장음표시 사용
201쪽
r. Is annos natus sexdecim a pueritia raehitidi fuit obuoxius, qua artus inferiores deformatos haubebat, & genua praecipue in interiorem partem contorta; sed increscente aetate ad meliorem sensim figuram redierunt. Interim licet non semper bona uteretur valetudine, id potius cachexiae , qua laborabat, quam aliis caussis tribuendum videqbatur. Jamque adultior factus sartoriae arti tribus
annis operam dederat, quam quum, ut moris est, decussatis cruribus exerceret, multum ex eo positu molestiae persenserat, ut etiam ex eo mali originem derivandam censeret. Exeunte enim Decembri anni r783. primum inguen sinistrum tume- fieri coepit, quum alio praeterea malo Vexatus non fuisset, praeter haemorrhoides, quae mense Majoejusdem anni apparuerunt. Deinde gressus dissicilis , Et femoris motus in articulo molestior in dies evadebat. Hinc septem glandulae se se extulerunt, ut lastu singulae numerari possent, quae sic tandem auctae sunt, ut inter se firmiter accretae unum soclummodo constituerent tumorem durum, pallidum , expansumque. Quo autem magis se se explicabat tumor in latitudinem, eo minus elevabatur ad superficiem. Interea per menses aliquot ustas est cicuta in pilulas redacta, decocto ligni guajaci, dc
succis ex herbis amaricantibus expressis, quae a Mendico S. Coronae ipsi commendabantur Quibus nil proficientibus, quum cit febris accessisset, o dolor, dc tumor augeretur, neque jam inambulare amplius posset, de crus etiam affecti lateris intumesceret, in NomeOmium curavit se deferri Io. M i anno i 784. Quo quum ali tus esset, curati cum merpuri libus instituta est, atque inungendo unciae tres cum semisse lini menti mercurialis con
202쪽
cicutae extracto Compositas firmebat. Verum haec pariter initio incassum adhibita est methodus, poste etiam cum detrimento; nam dc dolor magis intendebatur, ct tumor majora incrementa Oe. Perat. In hoc igitur primum morbi statu licuit mihi juvenem examinare. 8. Erat tumor magnus in inguine sinistro, comis planatus, ad tactum dolens, non rubens, quem si tota manu explicata leviter tangeres, pulsatio non aequivoca in ejus centro sentiebatur, ut de arteriae cruralis aneurysmate vehementer suspicarer; eoque magis , quod eam sedem Oecupabat tumor, in quam eadem arteria ex abdomine venit. Artus sinister tribus digitis dextero longior erat, quem non recta protensum sed femore S crure modice inflexis ad horizontalem positionem aptaverat. In eandem partem inclinabat corporis truncus, neque is erigi sine maximo dolore poterat, fortasse quia musculi femur attollςntes , eodemque vitio afficti distensionem non patiebantur, qui a curvata spina laxati commode quiescebant. s. Igitur postquam mihi curandus fuerat traditus, eo studium praecipue direxi, ut, qui maxime urgebat, dolorem compescerem , jussique propter ea calendis Augusti cataplasma ex emollientilius herbis imponere, quo per decem dies continuato. doloreque maximam partem mitigato, suffectum est emplastrum ex cicuta, S simul eius extractum antimonio crudo sociatum interne sumendum praescribebatur. Hisce praesidiis tumor eXeunte Rugusto coepit decrescere . dolorque ita remittere . ut noctes pacatiores fuerint, ct attrectari manibus pars affecta potuerit, & licet nondum ea Curatione. sic profecisset, ut femur attollere posset, tantumigmen profecti , ut imminuta pulsatione de ano urys-
203쪽
mate non esset amplius suspicandum. Verum ut aliquid in usum vocaretur, quod vi penetranto ac dissolvente citius & essicacius, quod supererat ii moris, discuteret, visum est linimentum ex mercurio sublimato corrosivo, quemadmodum a Cl. Cyrillo proponitur, huic scopo satisfacere posse. Igitur alternatim planta sinistri pedis eodem linimento inungebatur, S loco Matimonii crudi aethiops mi neralis ad drachmam dimidiam S ultra cum serupulis quatuor extracti cicutae iugerebatur, qua memthodo intra Iet. dies tumor, qui in inguine erat ferme disparuis , ct quod reliquum erat , mollissimum, atque sine doloris sensu reperiebatur. Tum denuo inguinales glandulae ab invicem discretae tangenti se se offerebant, & naur sinistrum liue usque divaricatum jam propiqs ad dexterum se ad Vduci patiebatur. Omnibua his emolumentis illud etiam accessit, ut ultra medium Septembrem femur nonnihil attollere, atque femori dextera pro pius applicare, quin imo ut baculo suffultqs sine dolore inambulare posset. Sed jam inducias facere hicce morbus, nec amplius remediis auscultare voluit, licet ea majori dosi exhiberentur, inambulatio per totum Octobrem prosequeretur. Superest enim mollior in inguine tumor, ciuus radices mutet to altiores videntur a coxa ipsa a naturali habitu admodum diversa est, & superiori parte multo latior, crus langius est, natis complanata, ejusque sulcus deorsum actus. Interim dolor omnis abest, habitumque pleniorem acquisivit dolescens, quem proinde vix ex integro convaliturum a Nosocomici dimisi ante finem Decembris.1 o. Quoniam hujusmodi affectiones perrarae ha, beatur, neque idcirco institutis sectionibus investigare possumus an glandula mucipara, an circum
204쪽
saepiens pinguedo , an Vinculum internum , aut quaepiam alia pars vitiata sit; dubitandum adhuc restat de hujus morbi sede , multoque magis de causia , quam in nostro adolescente si in viru scro. phuloso posuerimus, fortasse non multum a vero
aberrabimus. H. Porro ad hunc pariter locum Ieserendam arbitror claudicationem ab ischiatico nonnunquam
malo subortam a), quam Gorterus h , Coris ruptioni illius gigndulae, quae in acetabulo haeret, vel etiam ligamentorum articulum nectentium tri. buendam esis statuit. Cui sententiae faveret in is
primis ille Hippocratia aphorismus sc): Quibus adiuturno coxendicis morbo vexatis coXa excidit, his crus tabescit, ct claudicant, nisi usti fuerint. verum non easdem semper partes assici in arthriti. de, neque qodem modo, probat Morgagni obseris vatio Etenim in muliere, quae saepe tor. quebatur ischia dicis duloribus ad juncturam femoris dexteram, quam in partem S claudicabat, inve .pit caput dexteri femoris no' in globi formam rotundatum , sed depressum, nec laevi, albaque, sed lurida cartilagine obtectum, quae ini posteriore parte capitis omnino deerat, ut nudum ibi os appareret in plures subrotundas protuberantes particulas conformatum. Acetabuli intima facies erat Gnguinolenta: ejus autem , quod Vocant supercillum intra naturalem ex cartilagine di ligamento: i subis
205쪽
substantiam conditas osseas laminas habebat duas non parvas. easque inter se vicinas. Iet. Postremo ex partu etiam claudicationis pro . ducuntur exempla ob graves labores, conatusque, quibus in ea crisi foeminae defatigamur; seu quod proximus utero in pelvis facie interiori musculus obturator internus contundatur, inflammetur,. veIquovis alio modo laedatur, quae Cl. Schoen meZleri
est conjectura; stu quod alii distento utero vicinimusculi, S nominatim iliacus internus, & psoas, qui in minorem trochanterem defiguntur, ut femur attollant, detrimenti quidpiam capiant, ut Mor-
13. Jam ut ad vitia primo loco memorata redeam . quorum pleraque etsi ex scriptoribus, tum ex infelici multarum curationum eventu satis nota sint ; sicut tamen signis neque manifestis, neque propriis aliquando se produnt, sed aequi vocis, aut communibus; ita nemo arbitretur se adeo peritum esse in iis affectionibus diiudieandis, discernendisque, ut morbi speciem S certo, S semper definire audeat. Etenim quum experientissimos viros infractae cervicis, aut luxati femoris dignotione hallucinatos fuisse constet; nil mirum videri debet,s nobis etiam interdum morbi sub quodam habitu obveniant, ut eos plane non eognoscamus; atque ubi sic haeremus ancipites de eorum natura, honestius est nostram de offensionis indole ambiguitatem fateri, quam fallacem prognosim incaute proferre. Et ad femur prolapsum quod attinet, non videtur opus esse pluribus demonstrare, quod luxa ta a Epist 48. Il. 33.
206쪽
ta articuli motum depravent, si non restituantur; de his enim jam dudum Hippocrates sa edixit.
Quibus articulus elapsus fuerit, neque tentatus reponi potuerit, aut neglectus fuerit, ii erus circumvolvendo velut boves ingrediuntur, plurimamque molestiam sano crure sustinent, cogunturque ad lateris inanitatem, S prolapsum articulum incur
vi, & obliqui esse is imo ,, Qui ad perfectum incre
mentum nondum devenere, iis si prolapsus articu tus non reconditur, femur, tibia , S pes breviora evadunt. Neque enim iis ossa aeque in longum augentur, verum breviora fiunt, ac praecipue
34. De femore autem fracto Celsus bin diserto monuit, id is fieri brevius; quia nunquam in antiquum statum revertitur: summisque digitis postea cruris ejus insisti, ex quo multa debilitas est. A Cujus incommodi rationes dilucide apud Morgagnum sc) expositas invenies. Is . Sed ad propositum revertentes, ut appa reat. quanta Opus sit solertia in dignoscendis inter se bisee vitiis. lassiciat meminisse jam olim experientissimum Paraeum dὶ deceptum fuisse . quidum crus aegrum sano esse brevius , ct trochanterem supra ischion prominere animadvertisset, luxationem pro cervicis fractura in curatione honestae cujusdgm maxronae accepit. Atque utinam . ut ille suum errorem ingenue fassus est, sic ii, qui insecu-
207쪽
ii mi chirurgi idem praestitissent , quoties vel usignorum defectu, vel fallacia, vel eorumdem similitudine decepti sunt.16. Decipi vero in cesvicis femoris fractura saepius contingit, vel quia fracti ossis extrema non ita sibi respondent, ut collidi inter se possint; vel
quia sic respondent, ut artus non mutatus appareat, atque adeo ex collisione; ct ossis dimotione majus damnum sit pertimescendum; vel quod sonus aut nimium obscurus aut nonnisi pluribus interjectis diebus exaudiri possit; vel tandem quod multum de fracta cervice perierit, cujus affectio nis etiam propriurn exemplum infra adducemus. 17. Sed primum de illa cervicis fractura dicen. dum est , uia ossa suis sedibus mota non sunt, Subi deficiunt notae s quae fracturam prodere Consueverunt, in primis eae ι quas solertissimus Fou- beatus designavit, levem nempe insexionem ge- nu, st ipsius genu, ct apicis pedis conversionem ad exteriora. Illa igitur, nempe fractura, ubi ades.se conjicitur, non aliter curanda est, uti recte animadvertit Sabatier a ), ac si signis non fallacubus ipsam adesse exploratuiti haberemus: Nam ossium excessus, qui ob partis contrectationem, de inconditum motum subsequitur, semper est periculi plenissimus; S artus, in quo est fractura, sive exeiderint os, , sive remanserint suis in sedibus. decurtatur senisti, S aeger in vitam teliquam elaudicare cogitur. Igitur ubi oua etiam mim Cominposita sunt, ad signa nonnulla a Sabatier proposita attendendum est, ex quibus fractam esse eervicem
208쪽
conjectari licet. Haec autem sunt ingens dolor cum impotentia femur attollendi conjunctiis; genu& pes nonnihil extrorsum conversi, quia musculi
rotatores solutum a capite femur in ea teriorem partem ducunt. 8. Quoniam de congenita Claudicatione exeraeitationem nostram inscripsimus , erunt fortasse,
qui existimabunt, faciliorem esse in infantibus epi- physis separationem a femore, quam aliud quodcunque vitium quod a nobis produci possit. Eaee erat Misincit, ut est apud Bonetum a , opinio, qui putabat laxam adeo esse conjunctionem eptispi sis eum diaphysi, ut in infantibus caput femoari, levi de causa a reliquo osse divelleretur, inpristis si infantes mature pedibus incedere juberentur,
monueratque simul id vitium pro luxatione com muniter haberi. Ejusdem quoque sententiae Paraeum b fuisse video. Eorum tamen nemo proinpositam conjecturam allato ex cadaveribus eΣemplo confirmavit, ut credam ejusmodi epiph stos a reliqua osse secesius vix unquam contingere. Epi. Pnyses namque in sanis pueris firmiter cohaerent eum ori, ut nonnisi ossiculorum coctione, vel foriste aliquando validiore attrectatione ct extensione divellantur se). Nec me movent ea, quae Rolfin-cii annotationi subjungit Diemerbroeek d ; nem pe uidisse se epiphysis separationem in aegro uno aut altero, quae a praesentibus Medicis, ct chi-
209쪽
rurgis pro luxatione habebatur. Nam quum alat, hunc recesium in uno, aut altero aegro se vidisse, id de adultis non de infantibus dictum suisse apparet; atque quum continuo addat caput ossis femoris extra acetabulum nusquam elapsum sentiri potuisse se item se Os femoris versus posteriora re necium non nihil sursum ascendisse, sicque crus brevius evassa es s id certe videtur de cervicia fractura in hominibus, non de epiphysis sejunctione in infantibus, esse intelligendum. Quare cum Moringagno a concludendum est Q divulsionem &fracturam, quantum ad institutum sermonem attinet. eodem redire. x propterea promiscue accipi posse, sive caput semoris a cervice avellatur, sive cervix a femore, quum in adultis haec non possint sine fractura contingere. In pueris autem uti nec a Morgagno per disiectiones demonstratum est, epiphysin nonnunquam ab osse fuisse divulsam i ita magni resert novisse , hanc divulsionem perdisseilem esse, ne, ut hucusque contigit, fortuito deprehensa in aliquo infante claudicatio capitis separa iioni accenseatur, quae potius innato vitio adstribi deberet, adeoque ob illlatae injuriae externae sulpicionem parentum vexationibus innoxie expoistiantur, qui in tantis curam gesserunt. Ayulsionem tamen capitis interdum habere locum in aetatis provectioris hominibus videor observasse, dum humois res peculiari quadam drscrasia laborant, qua epiphystos cum diaphysi cohaesio labefactatur 3 idque, nisi omnia me fallunt, accidit praecipue ubi adulterutrum extremum fractum esse os a leviori vi
210쪽
comperimus, ct tunc, quod cellulare est, tum a tritu , tum aerium particularum actione videtur absumi. Io. Vetula ex humiliori sellula cadens in dexterum latus alliserat trochanterem, atque ex eo ictu crus dexterum brevius illi est redditum. Delata est in Nosocomium . ubi quum chirurgi nulla luxationis signa invenissent, cataplasmatis resolventi bus, ut lupa oram dispellerent, coxam fovere jusserunt. Ilis atque aliis frustra tentatis post duorum mensum decubitum ad eam accersitus sum 27. Julii r782. , invenique mulierem strigosam . macie S morbi taedio pene confectam. Crus ejus dextrum pollice transverso brevius erat sinistro, quod tamen manibus extensiam elongabatur ita, ut sano fere par esset. Pes in neutrum latus inclinabat. Femoris summa pars multo latior, dc major tr Chanter eminentior multo, ct cum eo clunis dextrae sulcus sursum protractus erat; caetera tamen aeque conspicuus. Mulierem non tantum ea calamitas angebat, quam dolor, qui articulum saepius di vehementer lacessebat. Quum singula diligenter meeum ipse perpendissem, nec luxationis, nec fracturae , fateor enim quod verum est, indicia adesse mihi videbantur. Etenim neque pes extrOrsum spectabat, neque crepitus subaudiri poterat, ubi coxa in hane vel illam partem movebatur. Igitur ex partium internamm contusione ratus aliquod
vitium sive in femoris capite, sive in acetabulo
fuisse subortum , quod quamdam veluti phlogosminduceret . aut majorem certe humorum perversorum assiuxum , suas moxae applicationem.
quidquid cruciatus excitaret, ignis vi dispellere tur. Haec loco magis dolenti inusta est, scilicetinox infra inguen ad vasti interioris ortupa. Mul-M tum