장음표시 사용
21쪽
gravissimos, ac magni nominis scriptores imquirere , & errores notare ; eaque Omnia
pervestigare , quae ad Veritatem patefaciendam , vel asserendam conducunt , aequum
universis jus est. VI. Hunc porro de Patriciis tractatum, quatuor libris, veluti partibus absolvam: In quorum primo agam de Patriciis Romanae Reipublicae, in altero de dignitate Patriciatus ex institutione Orientalium Imperatorum: Tertius dignitatem Patriciatus post occupatum a Barbaris Italiae regnum edisseret :Quartus denique de Patricii appellatione in Municipiis , & Coloniis antiquis, & postremis temporibus usurpata, tractabit. Et in primo quidem prioribus capitibus exponam qui & quot fuerint Patricii Romanae Reipinhlicae r quae ossicia, quosve Magistratus gesserint: ac demum de eorumdem insignibus agam. Subinde de iis consiliariis, quos translato ad Caesares Urbis Imperio , ipsi assinmebant, quique etiam Patriciorum nomine decorati fuerunt . Secundo libro dicendum erit de origine dignitatis Patriciatus, quam a Constantino Magno Imperatore inventam Constituam , quaenam haec dignitas fuerit e tum quae Praerogativa jura tulerit, quibus
nam conserri ab Imperatoribus soleret ac demum quotupleκ eadem fuerit, enarrabo.
Quatuor autem suisse Patriciorum genera osten-
22쪽
ostendam ; alii siquidem dicebantur Patres
Imperatorum, ac Tutores Imperii, & Comsiliarii Principum; Alii particularium Ecclesiarum advocati; Alii Patricii Militiae, Alii denique Patricii alicujus Civitatis, Provimciae , vel etiam Pagi, ipsis in Patriciatum concessi. De singulis vero, eorumque juribus, muneribus , atque praestantia, quam breviter potero, & accurate dicam: illorumque simul codicillos , seu formulas in ipsorum creatione usurpatas reseram: Postmodum de Patriciatu ab Graecis Imperatoribus plerum que collato Regibus, ac Μagnis Principibus caput subjiciam. Agam & de Patriciatu fodi minarum Imperatricis obsequio addictarum; ac de iis, qui hodie in aula Virorum Primcipum Patriciis suffecti sunt , edisseram . Librum tertium Patriciatus Romanorum Occupabit a cujus naturam , & jura eXponam , tum etiam quibus concessus , & quandiu ipsi retinuerint, aperiam. De illo itidem Patriciatu loquar, quem in ipsa augusta Majestate retinere Imperatores voluerunt1 & quem viri Principes a Summis Pontificibus obtinere studuerint. Tractationem quoque de ritu, &forma conferendi hujusmodi Patriciatum,tum de corona, seu circulo Patriciali instituam .
de quid postremo argumento desit, de Pa triciatu a Romanis invecto, & de Patricio Magistratu temporibus Lucii II. ab eisdem
23쪽
constituto nonnulla subtexam. Quarto demum libro de Coloniarum, Municipiorumque Patriciis , eorumque origine agam , quam tempore sere deductionis earumdem Colo. niarum repetam: Per occasionem interseram non pauca de Senatu, Decurionibus, & Cooesiliariis Civitatum: Suo deinde loco pertractabo quo tempore variarum Civitatum Minnicipes coeperint in monumentis , publicisque actis hanc Patricii appellationem usurpa
re; & quinam hodie Patricii jure appellandi
sint. Tum demum de complurium Urbium, ac Gentium hac in parte usu , & consuetindine verba faciam. VII. In hac porro tractatione propolium mihi est a nihil proferre , quod ratione valida , vel auctoritate non nitatur idonei testis. In conflictu auctorum, si hujus potius , quam alterius sequar sententiam, quamvis id faciam jure meo et ita tamen rem eX quar , ut ratio facultati subsit; sua cuique scriptori accepta referam , eorumque Verba plerumque exhibebo a ne illos , per quos Prinseci , dissimulasse merito reprenendar. Ita autem quae subjicimus , Velim, accipiantur, ut de rebus dissicillimis . & temporum V tustate obsoletis verba facienti, liceat mihi allucinari nonnunquam. Imo quoad facere Potero, operam dabo, ut si certa omnia quasi
delphica oracula praestare nequeam, me nubium
24쪽
Ium laborem recusasse ostendam, ut verosimillima prostram. Postremum ab OptimIS, aequissimisque lectoribus meis peto , atquq obsecro, quod a suis facile se impetraturum credidit, in pari caussa, nec absimili arginmento Sigonius ; cujus verba Pro justa , atque opportuna praefationis coronide eX Γ-bro de antiquo jure Civium Romanorum cap. I. e reducimus hic attexere: si quo in loco, nobis in eo rum scriptorum) vestigiis pulcberrimis, insistentibus , dum antiquisma illius Jura quaerimus , labi
forte contigerit ; id non nostrae magis imbecillitati, qui tantas dissicultates vix nostra superare industria , ac diligentia possumus , quam, aut eorum negligentis, quae multis in rebus Justo grataor extitit, aut temporum imuriis , quae in nostra studia, multo , quam oportuit, infitentius infultaυit, tribui oportere cem
semus. Doctis interea, & eruditis Viris ma-Ximam gratiam habebo , qui non modo , si quae a me perperam scripta sunt, confut rint, sed etiam , qui veriora in lucem ediderint , ut antiquitatis, historiarumque stidiosis bene consulant, & me simul felicioribus laboribus suis ab errore revocatum , Periti. rem in posterum reddant, & cautiorem. Ins.
25쪽
Si videbitur Reverendiss. P. Mag. Sac. Pal. Apostolici. N. Baccarius D. Bban. Viceiaerens .
Commentaria et Octaviani Gentilii ex Dominis Rope uni Patricii Septempedaui de Patriciorum origine, varιetate, Praesuntia, ct Puribus in Libros quatuor: tributa attente perlegi, Reverendissimo P. Jo. Benedicto Zuannelli Sac. Pal. Apost. Mag. jubente ; nihilque in illis ab Sacrosancta Romana Christi Religione absonum, nihil probis moribus adversium deprehendi; quin immo , non solum omnia sana , omnia tuta , ac bonae frugis plena ; verum etiam plurimis ab eruditissimo Auctore cuncta aptissimis testimoniis suffulta & solidata , ad ipsus Romanae Supremae Sed is dignitatem, honorem , jura vindicanda, tuenda , stabilienda, sarta tectaque conservanda , ubi de Patriciatus collatione facta ab eadem Sane a Sede fuse agitur, omnino reserta, & ditata cumulatissime , ac locupleti ginae , aequus quisque Lector inveniet . Quare dignissimum opus, quod praelo subdatur, & in publicam lucem prodeat,judico ac censeo. Romae apud S. Athanasium Magnum Idibus Februariis a Uirginis Dei parae Partu CIII CCxxxvI.
Iosephus ROeeur Vulpius Me. Iesu Sacr. Congregat. Indicis Consultor , m viscoporum Examinator,
in Graecorum Gregoriano Collegio Studiorum Praefectus, ct Sacrosanctae Theologiae Polemieae Lector, item Latinae De Veteri Latio insoriae Seri
26쪽
LIbrum cui titulus, Octaviani Gentilii ex Dominis Roselloni Patrisii Septempedani, De Patriciorum origine, varietate , praefantia , ct juribus, Reverendissimo P. Fr. Benedicto Zuannelli Sae. Pal. Apostolici Magistro jubente, perlegi : cumque Fidei Catholicae, honisque moribus minime abinum ; imo docte , ac sepienter elucubratum , solidaque eruditione resertum repererim , publici juris fieri posse censeo. Romae v II. Kal. Iunias MDCCXXXVI. Thomas Aeeti Germanctae Bainiec Hatisanae S. Petri de Urbe Cor eus Beneficiatus. IMPRIMATUR. Fr. Io. Benedictus Zuannelli Ord. Praedic. Sacri Palatii Apost. Magister. OCTA-
28쪽
De Patriciorum Origine CAPUT I.
I. Romulus pos eonditam Urbem quomodo populum Romanum disribuit . II. Centum Viros ConciliI publie gratia legit; ad eusodiam vero sui corporis trecentos sumsit, quoi Equites appellavit. III. Ex iis centum geniti , Patr/eia dicti. IV. Patriciorum e mologis variis sententii; ab Seriptoribus explicata. U. Patricii qui proprie essent. UI. Patruit facti vel lege a populum lata, vel a Consulibus. UII. Patriciorum allectiones multae ob imminutum Senatorum numerum . VIII. Senatores qui, ct quot essent. IX. P trieti duplicis generis, alii origine , alii Principis , Senatusve beneficio. Primi Majorum Gentium dicti; alii Minorum Gentium . X. Cur Majorum , ct M norum Gentium appellati, O quando Z Lisius, Ta-ttarchus explicati. RIMUM omnium satis constat, Urbe a Romulo seliciter condita, eique de suo, nomine indito, tum gentis imp rio per fratris necem adepto, non exiguam finitimarum gentium multitudinem in novam Urbem invectam, cujus magis magisque amplificandae causia Romulus jam Rex
29쪽
creatus locum , qui septus densis sentibus inter duos lueo erat, Asylum aperuit, ut eo facilius ex finitimis populis
turba omnis sine discrimine, liber, an servus esset , avida novarum rerum perfugeret. Sed quum nihil interea publico servando bono, communique tranquillitati prodes.set, illa Pastorum, Convenarumque colluvies, ex suis transfuga regionibus, omni soluta metu, atque in omnem effusa licentiam, & impunitatem; saniori consilio constanti omnium utilitati prospiciens, ad Civitatis statum constituendum animum adjecit, ut bonam frugem libertatis, maturis iam viribus, tanta hominum multitudo afferre posiset. At quae prima suerit populi Romani distributio , non una est Scriptorum sententia . Dionysio quidem placet Romulum , ubi primum ab agresti illa Albanorum, Convenarumque multitudine Rex declaratus suit, populum Romanum in tres Tribus , Tribus autem singulas decem in Curias divisisse, agrum porro , excepta ea parte , quam publicis, sacrisque muneribus obeundis addixit, aequaliter Curiis ipsis triginta partitum fuisse. Livius tamenta, nonnisi Sabino consecto bello , atque cum Tito Tatio imperio communicato , tres Equitum centurias , ac triginta Curias a Romulo constitutas , ea sique a mulieribus Sabinis appellatas , prodit. Tribuum autem Servium Τ ullium profitetur auctorem . Plutarchus vero, qui utriusque historias videtur accurate legisse , Dionysium secutus , scripsit tres Tribus, & Curias XXX. a Romulo institutas, verum nonnis post Civitatem Sabinis datam, descriptas; atque illas quidem Rananensium , Tatiensium , & Luce rum , has vero non a Sabinis mulieribus, sed a locis ple- Tasque nomen sumsisse. Qua quidem in re satis implexa , id
omnium vero simillimum nobis videtur, quod inter tot diversas Scriptorum sententias , gravioribus fultus momen iis profert Sigonius de antiq. Iure Civi. Romanor. lib. I. p. 3. , nimirum Tribus, & Curias ante Sabinum bellum
a Romulo institutas, nonnis post factam cum Sabinis pa-
30쪽
cem suis suisse insignitas nominibus . Quod & Varro delingua Latina significare videtur, quum rationem , cur ita Tribus nominatae suerint, aperiens, eas Sabino demum persecto bello , ita nuncupatas affirmat. Tametsi Livius lib. I. ab tributo appellatas censeat. II. Porro ex ea populorum multitudine per agrum distributa Romanum in Tribus, & Curias, exemplo Veterum novas Urbes condentium, ordines Civium , quorum priesidio Rempublicam regeret, Romulum legisse, dubitari nequit. Primo siquidem haud minoris momenti s re ratus, si eam publici quoque consilii ope sulciret, centum creat Uiros Curiarum , & Tribuum siuffragiis, primo res populi te stissimos, quos nimirum inter universium pinsulum virtute, opibusque noverat praestantissimos; eosque ab auctoritate Patres , ab aetate Senatore1 appellavit, ut auctores sunt Livius lib. i. , Plutarchus in Romulo, Salustius , Velle jus, ceterique fide dignissimi Scriptores. Deinde ad custodiam sui corporis trecentos homines sum- ssse iidem Scriptores reserunt, quos primum Celeres. Flexuminos, postea Trossulas, tum demum Equites dictos invenio apud Festum. Unde Dionysius Halicarnasseus lib. I. antiq. Romanar. ita scribit: Senatu deinde ex centum Senioribus constituto sidens, quod juvenum quoque sibi Furesset aliqua manu ad tutelam eorporis, di quorum in rebar argentibus uteretur miniseriis CCC. robusissimos ex nobi- ιissimis familiis deum; eirea se habuit Curiarum ΛΤragiis , fuemadmodum Senatores anIea devos per singulas Curias. Ex his propterea duplicem Civium ordinem constituit, quorum alter SenatorisI , Equeser alter vulgo est appellatus; reliquam populi turbam , Plebem nuncupavit, ex qua, & ordo plebejus iis additus: Unde initio Populus Romanus universus tripartitus fuit ilia Senatores, Equites , & Plebejos , de quibus cecinit Au- onius s- Martia Roma triplex , Duuam , Plebs , Senatu.