Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

am,clcmentiam,&temporibus servici

tem prudentiam tantopere Principis maje statem oppugnare arbitrantur,Ve hementer profecito falluntur. Nihil enim est in summa fortuna majus, quam posse, nihil melius, quam velle longulatcq; propagare pomoeria clementiae atq; benignitatis. Nulla dote,nullo gener c virtutis mortalitas propius accedit ad naturae divinae similitudinem, quam miseredo humanae imbecillitatis, ignoscendo erroribus, & injurias obliviscc- do. Qua arte, qua virtute majorem se

divinioremq; su bj ccitis facere Princeps possit, quam si vidcat,sentiantq;, Omnia illesin saluti civium postponcrcΘCrcscit

hic majestas, dum remittitur; major fit, dum negligitur. Praeter haec, cum duo sint imperiorum fundamenta, auctori tas & civium benevolentia quantum indulgentia majestati detrahere videtur,tantum ad amorem addit: qui conservandae publicae rei non minus inscr-

Vi quam illa. Et bona hic cautio est, si

732쪽

AD COR N. TA C. LIB. VI. 7o quod faciendum est necessario, sponte

se facere Princeps praeserat.&c. - cupias, quodcunque necesse est. Lucan. .)Nomine tantum s auctore opus. J Hscillorum plerumque consilia sunt, qui propriis destituti viribus, alios ad bellum movero nituntur.Exulum maxime

nunquam fida possunt es se consilia. Nacum illorum spes desiderio potius ,

quam ratione mensurentur, plerumq; infelicem sortiuntur exitum. Patriae &avitarum possessionum recuperandam

cupidine parum pensi habent, quid justum, quid facile sit aut possibile expeditu Id sollim cogitant, quo pacto alium moveant nunciis, literis, precibus urgent,mentiuntur,pejerant,omnia esse se in expedito.veniat modb tentet, audeat vincere nomine.tantum & autho re opus.cunctos ab hoste defecturos,

& citra sanguinem plenam victoria secutura. Tali perseasione PnilippusMacedonieRex aDemetrioPharioIllyrio-

733쪽

o8 NOTAE POLITICAErum Rege, Polyb v. Sebastianus Lusi tanus a Mahumete Mauritano Thuan.. LXv. one g. I.histori de conjunct. Lusiit. erc. & Athenienses ab Egestanis exu-hibus Thucyd ib 6.) inducti perierunt. Postremo Carolus VIII. Galliae Rex ab exulibus regniNeapolitani,desper tum illius statum, amicosque & clien tes suos jadtantibus ad damnosam sibi posterisque expeditionem impulsis es.se scribitur. Pici'. 1 histor.)n genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur. 3 Semper alienis regnis turbandis,. alliciendisque populorum animis validum instrumentum fuere regia soboles,aut per alienam injuriam suo principatu pulsi. Indeque sepissime, qui novis Principatibus inhiarunt, quo peregrinae dominationis invidiam lenirent , ex veteri Principum sanguine quendam ostendere soliti fiant. Quomodo Procopius tyrannus Constantii Imperatoris filiam parvulam cum ma tre Faustina & in agminibus, &ctim

734쪽

AD COR N. TA C. LIB GL 7 vpropinquae acies starent, lectica secum circumtulit:ut pxo, imperiali sanguine, cui se quoque junctum credebat, pugnarent audentius milites. man. 2 6. Eodem costioPetrus Aragonius, occupataSicilia, Constantiam UXOrem, Mansredi,qui Siculis imperitaverat, filiam,ad confirmandos illorum animos praemisit. P. εχ il. . ita Maroboduus Suevorum Rex duodeviginti annos Ravennae a Tiberio habitus,si quando insolescercnt Suevi, quasi rediturus in

regnum ostentabatur. Tacit. II. an-naco Dum bella gliscerent de ducatu Mediolanens; inter Gallos & Hispanos; ut invidiam externi imperii mollirent victores,non aut ipsi, aut praese eti urbi & populo doeninabantur ; sed primci Maximilianum mox FranciscumS rZiam,carum isti genti nomen, sed qui praeter titulum ex principali fastigio pene nihil tenerent. Duces im

vet. Et cum Franciscus sine prole de

735쪽

71o NoΤAE POLIΤICAE funistus esset.Italiq; Principes ac Res alpublicae suae nationis DucemMediolonensibus dari mallet quod Carolo Ct sari non placebat; ut in speciem saltem lcis satisfaceret, Ferdinandum Gonga- gamItalumPrincipemMediolano Prete- flectum dedit. Iulian. GHebn. in uua Ferae Gonet..) sConsiliis 2 astu res externisu moliri , larma procul habere. J Ιstie pacis artes, &

cxternarum rorum sine ferro molitio a Idebilioribus iaccessario, a majoribus lconsulto usurpantur. Nam multum ad ' suscipienda consilia valet, seipsum nos- lse,atq; imperii sui vires excutere;ut qui 'bello se imparem animadvertit, pacis iartibus se tueri sciat. Et magnorum 'quoq;principum ea interdum conditio est,ut astu potius, quam armis res hostium subvertere rebus eorum magis

conducat.

I. Quod quibus modis utrobique sat,

videamus. Quibusdam profuit, conrstanti pace arcere vim, quam annis non

736쪽

AD' COR N. T A C. L I B. Q. TII v potuerunt.Intrantibus Romanis fines Tusculanorum , non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus a- , grorum intermissus : patontibus portis urbi togati obviam frequentes exercitui processere : commeatus exercitui, comiter ex urbe in castra & cx agris devectus in urbe patentes ianuae, & t bernae apertae intenti opificos suo quisseque operi, & ludi literarum strcpcrediscentium vocibus: nihil usquam non pavidis modo, sed ne mirantibus quidem simile. Vidius igitur hostium patienti Camillus', ad Senatum Tu, sculanorum, soli, inquit, adhuc Tu- . sculani vera arma, Verasque vires, qui

bus ab ira Romanorum , vestra tuta

ἡ rcimini, inventitis Liv.6.) Simili mo , do Amalasviatha Gothorum Regina Justiniani legatis respondit ; nolle scarmis contendere:nec fore decoram de . non adversante victoriam. Procop. I.

sapientia est,

737쪽

II. Pisani,Aretim,&Florentini olim, clim iab externis hostibus metuerent, si ra- trum urbium dominium in annΘs V. iRoberto Regi Neapolitano transcri- ipserunt: & alio tempore Florentini in decennium Carolo Calabriae Duci se taddixerunt.SenensesJoanni Bohemiae Regi, & Genuenses triennio ante CD Irolo Franciat Regi se dediderunt. v. a Ortinae. ati t. Hist. Sen. hincimete. lLucenses, & Genuenses hodieque Hi- ispaniarum Regis patrocinio tutiores lise putant, Mam parato & semper in ca- istris exercitu. lIIL 'Ν Fforentini plerasque belli tempestates pecuniis a se depellere soliti si into sAuro libertatem contra ferrum defcn- ldebant. A quo instituto, cum ultimis

illis bellis , quibus Medicari in urbem

restituti sunt,per avaritiam recessissent, rempublicam perdiderunt. Constat potuisse quadraginta millibus aureo-zum numum Caesarem, & exigua sum-

738쪽

ὸ ma Neapolitanum. Pro-regem suae ur-j bis patronos facexe: scd seu, negligeni ita , seu perverso P-Soderint consilios factum est, ut aliud placeret. Indo Medicaei Hispanis viribus subnixi , conju-i ratione stoe factionis, in urbem redi i Lunt. Guicciaraexi. Pluribus placuit, quod suis viribus Irij non potuerunt, foedoratasibi junctaq;

si aliena potentia obtinere. Coeunt igi, tur plures adversiis unum, quem meli ruunt omnesia Belli Peloponesiaci,. quamVis alii erant praetextus, ea fuito causa, quo Atheniensium vires caeteris

Graecis formidolosae erant. Thucyd. I.) . Sic Lacedaemonii Siciliae Regem in

commune contra Perias bellum hortis. bantur: quod victis reliquis Persae ad . Siculos quoque arma translaturi sint. Herod. . Sic Perseus, sic Mithridates

adversus Romanam potentiam moVebant alios in communia foedera. l .in Fragm. Nec tamen cxpressis W' semper foederum contractibus insalu-

739쪽

7i NOTAE POLITICAE tis & libertatis suae defensionem ita coeunt principes & respublicae : sed &tacita interdum inter quosdam est conventio ne quem nimis magnum vclint. Qua in re nobilitata est maxime Laurentii Medicaei prudentia;qui chmRei'. pubi suae periculosum animadverteret, si unius cx Italiae Principibus opes nimium augerentur; omni adhibito studio,utres Italis in ea aequitate consisterent, ne in hanc magis quam in illam partem propenderent , procurabat. quod quidem quia sine pacis conserva tione obtineri nullo modo poterat, summo studio annitebatur, ne alicubi semina bellorum ad maturitatem per

venire possent,sed in ipsa herba opprimerentur. 9uicc. I .hibi.) Hieron.SyracusarumRex populi Romani socius atquc amicuS,metu Romanae potentiae, l arthagincsibus omnia,quibus in bellum opus habebant, liberaliter subministravit. Polyb. i. Lanojus Neapolita-nusProrex dixit, solemne esse Potifici

bus, l

740쪽

I AD COR N. TA C. LIB. VI. TI Ois bus,timerc&odisseImperatores: Guic': clarae I 6. Et Andreas Maurocenus Σ. Ven. hi'. ait, Imperatorum potentiam iis semperPontificibus adversam esse. Et illi Andi easGritius, numquam Imperato rem Romanum in Italia tam parvum habiturum nidum amrmabat, quin exco universosItali nominis sit oppugna- turus:&Pontifici non abs re tam time- dum in temporalibus Caesarcm, quam in

sor. Ergo quanquam nulli contraCae- taε saris majestatem scuderum tabulae pub- tali lice extent:tamen illo tendunt Italoruli, Principum consilia,ne unquam pristinast Imperatorum potentia ibi reviviscat.' ' Quod idem de Germanicis Principi-Sφ bus atq; civitatibus scribitGvicctardi- .i nus 7.& 13.histor. nolle eas osse Impe-it, ratoris opes, quibus ingratiis ad impc-

rata facienda cogi possint. Plus est, lis quod quida scribit, ideo nec in tempo- , re nec justis viribus, in bello Turcic se Germanos Caesari adeste ; quod vo

SEARCH

MENU NAVIGATION