Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

AUDITORIBUS

D. Q uad me, ante triennium, permovit ratio , ut Viri summi , Caldanil, Institutiones Physiologicas & Pathologicas , in Italia in lucem emissas, Vestros in usus recudi

curarem, eadem & nunc excitavit, ut alio tum Italorum , qui fama dudum inclaruerunt, Aggoguidi & Palletiae opuscula hic loci denuo imprimerentur. Idem enim, quod de Caldanii scriptis in praefatione monui , de his valet. Celeb. AZZoguidi Observatio. num ι ad uteri constiuctionem pertinentium L Bononiae I 773. editarum, frustra per plutes annos a me desideratarum, hactenus nullum Vidi exemplar, praeter illud, quod hae in editione secutus sum; Clar. J. B. Pallet-tae novum Gubernaculi testis Hunteriani &- l tu-

13쪽

tunicae vaginalis anatomicam descriptionem, Mediolani I777. divulgatam, cum Ipse ante aliquot annos herniae congenitae icones in lucem emittebam , consulere , etiamsi tune temporis nullis simatibus pepercerim, nequi.

vi , illamque publici juris esse factam ,

ex diario Gottingensi cognoveram. Simulatque igitur haec opuscula ad me per enere,

operam dare decrevi, ut & Vosmet ea in Vestros usus convertere possetis, ac Biblio. polis, quibus Caldanii institutiones debetis, suasi , hos tractatus eadem forma , iisdem characteribus, describi curarent. Qua in recum essent occupati, Rusdem Palletiae adversaria medico - chiru gica, elapso anno edita , & praeter duas commentationes, patrio sermone conscriptas , lectu dignissimas, & sanguinis naturam , ac spinae mor-hum cyphosin , illustrantes, latinam in iis inveni, de claudicatione congenita , quae adeo placuit, ut hanc alteri ejusdem viri

14쪽

eui & alia scripta anatomica debemus tra. ctatui superaddendam censuerim. Ultimo loco invenienda Clar. Brugnoni Dissertatio, de testium in Betu positu; de eorum in scrotum descensu ; de tunicarum, quibus hi continentur, numero & origine, in Academia Taurinensi praelecta , separatim Augustae Taurinorum 1785 sdita, & Actis

Rusdem Academiae, quae elapso anno Pro dierunt , inserta, varia, de eodem argumento, quod in suo libello illustravit Clar. Pal letta, attentione dignissima, continens, hac de causa superaddita est, cum caeteroquin illa non adeo facile ad vestram pervenisset cognitionem. Scripsi Lugduni Batavorum I 787.

15쪽

sERIES CONTENTORUM

1. Gi Aggo a Uin 1. Observationes ad ulcri con- Pag. Irructionem pertinentesc . . . Iί

ti B PALLET TAR Nova Gubernaculi tosis materiani , tunicae vaginalis destr0Ωο, ubi etiam harum partium vitia breviter re

consentur. . . . a . 8ι:

E3us DLM Exercitatio de claudicatione conis

oenita. . . . . . . Iol ἐ

tunicarum, Pibus hi continentur , numero S origine. . . . . . at 3.

16쪽

MEDICINAE IN ACADEMIA BO No. NIENSI P ROFESSORIS

CONSTRUCTIONEM

PERTINENTES.

18쪽

GENERIS NOBILITATE, HONORUM INSIGNIBUS, INGENII VI, LITERΛRUM PRAESTANTI Λ, INTEGRITATE, CONSILIO, IN MΛGNIS GERENDISR E B U S SUMMO. GERMANUs AZZOGUIDI.

CVm ea quae ad Anatomen pertinent, di

privatim, & publice explicanda suscepissem, contigit, ut Petronius Ignatius Zecchini, solertissimus Medicinae professor, ad Ferrariem se Archigymnasium illustrandum, atque ad instauratam Academiam omnem in dignitatem extollendam se contulerit di quare jussu Moderatorum Rei Litterariae eam Provinciam me persequi oportuit , quam Ille Ipse sapienter apud nos fuerat prosesius. Hinc multum temporis, atque operae, impensum

19쪽

. a me fuit conscribendis. commentariis , qui-

hus , & Medicae Institutiones continerenis

tur, & morborum sive cognoscendorum ,

sive curandorum ratio traderetur, ut scilicet quantum ob peritiae, doctrinaeque inopiam

Studiosos Iuvenes in sui Praeceptoris desi

derio relinquebam , tantum Eosdem novitatis cujusdam specie allicerem. Eam ob rem anatomicum studium , sut quasi praetermisi, aut certe non illi tantum otii datum a me fuit, ut quo ascendere per ingenium non pinteram,. illuc conatu, diligentia, assiduitate

contenderem.

Quasdam habebam observationes jam antea institutas i nonnullas renovavi, aliquas adjeci , ut potui expolivi alias , Omnesque quibusdam auxi animadversionibus, atque in opusculum ordinatas redegi, quod cum pinblicum facere decreverim, nihil honorificen-

pus mihi, aut illustrius evenire posse judica- vi, quam si Tibi illud inscriberem, Τu G

20쪽

Nominia Λuspiciis in publicam lucem pro-

Erunt sorte, qui me reprehendant, quod Tibi Tanto Viro libellum levem adeo dicaverim ; qui hune ipsum nec gravem , nec inultis verbis u scriptum , accusent plus habere voluminis, quam utilitatis; qui me commondant obscurum hominem, hoc ipso eulo nullum mihi nomen fore compara- tutum. Id ego probe intelligebam, qui vites meas non ignorabam : sed ii, qui ita videntur sentiae , illud non videntur nosse, quod ego sentiam. Id tantum meis erat in votis, ut nempe me ipsum Tibi unice , aequam maxime poteram commendarem, quod si obtinuerim , & opustulum , & observa tiones , & studia mea, me denique ipsum reprehendant , redarguant, accusent. De hisce nihil ego ero sollieitus, qui in Τe uno acquiescam penitus , omninoque .nfidam; non quo in id fuerim adductus a praeclarissi-

ν ma

SEARCH

MENU NAVIGATION