Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ος vi ra

ma illa Nominis Tui celebritate , summis virtutibus comparata, quas equidem non re pensebo, ne Tecum, Qui nihil habes vulgare , & singularibus laudibus dignus es, communem quamdam, & plerumque incertam laudandi rationem videar adhibuisse, sed quod intimo quodam sensu commotus, adeo me Tibi obsequentem intelligam , non secus ac si Studiorum meorum Autor jam fueris , aut imposterum esse debeas. Illud itaquo demisse abs Te rogo, ut opusculum hoc clementer excipias, More nempe Tuo oro, Obtestorque, ut me Patrocinio, Autoritateque Tua, sustineas : mihi quidem, si haec feceris, ad graviora imposterum molienda , magnum omnino addes animum , majorein , si me Tibi acceptum cognove

Iim, maximum denique, si praesidio Iudicii

Tui confirmaveris. . '

22쪽

OPUSCULI CONSPECTUS.

I. A struciana uteri diviso in tres tunieas. II. Arteriarum, venarumque ut ri conditiones. III. Venosae Appendiceo. IV. Vermicularia vasa. V. Utrorumque vos brevissime indisatus VI. Quaedam animadvertenda circa denominationem ab Asruco datam exἔernae, internaeque uteri

membranae.

VII. Intima uteri membrana, neque tendinea to. test esse, neque nervea, neque cum epiderm de continua.

VIII. Status uteri pas graviditatem non Ani calpraesentiam internae membranae. IX. Observationes nostrae eamdem non man saverunt: cautiones neceDriae.

X. Modi ab Haltero expositi pro interna membrana conspicienda. XI. Continuatio subtantiae ab utero in vaginam elocus in quo de sinit vaginae vidermis. XII. Maceratione non detegitur intima uteri mem-

hrana.

XIII. Neque injectione , neque mutationibus , quae causicorum actionem sequuntur. IU. Inspectio cavitatis uteri sub aqua nec membranam , na socculos, nec villos patefacit, qui ipso etiam micr copio in gravido ut e snon patent. . . XV.

23쪽

XU. Hallerus , tibi Grinat exissentiam linternas membranae, non videtur id facere per propriam aut stam. XVI. Tesimonia Boerhavit, Mer3i, mitbrechti, Morgagni ad denegandam internam uteri mem

branam.

tatem.

XVIII. Etiam si uterus fibras musculares recondat, dici tamen non pδtes has ipfai iti membranam compingi. XIX. Impedit quantitas cellularis subsantiae, conditio sanguiferorum vasorum uteri. XX. Discrimina inter v o sanguifera uteri, mulculoruM. XXI. offerentiae inter cellularem pertinentem aἐuperum, S ad musculos XXII. Diversus macerationis eritu. inter subsau tiam uteri, θ' musculorum. XXlII. Numerus insignis shrarum musculo farum non evincit substantiam matricis ei e tu culosam XXIV. Musculus Russchianus. FAU. Observationes nostrae in duobus puerperarum

uteris eumdem musculum nom confirmaverunt.

XXVI. Neque venosae appendice=, ueque vermis et laria vasa novum alii id sunt, primum ab AEDuca expositum

24쪽

XXVII. Structura uteri recusat venosis appendiculis Urucianum incium. Quidnam lacteorum νaforum praefentiam in puerperarum utero qui busdam observatoribus riniscaverit. XXVIII. I pectio uteri puerperarum , injectio AEnatomica , non manifestaς venefas appendicu-oas , quae neque etiam in gravidis felium ,

aut canum matricibus conspiciuntur. XXIX. Macera io uteri in aceto nobis non patefecit vormicularia vasa.

XXX. Tesimonia Morgagni, Annae Manzolinae , XXXI. istenti, Moscati, Halteri contra astruincianam uteri structuram. XXXII. Membrana Hunteriana. XXXIII. Quid de has eadem a quihusdam anat

micis ante Humerum fuerit adumbratum. XXXIV. Observationes nostrae Hunterianam membranam confrmantes. IXXV. Haec membrana ad laminam chorii non est referenda.

XXVI. Quid catulis, fetibus in utero con

tentis evenerit, dum materna vasa sanguine fuerunt depleta: quidnam docuerint Anatomicae injectiones. XXXVII. Argussenta nonnulla, quibus utendum nouest ad denegandam transitum sanguinis rubri a matre ad fetum. ΣXXVIII. Monstra , quae corde carere dicuntur non evincunt illum transitum. Absque corde animalia vivere non possunt.

25쪽

XXXIX. Examen monsrorum descriptorum a Winis soνio, a 'glio, o Me o. Casus a Patutio observatuI. XL. Necessaria est cordis praesentia ad rudimento. rum evolutionem obtinendam. Argumenta id ipsum demonstrantia. XLI. Haemorrhagiae, quae contingunt pos separa

tam , vel Minimam, placentae ab utero portionem, non ostendunt communicationem sanguinis inter matrem,/fetum. XLII. Sanguis , qui placenta adhuc utero adhaerente profuere dicitur a funiculo, non egreditur a vena umbilicati. XLIII. Fetus ob matris haemorrhagiam non sum exsangues. Observationum Merri,

XLIV. miseri, Denassique examen. Observatio a nobis insituta. XLV. Observatrones Celeberrimi Galli.

XLVI. Conditio extremitatum vasorum uteri , placentae excludit communicationem cum ab arteriis umbilicalibus in venas uterinas ;XLVII. Tum ab arteriis uterinis in venam umbilicalem.

XLVIII. Injectis in lituta a nobis in humano utero, . qui in am recondebat placentam. XLIX. Contraria gravis Orum quorumdam Anatomicorum experimenta.

L. Amplitudo Venarum in gravido utero: e usdem tra studo: natura mutim: Venarum , Arte eiarumque intra Anuum coxitatem aperiιio.

26쪽

OBSERVATIONES

AD UTERI

CONSTRUCTIONEM PERTINENTES.

Iri Celeberrimi Ioannis Astruci a librum de

Mulicrum Morbis inscriptum perlegenti mihi, vel in ipso operis limine, illae protinus observationes ob

oculos fuerunt, quibus nonnulla quadam cum novitatis specie de uteri constructione ostendat, novumque aperiat modum tum ad catamentorum rationem intelligendam . tum ad gravidi uteri operationes evolvendas. Nihil ab eo tempore nobis potius fuit, quam ut occasiones arriperemus ad astrucianas observationes prosequendas: porro earum aliae quocumque in utero, aliae in gravidarum, aut puerperarum matrice poterant institui: primas frequenter ad examen revocavi: optabam vero secundas etiam anatomica persequi administratione: trium annorum spatio votis nostris occasio defuit, aut si allata fuit, non licuit mulierum infortunium nostram ad utilitatem convertere. Interim dum alia prosequebamur casus nobis extiterunt ad desideria nostra adimplenda. Semel iterumque duobus in cadaveribus observationes instituimus, pericula tentavimus. Mulier quinque horas post fetus, secundarumque estpulsi nem, cum neque conatus adventante partu, neque dolores multo suictent graviores, quam plerumque eV nir. a Traud des Maladies des Femmei.

27쪽

OBSERVATIONES

nire consueverit, cumque omnia feliciorem exitum viderentur promittere, repente de dolore prope cordis scorbo culum conqueritur, augetur brevi, impeditur penitus loquela, respiratio plurimum perturbatur: haec invaluerunt adeo, ut seX, aut 1eptem minutis postquam de dolore austantes commonuerat vitam ipsam vivere desierit. Isaac a demortuae domesticis accepimus, qui una significaverunt Ferdinandum Gulielminum, Medicum omnium judicio magnum , Anatomesque Professorem clarissimum . non multo ante gravidicatis tempora an eurisimatis suspicionem latusue ; revera autem ad aOrtae cur-yaturam insigne prostabat aneurisma , quod partus conamine amplificatum, posteaque disruptum funesti eausam protulit eventus. Altera mulicr secundarum retentione Occubuit. Antequam Vero ego exponam, quid vel duobus hisce in puerperis observaverim, vel quid in nou gnavidis diversorum Animalium uteris Anatomica praesidia patefecerint, ut discrimina deinde eliciam, quae nostras inter observationes, easque Astruet ponuntur, illa primum per summa capita breviter attingam, quae ejusdem Observationibus continentur γ quod dum facio, velim unice iis inservire, qui Astruci librum jam perlegerunt ; ut nempe illas in memoriam revocent observationes, caeterum vero alios ad Autorem ipsum diamitto : neque enim debent eX me verbo uno, vel

altero illud accipere, quod fuse, sapienterque a doctissimo Viro est declaratum. I. Postquam Astrucus illa breviter indicavit, quae ad uteri ca) situm, siguram, amplitudinem, cavi

28쪽

tatem, ligamenta, vasa, nervos, aliaque id genus pertineant, tribus membranis ca) uterum componi docet. Earum primam a peritoneo produci exponit : secunda per ejus observationes muscularibus coalescit fibri , quarum aliae in spiram contorquentur, aliae transversam tenent directionem, aliae obliquam tofigitudinalem aliae, ut invicem plurimum complieatae praecipuam uteri crastitiem conficiant: tertia demum nerveae, aut potius tendinosae naturae est , inaequalis qua parte musculosae adhaeret, laevis ex altera, nisi quod transversae quaedam obliquae rugae ad uteri orificium Consurgant. II. Reptatum deinde vasorum , eorumque divi-' sones, subdivisionesoue muscularem inter atque internam membranam describit h . Eorum anastomosses ita prosequitur, ut eas venarum eum arteriis frequentiores in utero invenerit, quam in aliis partibus 3 venarum, arteriarumque tradit discrimina, ob majorem illarum quantitatem, diametrum, Com

plicationem, ut in speciosiores deinde observationes descendat quae novitatis quamdam speciem videntur praeseferre.

III: Itaque gravido in utero c , quo loco venarum occurriint anastomoses, vel etiam ab ipsa venosorum ductuum superficie, exiguae quaedam venulae incredibili copia perpendiculariter consurgunt, . quae eamdem habentes diametrum, ac venae, a quibus proficiscuntur, internam uteri membranam attingunt, ut ejus tandem aperiantur in Cavitatem. Haesa L c. pag. s.

29쪽

OBSERUATION Es

Hae Venulae . venosae appendices ab Astfuco nuneupantur. DO et easdem tantummodo gravido in utero esse manifestas, in ejus cavitatem quatuor, aut quinque linearum longitudine extendi, qua parte placenta collocatur: docet ea extensione fieri ut

. placentae cellulas ingressae, ct hujus ad uterum firment adhaesionem, & sanguinem easdem in cellulas advehant pro fetus ipsius nutritione: addit venosus appendiculas diametro suo rationem sequi elongati nis, non modo, ut facile videri queant, sed etiam ni specillum introduci possit, quod si Interius alI- quantulum adigitur, illae usque traducitur, ubi appendices a venosis ramo exoriuntur. Haec de VenΟ-

sis appendiculis: sunt alia, quae edoceat de vermicularibus . sive lacteis uteri vasis IU. Uteri gravidae mulieris, vel paucorum dierum puerperae invertendum esse monet, tum levi. pressione loca illa exercenda esse , quibus placenta non implantatur: videre licet sa) ea pressione la Hias guttulas por exigua quaedam soram inula prod Ire, quae extrema sunt oscula illorum vasorum, a quibus lacteus humor secernitur. Quod si poliquam uterus macerationis vim in aceto fuerit expertus, intima tunica liberetur, apparent tun C super mediam tunicam progredi. ac distribui vermicularia vasa, quae numero sunt insigni, colore albo, longitudine trium, aut quatuor linearum , singula lacteo humore referta , ac plena. Vasa haec lactea tum ad invicem , tum ipsis cum appendiculis venosis sunt intertexta, ac conjuncta ; atque si quis patienter salis impli ravam illam texturam poterit separare, lactea vasa ob

30쪽

oeulos habebit, distincta in totidem glomeres,

quatuor aut quinque vasis compositos, quae in folliculum quemdam una extremitate inseruntur, quo la- Eleus humor asservatur, quove, intermedio uno tantum osculo, singula vasa in uteri catum aperiuntur: altera extremitate vasa haec vere sunt caeca: hae illac vero per eorum transitionem communicant cum

exilissimis lymphaticis vasculis, quibus xenuior pals .contenti humoris absorbetur. V. Postquam haec, quae ad Anatomicam pertinent administrationem, declaraverit, ingenio utitur suo, ut ab iis ipsis observationibus, non modo comoda plurima eliciat ad gravidi uteri functiones exercendas, absblvendasque , sed ad ipsum etiam monstrui sanguinis fluxum explicandum, a quem

nova prorsus methodo ita excipiendum esse judica-Vit, ut a mutua qu.idam actione, reactioneque intcrlactea vasa, ct venosas appendiculas opus Omne repetendum esse fuerit arbitratus. Utinam vero Vir Gravissimus minus ingenio indulsisset suo: naturam enim ipsam vcritat mque multo magis fuisset assecutus, neque forte ipso a Boerhaavio recessisset. Videbatur namque Boerhaavius sapies ter adeo hanc

Anatomes, ct Physiologiae partem b) fuisse pro

secutus, ut, si Ipse rem plurimum non illustravit, dubitationes si non omnino sustulit Omnes, Vcrear, ne caeterae quaestiones certam lipud Medicos inveniant solutionem. VI. Porro autem, ut ea quae hactenus protulimus animadversione, observa Itoncque pros quainur no stras ab Lev. L. Chap. II. pq, i T. fef. b Hermania Boerbaave Institutioues Medicae 612. ,

SEARCH

MENU NAVIGATION