Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

esse:omnia dixero. Haec laudum tuarum summa est , hoc fastigium, hae certissima virtutum tuarum fides. Mirantur alii urbem vestram felici miserorum fuga in hanc , quam videmus magnitudinem crevisse: mirantur spi didissimas domos marmoraque &au rum,& tecta operosis minis pendentia: mirantur forum ingentibus spaciis inpertum, aedes'; publicas, & armorum, naviumq; perpetuam fabricam:deniq; in stuporem rapiuntur, cum terraS velut aequoris victrices ligneis fundamentis in nanc audaciam succrevisse vident, vixque oculis suis credunt. Quaesua

quam per se mirabilia sint:unum Genest portento proximum, qudd vestra Resp. per tot mala, & caeteri orbis se vitutem, sospes, atq; ingentibus inimicitiis superstes,isi hunc usque diem non memorabilior est imperio,quam libem

tate.Roma quingentos annoslibcra VLXit.Sparta octingentorum annorum ii bertate gloriatur. Venetiarum urbs ra

772쪽

s ro,imo nullo exemplo stipra mille du- , centos annos vitam cum libertate pro

duxit. Quod igitur vobis non allapsa

sunt ea mala, quae aliasRespublicas per si diderunt; quod ab externis hostibus' tutos nulla tyrannis delibavit; quod nec Syllas,necMarios, aut Pompeji magni γ tudinem & ad vcstrum fatum gentem Juliam invenistis:id omne, post Deumo immortalem,in solidum prudentiae hu- , jus augustissimi ordinis acceptum sere-

ι dum est. Roma armorum insano amo-ae re incensa omnium actionum suarum

finem gloriam belli habebat & imperiis amplitudinem. Quo sane instituto fast

etum est, ut non modo aliorum insuli cohortos impetus sustineret,sed &ipsa alios lacesseret; rtissimo semper cum imperii increi dento. Inde post perpe- trata circummurana bella, post rcpresii: sam igneam Pyrrhi regis vim, post su- peratum deniquePoenumHannibalem,' aliosque Reges,ac populos;clam imor ' tali gloria gentes multitudine imitame- I i a rabi-

773쪽

rabiles,locis infinitas,im eclo suo sub jecit. Verum inter illam portentorum felicitatem, inter tot victorias & πο- phaea, quae ubique , quo rerum natura diffunditur, figebant Romani cum gentibus jugum imponeretur,cumRe ges triumpharentur,interim domi per O. ibat Reipub.libertas. Nec enim ut sti, temperantes, modesti essent cives,

ut cum armis ferociam ponerent,ut de- inique quiete in civitate agerent, mul- tum curabatur. Quo fiebat,ut ex com tinuis bellis majora, quam quae libertas L ferret,ingenia,praeferoces ac turbarum cupidae naturae, nimiae privatorum

pes,& unius civitatis partes factione'; ienascerentΗr: in curia in foro caedes, civilium bellorum tentamenta. x ar' ima a civibus sumpta non pro libertate;

pro Caesare,nec unquam postea,nisi de idominatione certatum: quam postro' imo C. Caesar eversa libertate invasit. Vestra autem, SERENIssIME PRIΝ- h

774쪽

a Crps , sapientissimi Patres , majestas a non solum armis decorata , sed etiam' legibus est armata : nec major belli,' quam pacis cura. Bella quidem et im gesistis maxima; hostes vicistis pote tissimos:fines impcrii terra mariq; ex t tendistis quam latissime. Sed hoc vo- bis cum Romana potentia commune est,illud proprium,quod civitatem ha- hetis saluberrimis legibus & prudentis a simis insititutis ita munitam, ut non tu si tior ab externa vi, quam privatorum s ambitione existat. Nulli vobis Perian- dri, nulli Caesares timendi sunt. Ingens in omnibus,& pene incredibilis patriaei amor; ferventissimum libertatis studis um;in Senatu tam numeroso mirabile, ii & simillimum oblivioni silentium; ri- gidissima legum custodia & subita eo- rum, quae contra vetera instituta irrei punt, emendatio. Hac cur hac indui stria, hoc indefesso , & ardenti studio: mortalitatem effligistis: & Remp.qua l lis cum optima fuit,talem hodieq; cum - Ii 3 iola

775쪽

immortali prudentiae ve strae laude, &orbis stupore habetis. Hujus igitur ExCELLANTIsSIMI SENATus,cujus sapientia Reipub. hujus stat salus,cujus prudentiaItaliae qui- '

ro egregium est, summumque, quod ain tuam laudcm dici possit. Nam ut ea lsumma in Rep.dignitas est ita tam ho- lnsrificui de te Sapientissimi Senatus ljudicium , tam magnifica opinio ain lplissimum sunt divinarum tuarum vi ollutum testimonium. Quas quidem, i caeteraque,quae in te egregia sunt, sa- itius duco mirari adorareque , quam jejuna & impari laudatione lioare. Nam FAMILIAE Titis vetustissimam nobilitatem, majorumque tuorum pro Repub.domi forisque fortiter, bene que gesta, quomodo dicendo adae- quemΘSi vel minimam eorum partem percensere velim: Ante diem climse componat vesper o-

776쪽

. s lympρad solum quantum est quod CAA

THARINA CORNELIA JACOBo LusINI ANO GYPRI REGI nupta, florentis . smum olim regnum illud,quod ex mariti testamento habebat, Venetίe Re-

. ip. donavit. Sunt quibus nihil satis antiquum satisque egregium est, ni si quod a proditoribus, & erronibus Trojanis per incertissimas conjectiaras repeta- lux.Tuagus,SERENISsIME PRINCEPS, nulla ambitione, certa annalium fide nixa , a Nobilissima CORNELIORuM, Romanorum stirpe descendisse se gloriatur.Porro,ut ab eo, quod viroprin- Cipi primum,ac precipuu esse debet, in-ὶ cipiam, quis tuam in Deum pietatem , i religionilq; studium pro dignitate lau- dare valeatλPleriq; rerum domini religionem nihil aliud putant, quam regnandi instrumentum quod bellis, &cupiditatibus suis praetexant, quo gen ' tes laudant,quo populorum divisiones alant, foveantque. Alia tibi mens est,

SERENIssIME PRINCEPS:

777쪽

cui amorem timoremque Dei optimam, eandemque securissimam squi

quid alii Meetentii judicent) regendi

populos artem persuasum est.Inde tua iin cultib.divinis assiduitas; inde in mi- lseros,& egenos pronus favor,& liberino: litas,& pene profusio Iam vero justiti- iam tuam,temperantiam, & in summa ifortuna eximiam moderationem, ita lmanitatem, caeterasque egregias tuas idotes, quanto in aliis Principibus rari- iores,tanto magis tibi decoras,qui satis ipraedicem λ quibus verbis, qua oratio- inis vi satis exprimam λ Loquantur pro lme tot honores vera in vestra Rep. 1 meritorum argumenta. tot dignitates icertatim in te collatae. Nam post pris mos honores obitos stimmos quosque magistratus ordine gessisti: Patavio, Veronae, Brixiae, praecipuis imperii ve

stri urbibus,insigni cum integritatis & prudentiae laude , fiammo cum immperio praesuisti : cumque , quod ad lnos quam maxime pertinet, quodque s

778쪽

ρ nos tibi aeterna beneficii recordatione devinciat, Patavinae Universitatis Re- formator esses, singulari semper Nati onem nostram favore prosecutus es. Postremb,cum in hoc, quo nunc emi nes,solio collocatus esses: quam faventes omnes habuisti λ quis plausus erat quanta omnium laetitia λ quae gauden tium, gratantiumque exultatio, & penedixerim, intemperies. Nos quoque, quanto tumultuantem gaudio animum utcumque composuimus, nunc adsit mus , nostro defuncturi ossicio , nostrumque contestaturi adseditam.Tibi igitur,SERENIssIME PRINCEPS, summum hunc honorem, Serenissimae autem Reipub. talem ac tantum Princii pem ex animo gratulamur: Doumque i Veneramur; ut lancta haec Resp. virtui tis templum, schola prudentiae , inopis sensae hactenus libertatis oculatissimus ArguS,& contra peregrinam ambitio-i nem validissimum propugnaculum,Ve a rae denique dignitatis, & opulentiae a-

779쪽

lanina sub JOANNE CORNELIO vigeat, floreatque quam felicissime quim diutissime. Gloriam ejus , fortitudinem suspiciant timeantque Christiani nominis hostes, ipsa eam Salus ferat:praeveniatq; vota felicitas, si quid

optaverit.Tbi denique; SERENIusIMAΡRINCEPs , seculi gemma, longaevam vitam, seramque immortalitatem precamur. De qua ne dubites , obsecro. Virtutes tuas orbis nunc loquitur: Lamam olim praeitabit aeternamo historiae genius. ... Dixi.

780쪽

FORSI NERI

AD TACITUM,

Liber singularis.

SEARCH

MENU NAVIGATION