장음표시 사용
31쪽
stra, dicendi initium sumimus ab iis, quae de tribus
uteri membranis breviter Astrucus edocuit, atque ad extariorem quod pertinet. nihil ego opponendum haberem, nisi in alio sui operis loco, ipsam hanc membranam a peritoneo proflaiscentem, tendineam sa) nuncupavisset. Etiamsi enim ego cum Hal-Iero convenerim S peritoneum, & tendines a cellulari componi, diversus tamen compressionis gradus , promptior longe peritonei, quam tendinum per macerationem explicatio, videntur declarare tendineam structuram a peritoneo, propterea quo ab exteriore uteri membrana abesse. Multo fusius dicendum est de iis, quae circa intimam uteri membranam δε strucus declaravit. Quid namque est membrana, quae vel tendinea sit, vel nervea 7 An non
enim caractares, conditionesque nervorum, ac tendinum ita invicem discrepant, ut unius praesentia alterius non dixerim inditia, sed vel ipsam suspicionem penitus, omninoque subducat ' Profecto si quis tendinum consideravcrit elasticitatem firmitudinem , insensibilitatem, haecque comparaverit curri nervorum ineptitudine ad elasticitatem, clim insigni eorumdem mollitudini, sensibilitateque maxima, non mirum inde habebit, si Astrucus ipse alio loco b) a traditis jam nominibus deflectendo interioris membranae exilitatem unice verbis suis prosequatur. Haec cum animo pervolvorem , in mentem venerunt illorum observationes, qui diligentius internam uteri faciem explorando, nullam illic membranam reperire potuerunt. Cogitanti autem mihi
32쪽
mutationes illas, quae gestationis tempore interio. re in utero eveniunt, videbantur nobis Anatomici illi, qui membranam uteri cavitatem investientem descripserunt, vel eam tendineam fuerint arbitrati. vel nerveam, vel cum vaginae epidermide continuam, multo magis propriis tribuisse observationibus, quam ut ipsi consulerent veritati. VII. Si enim tendinea fuerit illa. membrana. qui fit, ut propria firmitudine deperdita ad tantam amplitudinem traducatur λ Si nervea, cur adeo insigni dilatatione nullus excitatur dolor , molestia nulla Atque si vel . id ipsum intelligere possemus, qua potissimum vi, cum nervosa substantia omnino sit conistractibilitat is expers, ad pristinam angustiam restituitur λ Si cum epidermide continua, qua causa axi lis, squam mosa, nullo vasorum pleru firmata membrana, absque ulla laesione adeo extenditur 3 De- .mum, quaecumque ea concipiatur, quo tandem fit. ut graviditatis tempore tantum amplificata, post
partum ita coarctetur, ut nullae plicae, nullae rugae interiore in utero occurrant λ An non enim caeterae cavitates, quae certo satis interiore membrana vestiuntur, quaeque aliquando propriam amplificant extensionem. exemplo ventriculi, cystidis felleae, urinariae vesicae, alior uaeque id genus receptaculorum . ubi pristinum ad statum adiguntur, an non interius habitae jam dilatationis inditia manifestant p. VIII. Quae vero inditia sunt in utero sex, aut septem hebdomadas postquam mulieres pepererunt Ut illa silentio praeteream , quae vel post vigintiquatuor horas evenire Riolanus aὶ proposuit, vel
33쪽
post offlavum, aut nonum diem Deventems a observavit, vel demum post tertiam hebdomauam Mauriceus h) contingere tradidit, modicum profecto discrimen, quod cavitatem respiciat paulo tunc ampliorem, si excipias, vix dixeris eum uterum femiui continendo inservisse. Notum est quod Boer-haavius narravit de cadavere illius Mulieris, quae cum quatordecim vicibus utero gestasset, matricem tamen recondebat certe similζm utero virgineo c . Neque multum dissimilis est altero ejusdem praeclarissimi Viri observatio instituta in cadavere alterius Mulieris, quae plures , vegetosque fetus ediderat, quaeque cum jam deeennio parere desiisset, ute. rum ob oculos posuit nihilo majorem, quam si vir
gineus fuisset. d Quid vero quod si quibusdam
in animalibus, vel ipsam fidem' superere videatur. insignis promptitudo, qua post partum uterus eas amittit conditiones. quae gestationis tempore contingunt ' De cuniculis notatum est e in eos unica a partu hora non modo ad veneream voluptatem ex i-piendam , sed Vel ad ipsam conceptionem csie aptissimos. ilX. Atque haec tum meditatione nostra , tum aliorum fide, ac testimonio assequi videbantur: erant vero ipsa observatione fulcienda , ut nimirum certi
aliquid consequi posset. observationes in hunc sin timpluries, ct institutae fuerunt, ct repetitae tum in
34쪽
mulierum utero, tum in Vaccarum, canum, Delium , & ovium ; observationum seriem non ego Lectorum ponam ob oculos, multiplices enim cum sint plus afferrent molestiae, quam utilitatis. Summam tantum afferam Observationum, quidve significaverint, exponam quam si iacere, atque in eo perfi-eiendo multa praeteribo consulto , etenim vereor, ne quae dixero, nimium multa esse videantur. Itaque interior uteri facies, tum post injectiones examinata, tum post macerationem inspecta, tum demum S simplici, S composito microscopio explCrata. inditium praebuit nullum ad mombranae praesentiam affirmandam. Semel tant Lmmodo itcru que in ovillo primum, moX muliebri in utero, aiI-
quid ob oculos habere judicavi, quod int ortim in
utero membranam significaret: sed paulo attentius re inspecta, causam attigi, quae in errorem potuisset adducere, nempe ambo illi uteri spissiorem quemdam naucum recondebant. quo silblato, quae portio uteri cavitati adhuc adhaerebat, paulatim soli
descere coeperat, atque eX siccari, ut propterea mem-hranam quasi quamdam accusaret; cum vero hanc ipsam aqua protinus solvi viderem, quod membrano so de contextu non contingit, cum ubi nihil membranae vel ipsa microscopia significabant , paulo post membranam quasi subnascere viderem , cum ubi lotione mucum omnem subduXeram nihil mcm. branaceum subinde ob oculos haberem , cum demum is mucus exsiccatus in similern expansionem Commutaretur, agnovi quid esset ab iis observationibus conjectandum: atque id consilii inposterum caepi, ut quotiescumque pro interioris membranae perisquisitione uterum macerationi committebam constanter vini spiritu, ejus interiorem faciem abluerem, ego mucus cogeretur, ut sacilius macerationem an-
35쪽
te educi possit, cujus quidem diligentiae effectus fuit, ut ad aquae superficiem illae particulae hac
illac non adducerentur , quae a quibusdam tam quam vestigia interioris membranae fuerunt acceptae.
X. Mirari autem subit Anatomicum summum hac nostra aetate vere celeberrimum Albertum Hallerum, qui in Co neutariis ad Medicas Boerhaavii Institutiones, Praeceptoris auctoritate interioris membranae existentiam denegat, a ut vel etiam fateatur membranam quamdam mollem, ac porosam semel, iterumque ab Ipso in uteri cavitate repertam, facileque separ tam , eam ad chorion pertinuisse, nihilque cum naturali fabrica commune habuisse, postmodum in anatomicis Iconibus h) atque Oparibus se) mutata opinione de illa membrana ita loqui, ut tum Virgineo, tum grauido in utero ner-veam, rugosam, villosimque repraesentet, atque dein
de in Primis Lineis Physiologicis d , etsi vix di
stingui edoceat, adesse tamen proferat, epidermi di continuam. superne breviter flocculentam, in γne, & callosam, & valvulosum, quam opinionem in Elementis Physiologiae conservavit c e , ut vel etiam tradat non dissicile hanc membranam posse ostendi. Duplici autem mo lo administrationem per ficiendam esse designat. Primum vaginae cuticu
36쪽
lam separando, eamque persequendo, videre licet epidermidem in uterum venire, ut omnino hujus cainvitatem investiat. Secundo puriorem in aquam uterum immergendo, tunica conspectui se offert, eamque describit ilocculentam quasi , non autem villosam. XI. Quantum duobus hisce meiatis profecerim, exponere aggredior 3 atque ad primum, quod attinet, id ipsum videtur ante Halterum Levretus attigisse, cum protulit a) membranas vaginam constituentes intime connecti cum exteriore uteri orificio, excepta intima membrana, quae continua est eum illa matricis. Liceat autem nonnihil digredi, ut nempe animadvertam in pluribus uteris, quos dissecui, nunquam intimiorem illam, valida que coim nexionem potuisse observare, ut propterea coniecerim semper uterum, Vaginamque eadem substantia Componi, hoc uno discrimine, quod compactior, firmior, plurimumque Compressa illa sit, quae v ginae constructioni inseruit: Cum vero non raro vagina per propria ejus vasa menstruis purgationibus in quibusdam subjectis ellitum concedat, cumque ejusmodi operatio fieri non possit absque interioris fabricae similitudine aliqua, a qua una cum uberiore sanguinis affluxu res Omnis pendet, Videtur multo probabilius concludi posse, substantiae adesto continuitatem, non Vero adhaesionem, quae ut firmior sit, validiusque connata macerationis tamen longius productae vim deberet experiri . planeque dividi, ut de peritoneo, ac pleura constanter evenit relate
37쪽
ad tunicas nervorum a vertebris lumbaribus, atquadorsalibus erumpentium . quodque numquam de utero, ac vagina observare mihi contigit. Sed ad intimam membranam regrediendo, ni bit facilius est, quam vaginae epiderm idem separare, utinam aeque facile ad uterum usque in Vestiendum possct traduci. Porro namque ubi desii nit vagina, ibi cuticula longe fit tenuior, ac subtilior, ut tandem reflexa, vix atque attigit initium exterioris illius uteri osculi portionis, quae in vaginam prominet, Omnino eva' noscat, omninoque Oculorum testimonium effugiat. Atque hoc ipsum observare quisque potest: tum in mulierum utero, tum in vaccarum, canum, & Ω-lium , aliquod discrimen est in ove, vaginae enime utieula aliquanto magis producitur, ut nempe tO- tum uteri exterius officium investiat : at vero progressum intimiorem ubi promittit, spem fallit, planeque desinit ad interius uteri orificium. Est de
aliud in ove, quod considerationem meretur, olim a Ualentino enarratum. a quod pertinet ad conditiones interioris uteri osculi : nempe eo in loco orificium varie contortum intestinulum quasi repra sentat, jlludque exsiccatum, extensumque membra naceos circulos ob oculos ponit, qui intestinatium valvularum figuram reserunt, quique orificium longe angustant, iis in locis, ubi prominent, Rique
XII. Ut autem tutius aliquod experimenti genus conficerem ad absentiam intimi Oris membranae aD firmandam, decreVi per macerationem vaginae epidermidem separare. Sic enim ratiocinabar. Si
38쪽
maceratione vaginae epidermis secedit, ubi haee ad
interiora uteri producatur, una a matrice secedet: si adeo tenuis fuerit, ut omnino membranaceam texturam maceratione amittat, etsi minus id convenerit cum Rieti observationibus a qui ea a inistratione nisi tardissime solvi cuticulam protulit, novae tamen conditiones in uteri facie excitabuntur, quae praesentiam subductae membranae accus ibunt. Rem aggressus fui, atque aestivo tempore octo, vel decem dierum spatio id pluries obtinui, ut epiderismis a vagina secesserit: nulla autem separata fuit in . teriore in uteri cavitate, qua diligentius microscopio conspecta, nihil visum est, quod posset ad cuticulam revocari, imo ejus habitus plane tum conveniebat cum exteriore apparatu cellularis, vasorum sanguiserorum , ct muscularium fibrarum, ubi eae partes, macerationis effecta patiuntur: atque hine concludendum existimavi dissicilius etiam illas exfoliationes in conspectum deduci posse, de quibus loquitur Senacus b , quasque internam ad ulcri membranam pertinere judicavit. Neque pariter illi plurimum tribuerem Pugositi observationi sc , qua narratum ab ipso fuit, se vidisse interiorem matricis membranam suppuratam plurium dierum intervallo, atque per pudenda laciniarum forma eiuuentem post partum laboriosum. Ita namque observatio relata est, ut cum omnino silentio praetereat , quae laboriosum partum vel comitata fuerunt, vel subsequutas ab Disput. Analom. Halle . MI. IV pag. 6. li UAnalom. smister avre des Edsos de Phassua
39쪽
quuta, suspicionem etiam relinquat, num suppuratae illae laciniae ad superstites chorii portiones, num ad
interiorem uterum, Pertinuerint.
XIl1. Antedicta XII. observandi methodo non contentus, injectionibus tentavi, quid Natura patefaceret, atque per h3pogastricas arterias injectione facta, materieque ad Vaginam usque adacta. hac dguttularum forma a vasis sub epidermidem ossiuenduhanc separavit: observavi deinde uteri cavum, nullae vesiculae consurgebant nulla membrana fuit separata, sed per apertas arteriarum extremitates in ἀjecta materies partim ex sei partim levi pressione ε fluebat s atque ut pluries observationem hanc repetere potui, sic casus sese obtulit mulieris graviore uteri haemorrhagia demortuae, cujus in matrice periculi exitus idem omnino fuit, ac in praecedentibus. Quid quod si in viva cane secta per axim va. gina , uteroque, deinde Vero admoto caustico in vesculas elevata fuerit vaginae epidermis, dum ni Isimile contigerit relate ad internam uteri faciem, quae eodem igne tentata , propriam quidem irritabilitatem patefecit, non autem epidemidis praesentiam.
XIV. Atque haec pertinent ad primum modum, quem aptissimum Hallerus judicavit ad continuationem epidermidis a vagina in uteri cavitatem detegendam. Alteram methodum non neglexi, imo vero saepius in observationum ordinem advocavi, atque eloto prius utero, indeque puriore sub aqua inspecto. ea omnia fuerunt confirmata, quae observationibus jam antea institutis innotuerant ; nimirum ut nulla interior membrana, sic flocculentum ni
hil, nihil villosum, nihil ad laneum Albini a in-
40쪽
volucriam referendum inspicere nobis datum fuit vel in illa matrice , quae mulieris erat uteri haemorrha-
sentiam longius fieri manifestam exposuerunt. Neque in duobus puerperarum uteris quos disic cui, vel acutioribus microscopiis, quidquam comparare mihi potui quod vel flocculos, vel villos significaret. qui majorem tunc in molem extendi debuissent, ut efformarent illam adhaesionem uterum inter,& chorion quam sanguiferis vasculis fieri testantur Levretus d), NoortWihus e), aliique. Multo minus in gravidis cadum, oviumque uteris aut villos, fiocinculosque , aut adhaesionem intermediis vasculis chorion inter , ct uterum potui observare. Constanter enim mucus erat interjestus, nulla vi chorion ab ea uteri facie , cui inhaerebat. removebatur. 2 licet adeo tenues villi, aut flocculi concipi potuissent, ut vel leviori actione laederentur, microscopi tamen suspicionem hanc subduxerunt. XV. Has autem observationes, quas adhuc usque protuli, in unum colligenti mihi, facile erat conjectari uterum interiore illa membrana carere, quam Hallerus matrici restituendam esse fuit arbitratus. Quis autem est, qui propriia tantum tribuat observationibus, ut contra Ualterum audeat pugnare