Doctrinae augustinianorum theologorum circa 5. propositionum materiam expositio articulis quinque ad Alexandrum PP. 7. olim transmissis comprehensa nunc Alexandri PP. 7. judicio denuò subjecta et ad publicam omnium quorum interest notitiam delata cum

발행: 1690년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

doctrinam de sensum continentes, qualem a Ponti scibus prescriptum esse eviJe tibus argumentis evicturum se spopondit; modo hunc Ire seriti sensum es te quod

demonstrare paratus erat) agnoscerent. Caeterum cum ad Articulorum historiam ista non pertineant, iis recensendis supersedeo. Videre apud Ferretium potest curi sux Lector,& simus artes ac Versipelle ingenium horum Theologorum agnoscere. . Ex iis .quae memoravimus h a ctenus, liquet;quam vere de Narratione sua tot fi mentis pleria pronuntiet Articulorum famosorum Vindex P.ig. et s. Haec est vera σ

Jan senistis post peracta ollationem ubigata simi; sed contra datam Episcopo Co

venensii fidem, ut supra monebamus,& incerto Auctore. Calebant adhu o omnium aures fictis rerun actarum narrationibus, cum ti Jan senistae loquerentur; Ferr hi uc promissum Episcopo silentium religiosὰ servaret: donec tandem aliis atque aliis Libelli provocatus sparsos temere rumores,& ereditam nonnullis Fabulam refuta re compulsus est. Quod adeo secit exacto,ut in omnibus Adstipulatorem habuerit i lustrissimum Convenensem, unicum totius negotii testem, ri sumque Cardinalem

Estraeum atque Harduinum de Perefixe Archiepiscopum Parisimum qui congressui illimo interfuerant. Caetera omnia quae jactantur, solius Lalanii ae Girardi fide jactantur, quamquam ne ipsi quidem ejusmodi libellis nomen suum dare voluerunt; ite tot mendaciorum sin quibus illustrismi Convenensis testim is convinci faciuae potuisseno & haberentur, & nominarentur Auctores. Interdum amicorum pem

fidiam querebantur, qui res arcanas invitis se, vel eas etiam , quarum non erantaeonicii, vulgarent. Ex hujusmodi Commentariis facile Historiam seribere posset, quisquis otio abundat & fabulandi libidine, in qua victi semper Iesultae fusi, fuga-hi legerentur: victor Iai senius; & non de Iesu itis solum, sed de Sorbona , de Episeopli Galliae, de Rege Triumphans illusis Adversariorum suorum Daude Pontificibuς insultaret. Eiusmodi historiam non multo labore concinnaret Paulus Ir seu, , sed veretur foric,ut Lectores inveniat usque adeo credutas, qui pompota Bareat ni habeant fidem. , Superest ut reliqua Libelli nostii flagitia persequar. Par. 13. miserabiliter qu litur de potentia Adversariorum, qui augustinianorum fidem calumniis suis impetere. θFf ηι tibi ne ut Apori carum Constituticnuni violatores diffamare peret it utor ejus verbis.

τ 'di buni, inquit, gr alium Lium medὸ siriptorum Libri, fed normul tum etiam prima dia Theologorum, quibus adrosa Schola Theses o libelli impositerunt. Cur illos pri motae Theologos,o bone' non nominas Certe nosse juvat praeclaros illos veritatis Patronos: ζνομα πελάνυ ἀροτε . Cur illo nos gaudio Daudas Simul an alicuam

32쪽

Theologos qui adeo sacile sibi patiuntur impolii Qui eorum,quos oppugnant dogmata non suis, sed alienis oculis legunt Cei te ne gregales quidem Theologi adebsunt in curii. Neque reiis, inquis, isorum negligentia i IIud imputandum, sed diston ia ιο-

distis, mπtuo tamen liuetarum libror umque commercia inter s. colligantur, ubique indosii fabu Ua illius Har. lis suci inarc=ra . ubique Uidui collegarum suorum adjutores, uι eorum Fri iunculas omnibus onoriuηe importune ingerant. plesiis silentia responsis, quibus ilia οπι-nibus m. dis Obi ita sunt. Apud Sinas arbitror aut Americanos sua illa volumina elucubrarunt isti primae notae Theologi, quo Ianssenistarum scripta nondum sorte pervenere. Nam s uropa tota volitaro; Galliae, Belgis, Angli. π,Germaniae, Italiae esse cogniti stana,quis ignorat λ Per Hispaniam distrahuntur cautius, metu Quaestorum. Illi e etiam Arnaldi nomen de libros horum Augustinian orum Principis elle celebres, ne quidem ipse inficiabitur. Obstiter i igitur potius adversariorum industria ac potentia. Huic cesserint hi primor notae Theologi. At mihi nullius notae Theologi sunt, qui aliis armis, quam veritati cedunt; qui, quze nesciunt, oppugnant; qui potentiae aliquid aut favori tribuunt. -At haec est infelix conditio eorum qui Iansenium oppugnant, aut ejus Patronos, ut semper aliquid humani patiantur. Caeterum quod hic ait, scriptiunculas omni us opportune , impotiune ingeri, plusis filiniis responsis, quibus illa Omnibus modis obtrita sint. nullis est qu.im Iansepistis familiarius.

In Belgio hodie libelli ipsis quotidie irascuntur ut sungi, vel Patrio vel gallico se

mone, cujus majus est illicium, in quibus saepe vix aliud novi reperias, quam inscriptionem, aut ordinem materiae : in his argumenta ostentantur ut invicta, quae nascente Ianienismo centies protrita sunt; quae Peta viii quae Stephanus Dechamps, quae Annatus ita eliserunt,ut piscibus nautiores haes rint Ian senistae. Hujus artificii meus Adversutus sibi praeclare conscius veritatis amatoribus objicit,quod proprium est malae causae defensoribus. Utinam inter in tanto inter se litterarum ae Librorum commercio essent conjuncti Anti-Iansen istae, quantum jactati Utinam aliquis illius concordiae ad nos fructus inde derivaretur lQuid agani in nim flebiliter exclamat Pag. s.) S. augustini Ashuli, privati sillicit homines, suis lixi seditas, o mantis,curta plerumque insti ucti suppelleictili ,omui basque aliis subsidiis lilitrario ιου. tuis ne. esse iis dψlitust, nili ui suam quisqua docti inam ibi ρropag-xei, ubi oppugnaιuν ui plurimum, vel intra Sobolarum suarum angu Itias, vel materno idi Oma

te, qua uti csguttur ad repellendas calumnias,quibus suam fidem famamque nunc apud Principes. nunc apud illiteratam plebem proscindi quotidie audiunt & Has querimonias is gens aliquis vel audiens, adhuc nulla tangitur commiseratione ' o serreunt pectust Hujus crocodili lacrymis nemo movetur λ Ego sane non tangor. Credideram vasis colle ctis Ianianistas omnes in Thomistarum castra esse transgressos: atque adeo adimen jam constituere formidabile: credideram multas in Belgio reliniosas familias, I - horum

33쪽

horum Augustinianoriun sensa & atticulos esse amplexas . Hoc mulit; & Libellis& Thelibus jactantes saepe vidimus. Nilne repente privati homine facti sum, suis asefixi su ιαι θ muniis. ιurru instructi suppellectile. aliisque subsiditi litti rario ton mercio nec furiis destituti An sorte Pseudo-discipulo; sua tandem schola expulere Thom istae An pallium detraxere, sub cujus umbra errorem tutius fovent λ An religibiae illaesamiliae vel non inivere cum Pseud Augustinianis laedus vel initum agnita jam fraude resipiscentes resciderunt ρ Alias qui queri possint se privatos esse homines&c. Augustini disicipuli, haud intelligo. An non sunt ri ligiosae illae familiae per E clesiae Provincias aeque dispersae, atque illae, quas tacito hic nomine designat Annon mutuo quoque litterarum, librorumque commercio inter se colliganturλ Suia ne usque adeo caulae suae immemores Augustiniani isti per Gallias atque Belgium sparii, ut nullae inter eos commeent litterae λ Mutuas lucubratiunculas vel non recipiant. vel tenebris damnent ' Quorsum igitur hae querelaep Quae in Belgio civitas, quod oppidum . ubi suos Fautores mala causa non habeat ' Quod Collegium de Clcro Sacerdotum, ubi non aliqui sunt, qui se ex Augustini Discipulis jactent; qui

manum sodalibus praebeant;qui tenebris damnanda opuscula summa cura per domos ac familias dividant ' Qtiam strenue rem suam in Hollandia promoveant, quanto studio. quanta concordia quanto cum stomacho Religiosorum hominum, quos obstare sibi in missionibus vident, famam ac nomen lacerent, doctrinam mutilent, distorqueant, adulterent, testes sunt famosi libelli, & atroces F pistolae , quas quot diebus serunt in vulgus, non sine Calvinistarum in hac Papistica, ut aiunt, digladiatione, risu ac laetitia, quum mutuis eos vident, ut Cadmaeos fratres, telis concidere. Quis adeo peregrinus in Belgio, qui non sciat aut latelligat eo pervenisse potentiae,tantas sibi vires acquisi visse sub Augustini nomine Foederatos,ut velut gigas ille in fabulis, centum manibus pugnent, ac quinquaginta oribus venenum e halent. Una non ignobilis Lovanti domu, plures quotannis pugiles praebet, quam Equus trojanus fuderit armatos: Minoris notae rusticanam , maioris urbanam aggrediuntur turbam, certi nihil relinquere intentatum , & Magistri sui placita gnaviter inculcare ac tueri fideliter, obicem omnem perrumpere, donec ea obtineant, atque iis se populus conformet. Sed quid his tamdiu immoror, quae Senatus intelligit, & consili videt;totque testari possunt, quot sunt in Belgio homines nec oculorum usu nec aurium destituti. Hic vero nobis praeclaram causam reddit insignis causidicus, cur Augustiniani materno malint idiomate depraeliari & arcana vulgi

auribus non committenda prostituerc. Eo, Icilicet, uti coguntur ad repellendas calum ni us quibus fisam fidem se namque nunc apud Principes. nunc apud illiteratam plebem pro

indi quotidie aιd unt. Haec nempe causa impulit,ut factionis Principes Novum T stamentum quo nihil Christianis carius aut venerabilius) in Gallicum sermonem Verterent, locis pluribus adulterarent, Iaesenti virus inspergerent, adeo ut jam non

34쪽

sit Iesu Christi,sed Iansenti Testamentum : ut pontificia auctoritate proscriptum

rursus recuderent, ut tot Apologiis Jan leniano veneno turgentibus tuerentur: ad but Eruditissimus novi testamenti Criticu; R hardus Simon Testamentum hoc Historiae suae Cap. xxxv eadem prorsus methodo elaboratum censeat, qua testamcntum Lutheri; iisdem quibus illud defectibus obnoxium ; iisdem pene rationibus Scargumentis defensum; adco ut juxta hunc Criticum utriusque versionis Auctores similibus videantur praeoccupati fuisse ideis. Haec causa impulit, ut tot Patres juberent Gallice loqui, & illa lingua erroribus patrocinaria quibus toti abhorrebant. . Ita scilicet calumniae purgantur apud Principes, apud illiteratam plebem, quae altissimorum mysteriorum , & doctrinae cui capiendae par non est ) judex adsciscitur. Ita fides & fama collocantur in tuto. Si, quod res est, edicere voluisset, nec circuitione vel fucis uti; sic pronuntiasset. Ita populus Iansenti dogmata , quae perhorrescit, vel nesciens imbibit Ita nequidquam fulminantibus Pontificibus victus-Ian senius triumphat: ita venenatum poculum melle linitur , quo improvidae meptes ludificantur : Ita Lutherus, ita Calvinus meretricia eloquentia in multorum animis veritatis semina oppressit: iisdem pugnamus armis, majori tamen spe victoriae, quamdiu Catholicum nomen prae nobis serimus. Pag. rq novam orditur fabulam. Cohtigii autem ut quidam Theologus in paucis eiuditus , dourinaque Augustiniana equus a lima ιν uno verbo Ians enista) virum I n Iris fimum oscii causa inriseret, offerretque, ore ad gravitatem composito , & nescio quam

sanctimoniam spirante vultu , & totius corporis affect ita modestia qua facillime

cap untur ignari fraudum) munusculum commendante, quoddam eris algumenti opus cuium . quod dam ille benigne acceptum stati in . ut fit, dum quis nescit accipere se Danaum dona , avide viarit, revolvitque, incidit in Augustinianos Articulos Opu cuto insertos.

Sciscitatu ,ecquid rei istud sit ab ultimis Sinarum aut Americae, ut reor, finibus appulerat in Belgium, rerum ignarus omnium & priscae simplicitatis ac fidei homo Pamis narrat Theologus Ians enianarum artium haud imperitus, multarum jam palmarum pugil , in comardia Roscius 7 ct qua occasione conditi. o quid doctrina contineant, aut ustiniano um ridelicet expositioncm ctica quinque proposiιioues quas p ex Ianse-nio eXcerptas , & in ejus sensu proscriptas 3 altum de Ian senio, eiusque sensu s- lentium ex Sy Augustini ct Thoma placitis Id litιi juxta regulas fidei Jansentanae

exp' favi, occasione cujusdam Collationis inter ER Paties Societatis Iesu opus erat hic

lendido mendacio, alias non processisset aequo pede fabula : cum Collatio habita, it inter Episcopum , qui socium assumpserat unum e Societate) o di id utri b illis opus erat hic altero mendacio & splendido magis & opportuno & dissidentes aesorbona, ab Ecclesia Gallicana, a Romanis pontificibus, ab orbe Catholico uni-Verso Ibtoluos , qua pati, inteν uirosque & haec est secundi mendacii continuatioὶ inter illos atque Ecclesiam universam, cujus judicio stare mordicus recusabant, L a Gm.

35쪽

eoi ponenda valla ante τὸ inti θ quἰnque annos habisa suerat. Ad nova laar sit νῖν ιυν imus, neque enim illi quidquam utpote ab extremis terrarum finibus huc allapso vel de Ian senio ejusque dogmatis in Auctoris sensu proscriptis , νιl , O lai Ione. νιι

de articulis auditum. Tum bis decursis ipse ad Theologum ; s lia sentiunt suetusti liani ν stri, prorsus Catholi e sentiunt. Nihil enim hiι depreheηdo , quod non νu ο dbιeaut . qui deci linam di gratia se ipsa et caci 1utntur .atque ad ὸ quod in emnibus Doctoiis Aurelisi Sch

lis non tralatur. Corticem verborum tantum vir minime malus tractaverat, nucleum

Icrutari nec subita lectio, nec fraudis minime suspicax animus permis rat. Genuina ν δ e si h M. Augustinianor ii si ita abdito tamen atque arcano sensu , solis initiatis obvio, sancte itfirmarit. tacitae reservationis quam restrictionem nominant) nisi

cum usus est , olor Ibιologus. Laticia peria non mediom asci visus ea νιν illustris, , ea suiιιι , quam sineeri petitatis amatores nunquam nou sentiun ι . cum quos inter illius advii Alios numerabant . 6 dom fideles esse sectatem, perfidi & perj ii Sinonis immemores 'in peia.. acidium. Dcumque tamen illorum nrelige Miam quae nulla erat , sed esse credi. batur haud mediocris incti serit , quod hum velut invicium clypeum quavis tamen glacie vel vitro fragilior malaram obtrectationibus quae justissimae sunt acculationes) ubique uriatum non obiurrent. Eisi enim hac in Gillia nullo fructu aut operae pretio) Wuuata , imo ad publicam Sedis Apostolica lucem accepta favorabili sententia, qua Articulorum Auctores , nisi i an senii dogmatis citra exceptionem in auctoris sensu damnatis valedicerent ac publice renuntiarent, Regiae au ctoritati publica vi colos elL ndi tradebantur) aliquando didώcta . nihil tamen inaram Italis Theologis , nihil II pauis . nihil Gei manu rerum ignaris omnium , quae geruntur in Gallia) umquam introiuisse. Caterum , nalia Ia l u; ιitiusque ratione licet hactenus non successeri 9 occludi posse obloquentium eia . aut invidorum criminaιiones di Di. quam si μει illos Augustini Discipuli articulas noli typis quia veteres toties impressi jam attriverant) εxcusis tursus in publicum pro ei ιuι. . o inium Theologorum oculis etiam fastidientium ad nausean salii ierenti Per omnes Caib,licas ad quas sorte

necdum pervenere di seminatent E si si/3. Id demum agerint, si ne quis ignoret I jampridem ignoravere paucissimi controversiarum tyronesὶ Ex his uarie 4Miculis omne asiam de quinque damnalis capitibus . doctrinam censeri velle atque per 'di. Ex his in-

quam unice Articulis, in quibus nulla Jan senii mentio nulla sensus, in quo damnata sunt capita , in quo virus omne latet Haeresios. Si mihi luberet non fabulas inducere, sed veri is mos reserre multorum hominum Sermones , qui aetatem triverunt in litteris & harum controversiarum studio: non aliis tame quam veritatis partibus addicti; darem qui ubi primum incidere in hos Ariticulos totum in illis Ian senii virus subThomistica phrasi callide tegi non semel cora me pronuntiarunt. Quod plus est, hac ipsa die qua haec scribo , vir quidam e Cle-ico Deculari in hisce e udi is canus, judicii perquam perspicacis, cum eum negotia

36쪽

causa adirem . meque occupatum dicerem refutando libello Articulorum illorum praecone: rem mihi statim praeclaram agis, inquit, & utilam praestas Ecclesiae operam : jam pridem Libellum istum resutatum videre gestii: totus namque & in Actieulis & in Libello deliteicit Ians enismus. Hoc mihi dictum & a laudato Viro , sancte possum assirmare. Quid tamen hoc ad tres capellas pPag. Is sic pergit: O secuti ergo sumus non silis sapienti mi viti censiliis . siil ct αρ-

ιsit ii ρ1opria fama a uralipolarum obtrectationibus vindicanda. o ti Ventis iliaritatis debito , qιο qui lue cum commode potest omnem Disca dati rei sinistra sustitionis ociasti mem etiam umere arreptam Fratrum suarum mentibus d pellere tenetur: ac justa Lnique d sideris exteros quoque Episcopos, Neologes. Fideles sic de germanis nostris ea in inviti iasn θυι certiores faciendi, ut aliorum deinceps a tibus deludi nequaquam possint. Multum profectri gaudeo, Hos Theologos & bonorum virorum parere Consiliis,& tanto famae suae tuendae studio duci, & non mediocribus caritatis stimulis impelli , ut omnem vel scandali, vel suspicionis occasionem etiam temere arreptam arcere serio velint. At quantum paudeo, tantum doleo in Consiliarium eos incidisse adeo milerabilem dc rerum imperitum, in caecum adeo viae ducem, qui germanam rationem qua famae suae nullo negotio consulere possint) ignoraverit , &scandalum omne & non temere arreptam luspicionem eommodissime arcere.Nullis

opus Articulis, nullis certaminibus opust via prona est & facilis, serio pro existimatione sua sollicitis , & recti exempli studiosis. Hanc nuper ingressus celebris Lovanti Doctor; & Regis Catholici & Romani Pontificis favorem expertus est non est cur Auctorem exempli ad eb boni nominare detrectem) Martinus Steyartius. Jan lenii ille doctrinam in ipsius Iansenti sensu proscriptam agnovit, & ex eo nullus illum tempore Ian senismi arguit, nullus suspectum habuit: boni omnes virum suspexere. Haec est unica ratio, qua laesa fama sarciri potest ab hominibus , ob scripta quaedam ancipitia non immerito suspectis. Viae caeterae lubricae sunt, at ue fallaces, neque per illas iter est ad solidum decus. Sic offensa tollitur, sic si nistra suspicio animis multorum insita evellitur. Hac eundum,si Viri estis o Theologi) li seria vos tenet existimationis vestrae cura, si proximi amor, cui rectis moribus & exemplis praelucere vestrum est. Neque vos deterreat male feriatus quidam Palladius , publicus Augustini Leerdamensis discipulus, qui velut asper crabro imparibus armis bonos quosque lacessens in nullos magis saevit, quam in se & in suos. Quot ille defigit morsus , tot honesta infligit vulnera , quae possitis ut totiadem sanae vestrae fidei testimonia ostentare. Audete tandem, & metum ac pudorem bonis consiliis inimicum ponite. Tot erunt Patroni vestra, quot modb experimini inimicos. Sui sunt & illis apibus,quibus fucos aut crabrones ab alveari arceant, aculei. Nec suus illis stylus, neque eloquentia deest , qua maledicum os sit quod insurgat ad silentium. compellant. Quidquid moliti estis hactenus, haud successit.

37쪽

Veritas stat semper invicta. Quidquid moliemini mugurium ratio est di coniectura futuri eundem sortietur exitum. Bonae causae Patroni saeculis omnibus triumph bunt. Quod ut omnibus persuadeam , agam vobiscum paulo liberalius. Atticulos vestros Romae ab Alexandro VH. approbatos quod nullis 1 me amgumentis extorquere potuistis, aut post hac poteritis) ultro tantisper largior ; sensu scilicet I homistico , qualem primo aspectu verba prae se ferunt. Amplius aliquid 1 me exigere vos ipsi nisi senium in vobis communem aflectus perturbaverit, aut prorsus extinxerit improbum judicabitis. Quod plus est, habeo aut habere me fingo vos pro Germanis in hac materia Thomisiis; quandoquidem Thom istae videri

vultis. Nolite tamen triumphum canere. Nondum obtinuisiis causam. Nolite existimare,vestri vos jam Adversarii judicio absolutos. Solvendus superest disse illimus

totius controversiae nodus. Illum tamen solvere ,& os obstruere accusatoribus vestris, in vestra imitu inst. Articulos famosos ut dicitis in Alexander approbavit; & t men piYstquam approbavit,plus aliquid a Vobis exegit.Congregati Parisii; Epis pihi spe isto ture perpenso Pontificis responso, Articulos eosdem tacite si vobis filiosi habuere pro opprobatis Godhuc tamen de subdola ac perfida vestra mente apud Pontificem questi sunt. Ipse Pontifex pollicitationibus vestris captus sex quibus tantum haeserat laetitiae) majorem rursus dolorem percepit ; ex quo didicit vestris

vos noli stare promisss. :Ν-lum habet vos pro sinceris ae genuinis Ecclesiis filiis communis Pater, sed pro Spuriis ac Adulterinis. Nec injuria r non enim reor vos pro Catholico habit ros eum , q ut Clim: si ii ira tueatur in Eucharistia re ipsa corpore & anima esse praesentem , Caluini tamen metaphori miraesentiam proscribere nolit velut haereticam. Ita Articulos vestros, Romae approbatos elle ait gratis dedimus , nequaquam sufficit. Sanam quidem doctrinam jam tueminii; sed Jansmiis ctrinani prosimptam ut

haereticam, ut impiam, nondum habetis pro Haeretica , pro impia. Huc enitendum est. Cur non solvitis nodum p 'Non petitur res ardua, vel iniqua. Tribus tantum opus est verbis, aut ii mavultis, uno. Gram S. P. N. AIexandro VIII. Pontifice maximis . si a Christi in Toris Vicario, o spoliesica sede, coram emnibus Catholui orbis M M. Opis, cunctis Pi incipibus, ct Magistratibus Cisistianis. omnibus omnium Ecclesiarum , Ehligiosorum e dinum inacademia um Thoriis , ct uni Hrsa fidelium Ecriora ; palam opublice Uiummi , prori natis, utque eoηtestamini , quoscumque in famosis ereposivionibus

errores Constituu Rus suis damnarunt Imnecentius X. σ flexantur VII. Ru exanimo σβmper damarasse,o usiue damnaturos esse,quocumque sandem in I bis a quocumque Mityrore ferii re νω tar . atque dVix si; qua fidei cupita fer e sedem Constitutitnes Lancita mane elui decreverint, ea vos ρνο Sanciti, ct semper habuisse σ-tisque habere . cur non addidistis tria verba,quae addi Alexander VII. uoluit: quae Catholici omnes adjungetida judicant 3 Etiam Lin sinis, servi fas sensu. Recudite vestram formulam , dc si miniis

38쪽

vere dicere potestis, vos in Iansienu se . Propositiones quinque semper damnasse

dicite damnare vos & deinceps sincere & ex animo damnaturos. Sic compescentur qui de factione vestra per exteras nationes sati sunt non sine causa rumores : Sic utatio illebunt Adversarii vestri, quosque ut alienos duriter increpant hactenus , amis plectentur ut fratres: Imo non silebunt, sed in laudes vestras ac praeconia ora facunda solvent. Quid tergiversamini Quid nectitis moras , meque tam amice m

Dentem audire refugitis 3 Nihil novi postulat Alexander: Idem iam a saeculis ab hominibus suspectis exegit Leo Magnus et Damnent , inquiens Epi: 8 q. aperis pro .

funibus stii superbi enotis Alictores & quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruis . detersentur omniaque decreta Synodalia , qua ad ιxcisionem Haresios Apostolica sidum ii, i it Ahilaritas , ampliari se, o m omni s σπνο te . plenis O votis, ac preprIawauu subscriptii Pstinationibus εIsqv ntur. Nihil agitis, nisi haereticarum Propositi num Auinori Jans mi eri animo renuntietis. Agite , quid vos retardat λ Thom istae estis: nulIus ex Germanis Thomistis illi sic renuntiare detrectat. Hic est assignatus

ob Alexandro Vn. Lydius lapis : Ad hunc explorandi estis. Id ni praestiteritis etiamti omnes amplecterimini Jesultarum de Gratia sententias,habebo vos ne quid gravius dicam pro suspectis. Nolite recurrere ad obsoletam illam de qtraestiones acti cavillationem. Majus hiculiquid agitari , nisi vobiscum apertu pugnare velitis, agnoscendum est. Neque ad ossucias ex sensu multiplici propositionii vetitas enugium est; nam & hae vobis prosunt nihil. Id evincaBreviter. Magni Au ustini cujus vos discipulos gloriosiE diciti, in materia de Gratia & liberoArbitrio doctrinam Romani Pontifices suis Constit

tionibus consecravere Ego Constitutiones illas parum moratus,non semel in hac materia a vero uberrasse Augustinu pugnaciter tueor,& vestra utor exceptione. Quaeliatio facti est, an Liber aliquis erroneas Propositiones contineat, Pontifices in haes alli pollunt: Suntqe re ipsa falsi. Pontifices nullum assignarunt certum sensum plurimarum S. Augustini Propositionum , cum Proposition os sensus varios patiantur. In proprio Augustini sensu hare, atque illa propositio erronea est ; idque paratus

sum argumentis demonstrare evidentibus. Mea me conscientia convincit de quibusdam repertis in Augustini libris , erroribus. Ad alium igitur sensum Pontifices

respexerint, vel errarunt ut homines. Haec atque talia dicentem me vos in quodam libello vestro non immerito haereticum appellatis. Ita enim scribitis: Considerations fur l eni=epiise de Monstεur Comet: confid: Io. credi non posse hodie cina natestim , in Itb is S. Abgustini erroris posse quo dam cominiri, aut Propositiones νirga ιensoria dignus: Et ab id sustinentibus, si qui sint, non tam ηιgusti mn ιοηden nari, quam sidem Apostolicam. atqste Euhsiam tinire sam , qua declararerit eum esse ab omni irratis fusi icione in unem .

39쪽

M Igitur vobis Iudicibus Haere si . ut aiunt. formali obnoxius est , quisquis susti-

inuerit Augustini doctrinam in materia de Gratia & libero Arbitrio non este tutam, inque errores incidere posse, qui secutus illam fuerit: idque quia Caelestinus I. declaravit, S. ugustinum nullius umquam errois A s su pectum: Si non excusant illum ab Haeresi allatae jam a me exceptiones; quid de iis statuemus, qui Ian senii doctrinam quinque Propositionibus inclusam tueri pergunt ut Catholicam & errore omni liberam, post clarissima duorum Pontificum decreta, in quibus notatur ut Impiactharti ica Quid de iis, qui istiusmodi Decretis squatenus Librum & Auctoris sensum spectant) pertinaciter subscribere recusant Utrum Coelestinus Hipponensis Augustini Doctrinam & Libros approbans, minus est errori obnoxius, quam Innocentius X. & Alexander VII. I prensis, Augustini doctrinam & Librum improbans Patimini legem quam tuleritis, & lapsum vestrum tandem aliquando agnoscite. Propositiones damnatas damnate , & sensum a Pontifice proscriptum;

ει plena erit vos inter, & Patronos bonae causae concordia. Damnate damnatumὶ Pontificibus volumen , & nullus erit posthac molestus. Id a vobis tandem aliquando impetret existimationis vestrae quae laborabit plurimum , quamdiu detrectabitis) seria curat Id amovendae offensionis, & pessimi exempli, quod Ecclesiae

universae praebuist is hac vestra tam longa obstinatione, resarciendi obligatio: id deismum impetret animarum vestrarum salus, quae periclitatur plurimum. Quod si recusaveritis, nolite quaeso ferre acerbius, si pergant vos boni omnes habere suspectos. Ego certe non mutabo sententiam , nisi vos mentem hane vestram mut veritis.

Pag. 29. magno cum fastu leges dictat certaminis suis Adversariis Articulorum Vindex, immemor pugilem esse se, & non Agonothetam. Dia sunt, inquit, qua ab ipsis maxime prastati velimus, ac pro migra etiam iure postulamus. Primum, ut numinerint de fide aι hare fi liiιm hic esse 1 ct sicuti illa dogmata dirinii Brixelai.) ι stat, ita iam sine dogmate Haretico, ac revelata fidei contraria nusquam sibystere. 1i quod igitur haleticum dogma in cxpositione siuperius desectipta pro sua acumine perspextrint, illad ad Romannm tribunal, ad Episcopale , aut si quod aliud Ecclifassicum auda

cter des rant.

Habes Lector nostram de exi sitione sententiam : Expositio anceps est: geminas habet facies; alteram Thomisticam, Iansentanam alteram, sed obscurius & velut in maligna luce collocatam. Si revocetur ad duo illa capita, ad quae omnino revocandam esse censuit P. Ferrerius, non habeo quod magnopere improbem. Sin verbclavem sibi reservent qua aperiri debet ejus intelligentia) expositionis Auctores; quis non videt magnum esse periculum, ne ad sensum detorqueant Ian senisticum, Thomistis valere jussis; quemadmodum eos Ianscnius abdicavit, tanquam Aristotelicae,quam Augustinianae doctrinae peritiores. Unde Lis insilui non potest sit per

40쪽

llae expostline adverns homInes, omnibus cavillandi artibus imbutos, quam ginsensum ipsi suum de re tam ancipiti non aperiunt ; sed studiose celant, ut via se in- per aliqua pateat effugio. Quid opus autem est expositionem ipsam ad Romanum tribunal de serre, si illic approbata est, ut hic Theologus pugnat ' Si vana est , ut evicit illius approbatio λ Si id ipsum Roma testetur λ Si improbet & damnet: qui,

erit hujus damnationis fructus p Mox suo more excipient Augustiniani isti, alieno sensu damnatam este expositionem, non suo: suo enim sensu damnari non potuisse, cum illum satis non prodiderint. Pergamus igitur ad legem secundam.

Secundo : ut majorem de secta in Gallia aut Bε id grusante fidem apud Apostolicam S dem alioste judiιes faciant, vel uuum nominent seu Ibeol gum, seu quem νi, alium, qui aliquem e damnatis erroribus tenwlse, do uisere deprilan6 couνictui fuerit. Si enim quemadmodum a quadraginta fera annis vociferamur A νιν arti psini o vii fuissent, qui neι fianiem gratiam, aliaque illa n fanda digmata tuo entur inui factum esset . ut tam νου las, tam curiosos tam perspicaces Inquisitiorum utriusque potestatis AuctoritaIe armatoium

oculos ubique sugibsent. Accipio conditionem : parebo consilio; Sc faxo si per occupationes quotidianas liceat) ut quam primum Catalogum accipiat, multorum nominibus, ac sententiis a quinque damnatis capitibus non discrepantibus, in lignem. Faxo, inquam,ut hujus illum tam audacis provocationis aliquando poeniteat. Ignoscent mihi Belgae, si pudenda carissimae Patriae meae detegam aut potius periculosum ulcus alias incurabile, & sanas quasque partes contagione inficiens, orbi aperiam. Ignoscent Galli, aut factionis capita, Sc audacissimos quosque, ne latius grassaretur haec pestis, regnouo expulere : Nos miseri & infelices latibula praebuimus erroribus. Ignoscet o

timus quisque, qui nullum in me hominum odium cujus causas procul habeo) sed

pestiferae doctrinae agnovcrit. Id unum oro hunc meum Adversarium. qui oculos nobis omnibus effossos cupit, ne spem victoriae omnem,& vim collocet in vocibus

haud immemor & Pelagianos olim Catholicas semper Phrases usurpasse, subjecto alio phrasibus sensu , quem solis initiatis pandebant. Res ipsa intuenda est , non

vox: sententiae sententiis comparandae, non vocibus voces. Unde non injuria reus

mihi erit, qui gratia necessitaniis vocabulo abstinet, si rem ipsam dixerit: quema. modum reum habuit Pelagium Augustinus, bc ut gratiae hostem Ecclesiae damnandum tradidit, licet gratiae vocem scriptis suis sexcenties insereret. Si vim in solis vocibus ponas,quamlibet haeresim tuebor impune. Neque verb semper perspicaces Inquili toruin oculos fefellere,quamvis versipelles zizaniorum satores. Nota est Historia Duacena: nota sors Doctoris haud ignobilis ob inquietum semper ingenium,& varios vitae casus,& mutatam toties sedem : notum exilium : Nota Episcoporum ae Doctorum hominuin adversus eum, ut Ian seni sint Interpolatorem, lata sententia, ac auctoritate regia confirmata. At de his aliisque latior mox aperietur campus. L Teiit.:

SEARCH

MENU NAVIGATION