Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

178 DE CLAUDICATIONE

tum levaminis attulit ustio, nec solum dolorem compescuit, sed artum motibus reddidit aptiorem, licer brevior, ut antea, permanserit. Demum per menses aliquot languore S morbo defatigata periit anicula die 8. Octobris. o. In ejus cadavere crus sesquipollice brevi sano deprehendimus; trochanter, ut supra dictuni est , elatior, natis complanata, COXa CXpansa, quae fere luxationis in exteriorem partem propria sunt. Detractis carnibus, pertusaque capsa articulari affuxit lympha sanguinolenta, eademque peniatus incisa cervicis femoris fractura se prodidit. Di- feesserat caput a femore prope ipsam suae cartilaginis oram, atque cervix pene tota deperdita esse cerat spatium insigne inter summum os, ct caput. Ligamentum, quod vocant, teres e sinu acetabuli divulsum, & ex parte erosum, capiti etiamnum Z alia parte adhaerebat. Caput femoris , S cotyle

secundum naturam sunt , os illum justo levius 1 ischii tuber . S pubis angulus, S major ipse trochanter in facie sima leviter erosa conspiciuntur, femoris summitas oleagineo succo referta. Er. Huc attinent observationes, quoniam perpaucae sunt, rupti colli femoris tum Ruyschii, tum Morgagni in disiectis cadaveribus habitae. Et Ruysichius fortasse inter primos claudicantis aniculae femur delimavit a), in quo de fracta cervice nil superesse deprehenderat. Duas pariter fractae cervicis observationes protulit Morgagnus ci ). Altera est rustici, cujus femur quum luxatum esse

212쪽

co N GENIT A. Ips

chirurgi credidi sient , per dissectionem postea

cognitum est, perfractam in medio fuisse cervicem. Altera est foeminae quadragenariae a sinistris claudae, cujus idem sinister artus erat quatuor digitis brevior quam dextor, & Calcaneum ad e teriora conversum habibat. Retecto articulo , praeter alia vitia in capite adnotata , occurrit os femoris cervice orbatum, cujus vestigium supererat

nullum, si ossea quaedam fragmenta exciperes ligamentis adnata valde crassis, S duris, in quae capsulare ligamentum abiisse videbatur. 22. Jam vero si allatae observationes inter se conferantur , illa duo ex iis videntur consequi: primum nempe quod signa fracturam indicantia quum adsunt, uti de ea dubitare nos non sinunt. sic quum deficiunt, non aeque certum est fracturam abesse , quae interdum aequivocis solummodo notis stipatus. Alterum quod non infrequentes in vetulis levi de eausa ejusmodi fracturae sint; atquaubi eae contingunt, observari ossa levitate ct fragilitate quadam praeter naturam esse donata, manifesta nempe latentis cujusdam dyscrasiae indicia, quae ubi vim exserit suam, pertinaces saepe dolores suscitantur, ct ossa latius exeduntur. Atqua

hic dolendum est Ruyschium, ct Morgagnum nihil de sympiliomatibus, quae insortunium secuta sunt, prodidisse in duabus aniculis ab utrolibet

memoratis, quae rationem forte, cur collum exesum fuerit , patefecissent; multo autem magis d siderandum fuisset, ut notas uterque tradidisset diis ligentius, quae ab extendio corporis habitu desumi potuissem. Verum si tantus non suppetit observationum numerus, ex quibus signa certiora colli pera

fracti colligi pollunt , ex Morgagni tamen altera, Μ a tum

213쪽

rim ex mea, tum ex alia, quam moX subjungam , historia videtur posse concludi, non semper nece

sario adesie signa illa duo a Fouberto proposita, ut sine illi, fractura esse non possit , licet quum adsunt, de fractura non sit amplius dubitandum. HOC autem discrimen non aliunde videtur proficisci,qsam ab aetate, a temperamento , a seTu, a fracturae directione varia. Quibus enim aetata firma

ossa bene constituta sunt, & musculi validiores , ut non nisi majori violentia rumpitur cervix, ita musculi validius semur, S pedem extrorsum abriapiunt. Ex adverso ubi a L vissima vi cervix dinfringitur, statuendum est, corpus elanguidum esse, di ossa molliora facta illatae violentiae facile cessisse , S cum iis musculos inultum de naturali robore S contractilitate amisisse, ut sibi invicem non

amplius contra nitantur , nec oppositorum Conaetus,

superent. Jam ad alteram , quam pollicitus sinu,

historiam ex vivente promendam accedo-23. Causidicus Mediolanensis annos natus qui que supra quadraginta temperamenti sicci, & aer Uine quadam laborantis in scalarum descensu supra magnum trochanterem sinistri lateris prosternitur, ct quum gladio esset succinius , prostrati cmoris impetu ejus scutum infregit. Surrexit, ct diutius quidem torpore , minus autem doloris senis vexatus est, ita ut cruri insistere, atque inambulare intra paucos dies potuerit. Haec ineunte aestate anni 1777. contigerant. Autumnali ejusdem anni tempore, quum de more rusticaretur, primum genu smistrum ei dolitare , tum cruris exterior facies, dein etiam ea pars femoris, quae fascia lata magis firmatur. Et dolor quidem sub noctem ubi aut cubabat, aut quiesccbat, remissior 3

214쪽

ct contra intensior erat . ubi motui liberiori indulgebat. Neque id tantummodo aegrum amixisset, nisi simul praesidiis quibusque restitisset dolor , Singruente duntaxat hyeme cellisset, postquam artum sic contraxerat, ut claudum essiceret. Transactis septem post infortunium annis, Videlicet 29. Nartii an. i 78 i. quum propter alia vocatus essem, tum istius morbi historiam ex ejus ore accepi , libuitque data oceasione artum attentius perlustrare. Erat is transverso pollice brevior, S ita brevior, ut extendendo nequicqgam se produci pateretur. Pes rectam servat positionem; femoris media S superior pars latescit; trochanter extrorsum S sursum protractus est cum natis sulco. Crebrius Cl-dem evenit , ut quum femur inflectitur, exaudiatur crepitus in articulo. Sed femur fere nequit inflecti, nisi prius aeger consedeat; S priusquam consedeat, oportet vitiatum crus prope ipsum scamnum collocare . tum uno sedendi actu femur S genu perquam facile infleditantur. Quum per singula vitia mecum ipse discurrerem, quibus coaestassici solet. ex uno in trochanterem lapsu , atque ex crepitu constanti perfra etam laille cervicem satis arbitrabar constare. Et perfractam quidem vel

ab initio fuisse, sic tamen ut ossa non eXcederent. ct confervere non potuerint ob continuas partis agitationes; vel . quod verius. ex vehementi coti-Cussione cervicis texturam fuisse labefadlatam, &su cum medulla rem adeo vitiatum , ut post multa tormenta cerUicis pars exederetur, artuque decurtato clauditas demum subsequeretur. 24. Quamquam notae, quae colli stacturam coinmitantur, Veram aliquando luxationem mentiri possunt; eandem tamen, sive etiam fracturam simulare itidem possunt alii morbi omnino diversi partium

215쪽

in acetabulo haerentium. Tabarranus a quum

aniculae cadaver sorte dissecuillet, comperit crus dextrum claudum esse , atque tribus ferme transversiis digitis brevius sinistro, nec tamen macie fuisse extenuatum. In vitium quum inquireret, Lmur nec luxatum, nec fractum praeter opinionem reperit , ligamenti autem interni nec qua capiti, neci qua acetabuli fundo inkritur, vestigium ullum superesse vidit. Praeterea caput, & acetabulum Car. tilagine erant omnino destituta, ct quum maceravtione paulo essent purgata, ossa spongiosi apparuerunt. Non desunt autem anatomici, qui ligamenti interioris defectum ante Tabarranum, & post illum observarunt. Bernardinus Genga quum anno I 662. Romae administrationem haberet in femore Cujusdam viri ligamentum internum non invenit; quum. que perfunctorie se observasse suspicaretur. &propterea in alterius lateris acetabulo quaesivisset,

id quoque defecisse deprehendit. Idem evenisse in quadam vetula refert Saltamannus h in qua

ligamenta valida teretia - - - in utroque latere

rarissimo sane exemplo defuerunt Quin etiam Cel. Sandi fori o ) o femoris ossis caput absque illa fovea, cui adnectere sese ligamentum teres solet, ostensum in theatro fuisse , scribit , dum totum hocce ligampntum plana deerat. Denique Cl. Andreas Itonn d) in eleganti descriptione thesaurionium morbosorqm Hoviani refert, coxas senis,

216쪽

co N GENIT A. Ulal

ct mulieris utroque pede claudicantium caruisse li. gamento tereti, S sinu pro ejus insertions. Hisce exemplis S forte pluribus demonstratur quidem, non , esse rarissimum teretis vinculi defectum; at multa. quae propius ad propositum nostrum spectant, ct quae scire expediret, desiderantur etiamnum a no- his. Sic neque Genga, neque SalιZmannus memorarunt. num homo ille, ct vetula illa, dum viverent, e claudorum numero essent; neque Cl. Sanis difori indicavit an ex claudo illud os habuerit, an ejus caput, an cotyle fuerit vitiatum. In exemplo senis utroque pede claudi a Cl. Bonia producto sa). dubium est, an femur sinistrum mancum fuerit ex solo vinculi defectu, an etiam quia ri Ora acetabuli coxae sinistraa versus partem posteriorem, S superiorem latescens in finum magnum osseum. excrevit Certe in Tabarrani exemplo manifestum est. femur brevius fuisse redditum non selum a vinculi interioris absentia, sed praecipue a cartilaginum articularium distblutione. In eo autem peccatum

est, quod neque ipse neque alii notas tradiderunt, ex quibus diligenter collatis ea claudicatio discerni ab aliis affectionibus potuisset. Quamquam si signa quoque fuissent commemorata in allatis exemplis, in dubium nos iterum traxissent, utri rei ea claudicatio accenseri debuisset, quum S cartilagines, ct ossa eorrupta, aut defigurata plerumque sint deprehensia, ubi fimul ligameatum deficiebat. Quare sicut ab omnium earum partium Iabe claudicationem fuisse profectam aequum est existimare, ita solus duntaxat vinculi desectus lavius fortasse vitium

videri ab N. 47.

217쪽

x8ι Da CLAUDICATIONE

videri potuit, quam ut claudicationi jungere inν Verum ut ut levit simum fuerit aliud vinculi vitium a Morgagno sa) non semel observatum , Claudicandi certe dedit proclivitatem. Etenim in vetula Etrusca a contusione cossiendicis claudicante, dum femoris supremam juncturam inspiceret, teres ligamentum minus crassum ci firmum offendit, quam aequum esset, luridaque rubedine infectum pene totum. In anu altera ab aetate jam curva , quae ita incedere solebat, quasi claudicaret, nihil potuit animadvertere, unde levem illam claudicationem repeteret, nisi forte parvas, ct leves Auas, inter se vicinas, subfuscas quasi contusiones, quae in Cartirilagine, femoria sinistri caput convestiente, cerne

bantur.

et s. Causa denique claudicationis a paucis animadversa est ossium multiplex erosia, quae S in sum femur, ct ejus collum, S in innominatum afficeri e , artumque contraet*m reddere solet. Villicus fere quinquagenarius, PRrvae staturae, tertio, ex quo No comium ingressus erat, die . ex peripve monia decessit. Ouum cadaver sectioni subjiceretur a. Iul. I78q. femur dexterum crassius esse, atrique crus praeter naturam brevius Observavimus. Igitur hocce membrum accuratius perlustrans anim

adverti crus affectum sex ad minimum transversia digitis alterum brevitate excedere; pedem ejus lateris ad interiora inclinatum; & femoris dimidium, quod superius est, volumine adauinum. Ubi taure elevato femur dimovebatur in hanc vel illam par-

em, crepituν non absimilis illi, quem edunt ossi fracta i

218쪽

fracta, subaudiebatur. Partium mollium inaequa. sis erat tumefactio, aequali tamen cutis servato

colore.

26. Detractis integumentis. dum musculos separare ab invicem conatus esti m , eos Velut accretos inter se, atque induratos offendi. Erant autem accreti gelatina quadam flavescente, sicca, in cellularis tetiue areas effusa, atque inter ipsas carneas fibras penetrante. Iidem musculi, quo propius ad articulationem accedebant, eo m*gis humore Iu- bello, fere sanguinolento infarcti cernebantur, non secus ac in gravibus sugillationibus evenit, ubi sanguine extra vasa effuso toti perfunduntur. Ouum ad juncturam ventum esset, ossa multimode coris rupta apparuerunt. Femur quasi emactum, S collum exesum, capite etiam num intra cavitatem haerente, & reliquum circa ossis vinoso colore erat infectum. Corruptio inde ad os illum serpebat, atque ad ejus concavam interiorem faciem, ubi ossea lamina in sphaericum tumorem elevata intra pel-

vim prominebat, sed tumor iste , lamina nempe fragili cedentique obtectus, nil soliditatis habebas.

a7. Ossibus macerationi datis brevi carncs abscesserant, retinentes colorem ex rubro pallidum, S granula quaedam in superficie pallidiuscula prae seserentes, qualia conspici solent in ultimis vaso rum sinibus, dum felici injectione fuerunt repleta. 'Plura notatu digna obtulerunt ossa exsiccata. Caput reliquo femore separatum, collum penitus absumptum, S fere major trochanter, atque inter hunc S caput non nisi tenuissima lamina intercedebat reticulari substantia ex toto deleta. Posterius ad trochanteris radicem ossea suecresciebat alba substantia multifariam pertusa, quae erosam ap

phrsim suffulcire quodammodQ videbatur . Quae

219쪽

I86 DE CLAUDICATIONE

superest cellularis substantia rete habet tenuissimum, S quae caput ossis replet k ab oleo animaisti, quo turget, flava est. Cartilago ejusdem capitis ad cervicis ambitum destructa , S pariter inperamplo spatio , cujus centro ligamentum inter num adfigitur. Reliquum ossis nempe diaphysis

multo oleo, ut alias in exesis ossibus observavimus, scatebat. Caput acetabulo, cui insederat, labem Communicavit ab ea parte, qua dictum teres ligamentum exsurgit, indeque eavitatis inferiorem partem vastavit cum ossis ischii ramo posteriori, atque portione ejus arcus, qui ischiaticam incava turam constituit. Praeter haec erosiones binae in

exteriori ossis ilium facie inter ipsius marginem Sacetabulum visuntur, quarum altera minor, altera latior est, atque ad interiorem faciem proserpendo totum os contaminaverunt, de quo informe solum, fragileque reticulum superest. Totum os in- nominatum albissimum , atque levissimum est, ut levius esse vix possit. si ex spongiosa massa constaret. Tanti mali origo non aliunde videtur esse repetenda. quam a graviori lapsu, aut iEhu eidem parti indicto, cui aut nulla, aut non satis idonea medela fuerit adhibita, & propterea taedet, quod in aliis quoque desideraveram, me nullam ejus viri habere notitiam potuisse, ut perspicuum esset, quantum violentiae , & quantum insecutae corruptioni, sit tribuendum. Nunc protinus adscribam corruptionis femoris aliam observationem , quae manifestam, licet paulo rariorem, causam habuit. 28. Vir mediae aetatis, quum ischuria labor ret, anno I78o. in hocce NOsocomium exceptus est. Claudicabat in latus sinistrum, idque ex luxatione videbatur contigisse , nam femur quatuor armaversis digitis brevius erat ; trochanter sursum

220쪽

protractus, genu S pes in interiorem partem conversi. Musculus item triceps extensus, ct crus in exteriorem partem vertere non sinebat dolor. Dum pereunctaretur de infortunii caussa, id solum meis minisse 1e Gebat, quod a pueritia inter ambulandum in latus inclinare coeperit, postquam a variolis convaluerat. 29. Quum post menses aliquot fato cesssset, id in primis curae habui, ut in ejus Cadavere caussam investigarem, quae femur adeo depravaverat, eam que in ipso articulo esse per sectionem deprehendi. Etenim cotyle dempta prosunditate in aream superficialem expandebatur, cujus diametur duos transversos pollices aequabat. Fundus quidem acetabuli etiamnum integebatur cartilagine, quae ad periphaeriam deficiens spongiosam ossis substantiam nudam relinquebat. Nargines autem ejus cavita tis, quam os innominatum constituit, ct depressi R extrorsum conversi erant, atque ita sensim extenuabantur, ut prope ovale foramen penitus deficerent. Ligamentum , quod vacant, capsulare margini circumpositum femur ipsum continebat . namque interioris ligamenti neque vestigium supererat. Ossis femoris caput fere eamdem ac coistyle mutationem subiit; videlicet a figura globosa abiit in superficiem planam spongiosam, cartilagine destitutam Ab lateribus ejus faciei complanatae,

ct circa trochanteres asperRe quaedam sunt eminentiae , quas osseus succus aboque ordine concretus efformavit. .so. Quaerendum hic esset, num forte a variolarum contagio epiphysis in eo lic mine disjuncta De rit, atque consumpta. Dudum euim Paraeus su

SEARCH

MENU NAVIGATION