Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

188 DE CLAUDICATIONE

monuerat, materiam variolosam qualitatis adeo imalignae esse, ut Ossa arroderet, ct corrumperet

tuis venereae instar; scribitque in quinquenni filia a variolarum abscessibus ossa sterni a se invieem dirempta , brachii vero epiphyses, ct homoplatae capitulum pariter erosa . S insigni portione mulctata, se observasse. Morgagnus item a in nobili puello, qui paulo ante graviter ex variolis laboraverat , sub fluctuante humore quodam partes extremas radii & ulnae mobiles factas esse percepit. Quare idem evenire potuisse in femoris capite non est, quod dubitemus, quum alterius generis vitia avariolis inducta adnotaverim , quae forte alias

producam.

3I. Demum cariei, quae ossa affecit ex lapsu in coxam, in trochanterem , ct super genu , aliquot Observationes Regiae Acad. chir communicavit Sabatier b . in quibus etiam ob vehementem partium contusarum, quae in articulo suut, inflammationem , turgentiam , humorumque insarcientiam copiam femoris luxatio insecuta est. Ubi enim quis in coxam procideret, protiuus ingens dolor assicit, ct artus ad motum iners redditur; dein tumor ad coxendicem apparet, ct febris prehendit, atque dolor intenditur , femur tamen eandem longitudinem , ct pes naturalem positionem hactenus servat. Progrediente autem malo semur sensim, sensimque decurtatur, S genu S pes in interiorem partem convertuntur. Conflecti autem femur sine dolore nequit, & qui circa articulum cogi ha-

ω tur

222쪽

etur humor, in pus abit, a quo sebris fovetur conistinua vitam aegri lente abruptura. 3st. Hactenus de iis claudicationibus mentisne mi ecimus, quae evidentes causas sive internas svo externas nactae sunt, videlicet lapsus, contusiones, dolores, arthriticas assectiones, aut miasmata nonnulla humores depravantia , quarum caussarum series, quo nempe tempore, quo ordine infestare primum coeperint sive a familiaribus, sive ab aegris ipsis probe adnotatae, dilucide plerumeque Medicis exponuntur. Nuuc autem ut de eo, quod initio institui, claudicationis genere agere aggrediar , scire licet, id produci a praeternaturali

Ostiunt in articulis conformatione, quamvis reliquis in partibus sint bene constatuta : est nempe morbus, qui ab ipsis incunabulis ut meae me docuerunt observationes, originem ducit. 33. In recens natis infantibus, atque in iis, qui fasciis involuti sunt, aut cunis etiam num custo- diuntur, vitium hocce in oculos non incurrit, sive quod incipiens sit . sive quod crura, dum manibus extenduntur, atque inter se aptantur, ita cedunt, elonganturque, ut sanis cruribus omnino paria sint.' Nec minus dissicile est de hujusmodi labe suspicari, dum ad ultiores facti infantes primos edunt gressus, quos incerto S tremulo pede fere tentant, ct nunc in hanc nunc in illam partem vacillant, ut in utrumque latus vicissim claudicare videantur. Verum ubi firmiori S magis composito gradu incedere incipiunt , nempe intra decimum primum di decimum odiavum aetatis mensem insperemtium oculos non praeterit constans ct notabilis in alterutrum latus inclinatio, cujus causia si artus inferiores attentius perlustrentur, alter altero brevior esse deprehendi sur.3 .

223쪽

sso DL CLAUDICATIONE

34. Id autem vitii tune primum animaes vertiatur, quum nutrices ablactatos infantes parentibus reddunt ; nec statim ut illos reddidere cogno1Citur, quia primis illis diebus rapiuntur dulcieclina restituti pignoris, crebrisque amplexibus , ct in Atuitu gestientis filii unice fruuntur. Λt dum deferbuit ille natum amplexandi ardor, eumque ambulantem curiosius intuentur, tum primo Velut attoniti haerent, mox animo in moestitiam & rabiem verso culpam omnem in nutricem rejiciunt, quod vel brachiis gestando tenera pueri membra Contorserit, vel incaute custodiendo labendi dederit faci. litatem. Etsi plerumque, non tamen solae nutrices hujusmodi exprobrationibus expositae sunt ,

ipsaemet etiam matres, quae ubera non Praebue

runt, hujus aegritudinis ut caussa a viris insimulan. tur. Equidem expertus scio, maritos quosdam, obdolorem ex vitiosa filii structura velut in furorem actos, contra coniuges exarsisse , illasque exprobrata, quod, dum utero gerebant, humili sellas addussis fere ad ventrem genu bus insedisiciat, quasi ab eo positu diutius servato filii labes promanasiet. 35. Igitur quum pluriali intersit hunc morbum Eosse, ainram signa omnia , quae in viventibus

nota 'i, tum vitia , quae in demortuorum ossibus deprehensa sunt. Quae si ad morbum penitus cognoscendum si issicere non videliuntur, susscere forsitan ad ejus indolem ulterius indagandam po

terunt.

3 S. Puerum octennem claudicantem consilii caus sa ad me adduxerunt 28. Aprilis an . 78O., ut per specta aegritudine opportuno eidem remedio sue Currerem. Erat crus sinistrum sesqui pollice bre Vius dextero, genu introrsum nonnihil conversum, xQChau ter major ab laeva parte eminentior. Re

224쪽

supinato puero dum manu altera trochanterem de . primabam, altera crus S genu extendere conabar, membrum affectum par sano reddebatur : sublata extensione idem membrum ad pristinam brevitatem reducebatur. Motus articuli in omnem partem crat facilis. Causia, cui quidem ea contractio tribui poterat, nulla praecesserat manifesta; nec tempus, ubi primum se prodidit, a domesticis ejus potuit exquiri , qui in partis laxitate omne malum ponebant, asserebantque solum id increvisse , postquam in id latus puer cecidisset.. 37. His ergo, quae fuerunt relata, tum phoe. nomenis, quae ab oculos erant, perpensis, in eam veni sententiam , ut crederem, femur quidem luxatum non esses attamen vehementer me suspicari,

acetabulum prave allectum, atque emollitum in segmento superiori ampliatum fuisse, de femoris caput sursum fuerit protrusum; idque eo verosimilius accidisse arbitrabar, quod crus extensum sine vi elonisgabatur. Pauca ad prophIlaxim non ad curationem proposui. Et primum monui, ut membrum extensum aliquamdiu servaretur; dein ut splenia liquore adstringenti imbuta articulationi circumdarentur; postremo ut apta deligatione caveretur, ne trochanter rursus ascenderet. Quid eidem evcnerit, ignoro, nunquam enim postea rediit. 58. Calendis Maji anni 1783. rogabar, ut puerum septemdecim mensum inspicerem , caeterO- quin vegetum , qui in latus sinistrum claudicabat. Claudicabat autem jamdiu, nee parentes ejus, cui rei id deferrent, satis sciebant, utrum nempe in trochanterem prolapsus fuerit infans, ad frequentius iisdem ulnis a nutrice gestatus ex ea parte offensionem acceperit. Puerum supinum quum examinarem , crus sinistrum contractiva apparuit,

quod

225쪽

quod tamen extenso paullatim pede ad dexteri Ionagitudinem accessit. Trochanter non solum paulo sublimior, sed etiam crassior Videbatur , ejusque positus natis sulcum mutaverat, atque altiorem reddiderat. Femoris motus expedite peragebatur; spina dorsi S pelvis ossa nihil a naturali constitutione recesserant. Quae omnia phoenomena me denuo in eam sententiam traxerunt, ut existimarem in acetabulo vitium esse quaerendum, idque eo magis , quod insigniori margine cartilagineo in infantibus praeditum est, atque segmenta, eX quibus cavitas componitur, nondum perfecte in osseam abierunt naturam , hinc contranitenti capiti , si nisus vehementior accedebat, facilius esse cessurum, atque sinum magis ampliaturum. In haC autem opinione eo magis magisque me confirmabam, quod nulla se se offerebant luxationis, aut alterius vitii inditia.

39. Denique factum est brevi, ut quod inaanibus speculationibus assequi adnitebar, id in caudaveribus liceret perspicue animadvertere. Adolescens boni habitus vigesimo aetatis anno moritur ex capitis vulnere g. M i IZ83. Quum mensae anatomicae alium in finem imponeretur, crus dextri lateris contractum Observavimus. Calcaneus tribus transversis digitis supra sinistrum erat, genu duobus; trochanter tuberosior, S eminentior s natis item rotundior & globossior; sulcus autem ejus vix mutatus erat excepto apice , qui paulo incurvus versus trochanterem tendebat. Caeterum nec triceps coxae musculus distentus, nec pes in latus conversus observabatur; nec item alii musculi coxam ambientes quidquam a naturali diversum habebant praeter mutatam directionem, S praeter

hydatides quasdam molles glutinoso humore scaten

tes, '

226쪽

tes, quae musculi obturatotis interni mambranae adhaerebant. o. Capsa deinde articulari incisa profluxit parum snoviae mucilaginosae, non vitiatae. Acetabulum sanum erat, profundum, cartilagine sua obductum, figura duntaxat mutatum. Caput femoris in vertice valde depressum , atque in serius productum velut in obtusum rostrum terminabat. Tota ejus superficies cartilagine, colore, ct erastitie naturali tegebatur, excello exiguo tractu circa ligamentiteretis foveam , ubi sic attenuata cernebatur , ut diiphana redderetur. Ugamentum teres infra capitis centrum trochanteri minori propius inserebatur. Robustum tamen illud erat, crassum, S lata triangulari basi ex acetabuli sulco prodibat. Femoris Collum erat perbreve, si eo nomine distinguenda est ossea portio a capitis rostro in transversum ducta, atque in trophanteris basim inserta. Haec Porro una cum caste compressa ab lateribus &Cireum eminentiis parvis obsita erat, circulari articuli ligamento inctu sis. l. Nunc dimensiones ex ossibus recentibus d sumptas subnectant, quando eaedem quoque ad a festionis descriptionein pertinent, & fortasse non absque utilitate esse possunt. Di ameter verticalis aeetabuli poli. Paris. I.

Di mensio pler concavitatem ejus ducta poli. g.

Di ameter acetabuli transversa poli. a. Di mensio secundum ejus concavitatem transVer sim ducta pop. 2. lin. I I. Diameter, quam occupat origo eXpansa vinculi teretis poll. I. lin. a.

227쪽

Latitudo scissurae, quae est inferius ad cotylis sinem poli. I. lin. 6. Crassities marginum acetabuli ab ejus orificio ad ramum pubis transversum lin. s. Ad illi ossis iaciem interiorem lin. s. Ad incavaturam ischiaticam poli. I. lin. 3. Capitis femoris longitudo secundum ejus coninvexam supersciem sumpta poll. 3. lin. s. Latitudo ejusdem poli. 2. lin. 9. Extensio capitis ab insertione ligamenti teretis ad trochanteris basim poli I. lin. II.

Ab ejusdem ligamenti fovea ad limbum capitis

inferiorem poli. I. lin. 4. Dimensio transversa ab eodem ligamento ad Iabrum anterius capitis, quod pubem spectat poli. r. Iin. 6. A vinculo praedieto ad labrum posterius capiatis lin. 6. . Hinc manifestum est, vinculum internum non insertum fuisse in ipsius capitis Centro, quem admodum id neque in sanis femoribus accidit, sed paulo inserius, quam solet; S praeterea capitis maximam convexitatem ct superficiem anterius fuisse positam; alteram autem capitis superficiem

retrorsum a ligamento diremptam minus extensam , minusque convexam fuisse. Superficies item, quae a ligamento ad majorem trochanterem pertingit, latior est, quam altera, quae minorem spectat tω-Chanterem. Quum cervice fere destitueretur caput , margine superiori basim ferme trochanteris attingebat, a quo solum lineis quinque distabat.

Ipse vero trochanter undecim lineas altitudine caput femoris excedebat, quae undeCim lineae exincedentea si cum iis supputentur, quae in cervice

228쪽

deficiebant, proclive erit eolligere , erus assem lateris duobus ferme transversis digitis brevius esse debuisse. Sed infra longius distabat caput a femore, videbaturque fulcro quodam sustineri, quod a femore in fornicis speciem protendebatur. Posteririus autem ejusdem capitis margo parus intervallo

a minori trochantere dividebatur. 3. Femoris collum eo, quo descripsimus, modo vitiari posse altera me docuit sectio in puella bimula, di quod excedit, instituta. Hujus femur

sinistrum transverso digito contractius erati pes in neutram partem inclinabat; troelianter sublimior, ct extrorium crassior erat; sulcus, qui natis terminum designat, paullulum versus troelianterem inflectebatur.

44. Haee signa in vivente puella observata sunt, quae quum 13. Iunii I783. e vivis excessisset,

ea opportunius confirmandi in cadaverulo potestatem fecit. Ablatis musculis femur, de quo antea dubitabamus , cum cavitate cotyloide dearticulaintum esse eomperimus. Capsam articularem a parte posteriori liberam, ut solet; a priore vero in vicinia foraminis ovalis cum interno ligamento acincretam deprehendimus; cujus phoenomeni ratio a

fingulari ipsiusmet ligamenti structura pendebat.

Hoc enim neque in funiculum colligatum, neque in prismatis modum conformatum erat, sed eΣpanin sum disjectumque in formam membranae, atqu sic totam acetabuli superficiem occupabat; dumque

circulari S lato exotiebatur principio , mediam relinquebat cavitatem fere ad formam infundibuli , R deinde paullatim fibras contrahebat, quo capiti propius accessisset. Utrumque cotylis labrum cattilagineum nempe & osseum valde depreε- iam erae et orificium ipsum eo tIlia fere ovale, la-N a Mun

229쪽

tius nempe a superiore parte, ct ab ima magis coarctatum. Ab acetabuli centro usque ad marginem segmenti inferioris surgebat tuber, aut cGlliculus osseus , laevi contectus cartilagine , atque coRvexus qui ubi diligentius observabatur, ab illi, ossis, qui in acetabulum concurrit , processa praeter modum cassescente videbatur productus. Femur pene dixerim , acephalum fuit; nam complanatam habebat faciem, qua se se aptabat tuberi 'eF Cavitate articulari prominenti. I. Uerum haec Omnia commodius in purgatis ossibus explorata, quae jam declaravimus, ulterius confirmaverunt. Caput enim femoris sinistri amissa figura globosa vcluti contra trochanterem allisum erat , atque quia collo pariter destituebatur, sub ipso trochantere velut reconditum apparebat. Porro eminentia, quae a medio surgebat acetabulo , ab illi segmento in exostoseos speciem adauctoveniebat, quod femoris caput supra inseriorum ossis illi spinam extulerat, altius etiam ascensurum, nisi contra ipsam exostos im a valido lato lue interiori ligamento fuisset revinctum. Etenim, quae superesse debuerat, acetabuli cavitas pene deleta, S pubis S i senii segnenta complanata cernebantur. Dimensiones hae sunt. Longitudo acetabuli vitiati poli. I. lin. 9.- Latitudo ejusdem poli. I. lin. I.

Capitis dimensio ad perpendiculum lin. I I. in

transversum poli. I. lin. 2.

Altitudo trochanteris supra capitis superficiem

Aeetabulum sanum habebat in omnem dimensionem poli. r. lin. I. Ciput item sanum poli. 1

- ollum femoris sani excluso etiam capite lineis 4.

230쪽

superabat proelianterem. Utrisque femoribus inter se collatis eadem visis est lorigitudo a condylis ad tr9cbanteres; ab his autem collum S caput sani tollis undecim lineis ultra se erigit sursum, quum in femore affecto. trochanteris majoris apex longe

superemineat illam planitiem , quae loco capius

elle debet. ' e

6. Nunc ad eas, quas attuli, illustrandas ali s

tres lubnestam observationes, quas una die videlicet O. Octqbris anni i784. , di ob eam rem ine morabili habui . Priores ex binis cadaveribus foemininis, tertia ex viro desumpta est. r. . .

7. Mulier boni habitus ultra quinquagesimum

annum agens, laevum crus tribus transyersit digitis, brevius habere visa est. Trochanter supra sysilium compulsuin . multum extuberabat; natis sulcus

ad majorem altitudinem pςrvenerat ; natis ipta Complanata erat, parumqu* abfuera , quin femur in exteriorem partem proetidisse cred res, b. Cadaveris autem se Eliu ostendit & caput, dc acetabulum in configuratione: graviter vitiata fuisse. Et primum , quod articulum complehen est, ligamentum crassius multo est inventum, quami par esset, atque striis rubris notatum, velut iis partibus. ,. quae pialogosi tentantur, accidit, cu usetiam indolis lympna nempe rubescens ox ipsi articuli cavitate produxit. Acetabulum vidCbatur amplissimum, S inferne ad scisti iram naturalem perruptum. Cartilago, qua obducitur, laevitatia, . a nitoris Ῥnsueti expers, imo obscurior, ct aspgrior a duris granulis hae illac protuberantibus rud-dita erat, ct fovea pro ligamonto interno depindita. Caput ipsum amplum, S depressum, caru gine similiter fusea , ct inaequali obtectum erat. Ab ejus ora inferiore propendebat ligamentum te-N a retis

SEARCH

MENU NAVIGATION