus quod jurejurando affirmatur, fide. i II. SAT is intellexisti, Pra: sul Illustrissime omnes Episcopos adversum te cum Sede Apostolica in eam sementiam conspirare , ut negent flentium obsequio sum satis esse , fidemque certam requiri & necessariam e se contendant. Quare ivt aliquod estogium tibi comparares, excogitasti discrimen nescio quod inter silentium obsequio

sum, quod a Clemente IX. probatum fuerit in XXIlI. Episcopis, & silentium item obsequiosum, quod a Clemente XI. uerit in XL Doctoribus improbatum. Sed nimirum facilius est: discrimen aliquod comminisci, quam in quo illud positum sit, clare ac diiuncte proponere. Discrimen illud , quod unum jam atque ultimum perfugium habes , oportuit esse tina clarum ac manifestum

20쪽

quum quod maxime. Illud tamen adeo defendi

non potest, aut verbis nudis atque apertis enunciari , ut numquam sustinueris duplex illud obsequio si silentii genias invicem conferre ac componere, δc quo alterum ab altero discrepet, ostendere. Arguis me, quod utrumque misceam : tu vero quomodo tandem probas, alterum ab altero se cerni oportere ' Verba tua recognosce. uorandem pacto comperisti, unum aliquem ex his Di copis aut voce aut scripto quidquam docuisse , do

cerare precepise contra id , quod fuit . summis Pontificibus judicatum ' Id νero noη nisi falso ja rari posse patet pel ex hoc nogro obsequioso silentio, s nativo suo sensu sumatur atque intelligatur ,

non illo perverso usu, quo summus Pontifex illud modo damnavit. Significas silentium obsequio sum damnatum n Θn fuisse, nisi propter perpessum a sum illorum, qui ea simulatione atque nomine

docerent contra id , quod fuit a summis Pontif- cibus judicatum. Subjungis , ' eyrare cum vulgo, quisquis sibi fingit,non pose obsequiosum a XIII. Episse porum flentium consistere cum ulla obedientia aut fide circa ea ficta , de quibus Ecclem pronunciavit. Necesse est igitur , ut clare demonstres aliquam in facto credendo fidem , quam Epiccopi suo silentio obseqvioso complexi sint , dc Do stores suo complecti noluerint , aut certEprobes eo silentio Doctores math abusos esse, ut quidpiam docerent contra Ad , quod fuit a sumniis Pontificibus judicatum , atque eum abusum Pag. 1 si et Pag, s si

SEARCH

MENU NAVIGATION