장음표시 사용
293쪽
298쪽
TERTIA ACIES OFFEMSI AE LUD. MELLINA I I
300쪽
LIBER QUAR Tu S., Habet haec acies Mesaiana a fronte turmulas antecurserum duodenas, nempe Lanceariorum octonas, Arcabusariorum quaternas, quae singulae e turmis sitis decerptae, constant equitibus xxv. ducunturque ab optionibus Praesectorum, e quorum turmis decerptae stat. Hamm usus est, discurrere
huc illuc, dc aut spargere sese latius,aut, parte iuncta, impet re latera hostis decertantis , aut subinde quod Lanceariorum est)aduentantis frontem inuadere globo toto, eiusque Iurmas perturbare. Hoc suo munere defuncti,recipiunt sese post globos Quirassariorum maiores,instaurantque arma ad repetendam pugnam. Exemplo docet Meletus ingentem usum harumce turmularum. Anno, inquit, M. D. L x x i v. Ludovicus Comes Nassauius copias suas fraternis Auriaci Principis copijs iungere nitebatur. Ducebat in eum Sanctus Dauila Hispanus, occurritque in Mooka Geldriae pago. Pugnandi necessitas Nassauio incidit. Ergo mille simul equites in Regias turmas immittit. Obiectius ei cum Lancearijs non amplius vicenis quinis Petrus Antonius a Saxo- ferrato, optio Camilli det Monte,tanto impetu latera hostilis globi inuasit,ut sexaginta
interfectis,aciem perturbarit. Frons aciei habet quaternas Arca sariorum turmas duplicatas, simul nempe octonas. Tergum tuentur quaternae item turmae Arcabusariorum. Alas faciunt; dextram, turma Praetoria, cum maiore uno globo Quirassariorum sinistram, turma pr Praetoria, cum altero item maiore Quirassariorum globo. Medium tenet globus tertius maior Quirassariorum. Atque hi tres globi, ducentorum aut quingentorum equitum singuli, instar Triariorum sunt, vocanturque Compagnis diretengo, ait Meletus, quasi in subsidia, ad summae rei usum necessitatemque seruatae. Et vero praeficiuntur singulis Praefecti exercitatissimi. Narrat Melaus , huiusmodi agmen unum quingentorum Qui rassariorum victoriam attulisse Duci Guisio pu-M m ' gnanti