Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

rescriptum Principis absque praesentia populi adoptiones, seu arrogationes fieri coepissent. IX. Hujusmodi adoptionum ratione factum est , ut multae apud Historicos occurant eiusdem nominis familiae, aliae Patriciae , plebejae aliae : quod nimiruin ex his aliquot ad plebem suerint adoptione traducti; alii in Patriciatu

remanserint: quemadmodum inter alias ejus rei caussias refert Onuphrius Pan vinus de nomin. Romanor. pag. 2 8.

apud Gramium. Contra vero nonnullae plebejae familiae aliquando nominis similitudinem cum Patriciis Ostentabant, quo splendor Patriciae originis sibi esse videretur . Eas proinde Cicero in Bruto e. 6 a. falsa genera vocat, ct ad plebem transitioner: Hinc Stanis laus bant inellus insua de Veterum Romanorum nobilitate, disertatione cap. I I. animadvertit: Familiae origine plebejae modo nominis saltem similitudine vulgo hoe possent probare inter plebejas a Po- trietis transilio, pleraeque gloriabantur , non ullam sane

ob caussam quam, quod illi splendidior origo splendidiorque

Patriciorum nobilitas videretur : Porro autem familiam

M. Tullii Longi, viri Pateticii qui anno post Reges exactos decimo Consul cum Servio Sulpitio fuit, etsi cum M. Tullii Ciceronis familia quae plebeja erat, nominis similitudinem

praeseserret , fuisse tamen longe diversam notat Sigonius de antiq. jure Cipi. Roman. lib. I. cap. 7. . Id potissimum contigisse cum eodem scriptore facile arbitror, quando quis beneficio alicujus viri Patricii Civitate donabatur, cujus nomen , non vero gentem assequebatur ; in plebe enim serius jura statim cum Civitate ad piscebatur e vel , ut Pitiscus verbosmilia opinatur ; a concessa servis suis libertate. Liberti enim una cum libertate genti litium quoque Domini sui nomen assequebantur . X. E re autem puto hic nonnullas eius generis indicare familias , quo res historicae, quae ad Patricios pertirent, clariores nant. Video si quidem multos haerere, multos etiam hallucinari turpiter, & errare . Ex illo ordine gi

52쪽

igitur praeter alias memorantur Claudia Papyria, Cornelia , Ocha via. De Claudia enim inter ceteros Suetonius in Tiberio scripsit; de Papyria Cicero in epistila ad Laetum ;de Cornelia . Idem in I. de legibus Cornelios Patricios ita nominat, ut aliquot plebejos quoque suisse significet. De Octavia scribit in Augusto Suetonius. Antonia familia hina erat, quarum altera Patricia , altera Plebeja. Ex illa enim multi memorantur Decemviri, ut Τitus Antonius scribendis legibus Decemvir renunciatus anno Urbis conditae CCCIII., alter Q. Antonius hujus, uti creditur, filius , Tribunus Militum anno CCCXXXI. forente Republica . Princeps ejus familiae fuit M. Antonius pluresique ejusdem familiae Uiros praestantissimos memorant Augustinus defamilias Romanori in Antonia. Stre innius de gente Romana in Antonia, Pan vinus de Nominib. Romanor. Eidem accensetur ordini familia Aquilia patricia, ex qua M. Aquilium sacris faciundis Tarquinium Superbum ob libros Sybilli nos evulgatos, Decemvirum praeposuisse scribit Dionysius tib. . Primus Consul L. Aquilius Tuscus anno CCUI. ovans de Hernicis in Urbem rediit: Post centum uno minus anno L. Aquilius Corvus Tribunus Miliritum fuit Consulari potestate , una cum aliis quinque Viris patriciis . In ea exstiterunt, & plerique plebeji, ut notant de Romanor. agentes familiis in Aquilia Augustinus, &Ursinus . Familiam item Attiliam duplicem suisse , Patriciorum , qui Longi postea sunt appellati, & Plebejorum, qui Reguli, Serrani, Catilini, & Balbi, iidem Auetore scribunt: quibus adhaeret Glandor pius in OnomasDeo Romano veris. Roma. Ex familia item Cassia alios Patricios , alios Plebejos recensent ; E familia quoque Lucretia Tarnquiniis Regibus arcta propinquitate conjuncta, Patricii cognomento Tricipitini fuerunt, qui exactis Regibus Senptumviratum , Consiulatum, Tribunatum Consiulari pote state gesserunt. In ea exstiterunt, & plerique Plebeji, sed absque agnomine , ut citati Augustinus, & Stre innius ter D stan

53쪽

16 DE PATRI cI Is

siantur in libris defamiliis Romanor. in Lucretia. Τandem ne longior sim , ceteras ejusdem nominis Patricias , Pleiabejasique familias apud recitatos reperies Auctores, ex quibus longam seriem Samuel Pitisicus texuit in Lexico Romanarum antiquitatum ad verba Gens , ct Familia . XI. Praetereundum tamen minime est praeter illustres superius recensitos ordines, in quorum aliquo juxta census quantitatem promiscue censebantur Plebeji, atque Patricii, alium quoque viguisse ordinem ex Patriciis perinde , ac Pleb iis constantem, quem Optimatum vocabant. Quae veluti altera Civium Romanorum divisio, a saetionum studiis , variisque hominum moribus , 8c voluntate sduxit Originem , ut censet Patavinus de Civit. Romana.

Civiles enim dissentiones quamquam semper , auctore Cicerone, cujus verba paullo post recitabimus, in Republica fuerint, suisse tamen maximas post Appii Caeci censuram , hoc est, post annum Urbis conditae CCCCXLI. prodit

Sigonius de antiq. Iure Cipi. Roman. lib. altero cap. 2I. ubi ex Livio refert : Ex allectione Libertinorum in Senatores

ab Appio Caeco factas , nee ab ullo ratam habita, factionem exortam : Inde, qui unice Reipublicae studebunt comm dis, & incremento , cujusvis generis, aut ordinis essent Optimates sunt appellati; sive Plebeji, sive Senatores, sive Equites essent; ut docet allatus Pan vinus. Quamobrem Sigonius designato loco scribit: Hi vero soptimates) mu ti , sed maxime nobiles homines fuerunt; Nobiles dico , tam

PlebeIos, quam Patricios, quorum in ores Magisratur

ampli mos administrassent, o ad eosdem posterii seir Deiliorem aditum communissent : Qui autem Optimatessuerint adeo aperte Cicero docet in Sextiana, ut ex eorum descriptione , qui de Plebe , sive populares erant non disse ite sit intelligere . Erit autem , ut opinor , ab argu mento non alienum , pulcherrimas voces, quibus in optimatibus , & popularibus non tam subtiliter distinguendis, quam acute circuiuscribendis est usus, in medium proferre,

54쪽

ae diligenter expendere : Duo, inquit, genera in hac Cι. vitate semperfuerunt, eorum , qui versari in Republiea , atque in ea se excellentes gerere studuerunt, quibus ex generibus alteri populares, Optimates, o haberi, e se voluerunt. Qui ea, quae faciebaut, quaeque dicebant, multitudini jucunda esse voIebaret, populares. 2ίτι autem ita gerebant, ut sua consilio optimo cuique probaremur , Optimates habebantur. De Patriciorum Nobilitate, atque Protantia.

CAPUT III.

I. Patricii cujussique ordinis, censerie essent, erant nobilissimi: Nobilitas pro Patriciis des gnandis usurpata. II. Agonii asserentis Patricios omnium primos Nobiles dictos, quoniam ipsi omnium primi jur imaginum Babuerint , opinio rejesta. III. Pus imaginum plebejis quoque commune, quid eqset IU. LVus imaginum, quando ivdueebatur. U. Patricii nobiles, etiamsi nu Iam haberem imaginem . VI. Streinnius, assismam Patricios, qui nullis Viris Magnis floruerint inter Plebejοι censitos, confutatus. Bodinur, Pansinus, ct S gonius notati. Cicero explicatus. VII. Patricii soligentem habebant. VIII. Gentiles qui essent Z Cafaneus afferens eos dictor, qui imagines generii sui proferre poterant rejectus. IX. Centumvirorum de jure gentilitatis judicium inter duos Patricios. Iura gemtilitatis quae t X. Iurisconsultorum de Gentilibui interpetratio. I. Ecimus supra notae censoriae mentionem, qua Pa-Γ tricii modo in uno, modo in altero censebantur O dine : Si quis autem ipsis praestantiae, vel nobilitatis ali-D a quod

55쪽

α8 DE PATRICIIS

quod ob id imminutum existimat, is quidem vehementer

errat. Patricii enim genere erant nobilissimi, cujusivis census, & ordinis essent, ut recte animadvertit Nicolaus Gruchius de Comiti. Romanor. lib. I. cap. q. propterea quod ex instituto Romuli Patricios tantum Romani, Nobiles v cassent, ut audior est Dionysius Halicarnassi lib. a. , cui adhaerent Plutarchus & Andreas Tiraquellus de Nobilitat. cap. 2. num. 56. Hinc Iacobus Raevardus lib. 3. conjectan.

cap. 7. Per Patricios, inquit, illi nobiles designabantursoli, qui Plebeji non erant, ad eorum , quos plebejos dicebant , istierentiam , sic appellati : Stanis laus vero Sant inellus

in dissertat. de Heterum Romanor. nobilitate east. II. Pr mum , ait, hoc certum puto , antequam plebe is via esset ad

nobilitatem , nobilitarem ipsam ita osse Patriciorum, ut mobilis non aliunde aliquis esset, nisi qui Patricius; ade que Patricium neminem fuisse, qui simul non esset, εν η

hilis : Quamobrem apud Livium, monente Sigonio de antiq. jure Civi. Roman. lib. altero cap. 2 . sepe numero nobilitas pro Patriciorum factione usurpatur : Sic enim lib. 6. quum certamen esset de altero Consule ex Plebe screando , idem Historicus ait: Comitia Consulum adfersa nobilitate habita : & paullo post e Conce sumque ab nob Iitate plebi de Consule plebejο , a plebe nobilitati de Pr. fore uno , qui jus in Urbe diceret ex Patribus creando : Db. autem 7. Non patientibus Tribunis, quod pro Consule uno plebeis , rei patricus Magistratus eurulibus sellispraetex--taIol sanquam Consules sedenter nobilitas sibi sumsisset: Et lib. II. Occupant Tribuni plebis templum , posero die , Consules , nobilitassique ad impediendam legem in concione onsessunt. II. omnium primos patri elos Nobiles die os sui se ,

ex quo ipsis omnium primis exstiterit ius imaginum , cc terique honores, quibus nobilitas comparabatur, putat Srgonius de nomInib. Romanor. tap. 6. , ct de antiq. jure Civi. Roman. Lib. a. cap. 2O. scribens: Has autem ImagInes prima

56쪽

pr mi Patristi habuerunt, quod iis primum Curules Magnsratus , ut Consulatur Censura, Praetura, indiui que patuerunt, unde Di imaginum fuit; Itaque Patricii etiam primi Nobiles habitisunt: Αt rectius profecto sensita visus est Sant inellus dicto eas. II. ubi Patricios nobiles ea

tantum de caussa & hujusmodi nomine designatos fuisse prodit, quia Patricii erant, nulla habita ratione sanguinis , aut Magistratus . Id enim non obscure comprobatur testimonio plebeji hominis apud Livium lib. q. qui adversus Patricios in publica concione disserens , pro communieandis inter ipis , & Plebejos connubiis : Hoc , inquit,s olluit nobilitatem isam vesram, quam plerique oriundi ex Albanis, Sabinis , non genere , non sanguine ,sed per

eooptationem in Patres habetis, aut ab Regibus lecti, aut

pos Reger exactos iussu populi. Ex eo fit etiam manifestius

Sigonium errasse , quia ratione Curulium Magistratuum accedere non poterat Patriciis nobilitas , nisi post partam Reipublicae libertatem, quo tempore Curules Magistratus invecti fuerunt. Profecto Titus Livius inter Regia insignia Sellam item curulem recensens , ea omnia ab Etruseis sumta sibi persiuassim amrmat. Post Reges autem ex actos tum Sellam Curulem , tum Regia indumenta Conin 'sules habuerunt, qui eodem historico teste lib. 2. Omnia insignia primo tenuerunt. Multis itaque viris Patriciis

nullo adhue Curuli auctis Magistratu nobilitatem suisse nemo ibit inficias. Sub initium partae Reipublicae libertatis Vitellii, & Aquilii nobilissimi juvenes a Livio lib. I. appellantur , nec tamen alia ejusdem appellationis subest ratio; quam Patriciatus. Eamdem ob caussam C. Mutius adolescens nobilis ab eodem Livio vocatur lib. . quod serio expendens recitatae dissertat. c . I i. Sant inellus : Addo etiam , inquit, quod hine satir eonsare puto nobilitatem flatim eum consequutum , qui e Plebejis inter Patruus lectusfuisset: ac recensendo tum Romuli, tum aliorum Regum in Patricios allectiones et Licet enim, ait , qui Civitate Diqitigod by Corale

57쪽

3o DE PATRICII S

tate Romana donabantur, Plebeji omnes essenι, non pauci tamen fuere , qui inter Patricios a Regibus primum, deinde lege lato ad populum, tandem ab Imperatoribus traducti sunt

III. Illud potius dicendum est , ex jure imaginui non Patriciis nobilitatem accessime, sed eorum nobilitatem per jus imaginum Plebejis suisse quod amodo communicatam λ quod ex eo maxime patet, quod quum plebs alterum Consulem ex suo ordine fieri contenderet, Patriciorum nobilitatem participare velle dicebat, ut legitur apud Livium lib. 6. Ex tua die in plebem ventura omnis, quibus Patricii excellanι, imperium , atque honorem dige nui , nobilitatem , magna si fruenda , majora poseris r linguendo . Ab eo tempore cum plebi aditus ad Curulos Magistratus patuerit, nobilitas quoque a Patriciis com municata fuit, quod Sigonius recitato loco animadvertit ἰPos autem , inquit, ubi plobs eos ora Patricios Magistra ui es nacta, tune in imagines ponere, easque relium

quere cum nobilitate poperis suis coepit. Porro autem , qui eo tempore majorum sirorum habebant imagines , ii nobiles : qui suas tantum , noti: qui vero nec majorum , nec

suas, illi demum ignobilei appellati sunt . Quapropter jus

imaginum non alium fuisse arbitror, quam notam nobili tatis: Quum enim imago a Magistratu gesto proficiscatur, ita ab imaginibus nobilitas illustrata est, ut ob id pro nobilitate sint positae. Erat autem imago, ut praeclare Polybius lib. 6. innuit, insignis alicujus Viri simulacrum , cujus similitudinem artificiose efficiam , coloribus, pigmentisque adumbratam referebat, quam in insgniori, & celebriori parte domus positam ligneo armario includebant veteres . Quum itaque aliquis in gente , & familia claruerit , eo mortuo ejusdem simulacrum vultu , quam fieri poterat viventi per simile, a posteris excitabatur, ac servabatur in atrio , & loco, qui dicebatur Tablinum , seu Tabulinum ab imaginibus, quae Tabulae dicebantur pictae, appo-

58쪽

sto nomine, titulisque, ac Magistratibus, quibus excelluerat. Eas imagines e cera suisse aliquando praeter Juvenalis testimonium , qui veteres caeras Satyro 8. pro imaginibus sum sit, ex Plinio etiam exploratum est lib. 35. hisior. cap. a. Ea itaque servandarum imaginum caussa fuit, ut nobilitas

generis, ac nominis ostentaretur . Atque is caeteris nobilior existimabatur , qui plures haberet; Quare apud Sallustium de bello Iugurth. homines veteris prosapiae, multarum imaginum nominantur . Armario, quo servabantur , aliquis sorte Servus praepositus, qui Atriensis diei s, quot gradus alter ab altero distaret, aut speciatim alicuis jus inter ceteros clarissimi imaginem ad familiae decus, elata virga ostentabat. Id spectavit Iuvenalis, quum in nobilitatem Majorum imaginibus partam Sa ra 8. invectus ita loquitur . Stemmata quid faciunt i quidprodes Pontiee longo Sanguine censeri stim ue ostendere vultus M orum Z ct sanies in curribus P ilianos tEt Curios jam dimidios , nasumque minorem Corvini, ct Gelbam auriculis , nasoque earenIem Lui ructus generis tabula Iactare eapae . Fumosos Equitum eum Dictatore Magistrum . IV. Hujusmodi imagines ligneo occlusiae armario in publicis solemnitatibus eleganti studio spectabantur ornatae , ut designato loco indicat Polybius. In privatis quoque familiae gratulationibus armaria patuisse signifieat Tullius pro Sulla illa ironia : Domus erit, credo, exornata; spe rientur myorum imagines : ipse ornatum , ct vesitum re-

euperabit . Eo vero tempore ipsas prodire conlevisse ornatas lauro idem Cicero prodit. Sed praecipuus imagi num usius vigebat in pompa funerum , in quibus illae proferebantuς; Plinius enim dicto e . altero: Expositi, inquit , eera vultus singulis difflonebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera. Apertis namque armariis depromtae imagines, longisque hastis

59쪽

3a DE PATRICII s

impositae ut sercula solent triumphorum , longo ordine , R pompa ante Cadaver serebantur , ut docet L sius elemiab. I. cap. 29. Harum usium praeterea habuisse, qui Curules gcssere Magistratus, aedilitatem nimirum, Praeturam,Censuram , Consiulatum , Tribunatum Militum consiti lari potestate, Decemviratum serendarum legum , Dictaturam , Magisterium Equitum , certius est , quam comprobari veterum Scriptorum testimonio debeat. Animadvertit autem in recitata dissertat. Sant inellus, non eorum tantum

Magistratuum imagines fuisse servatas , sed aliorum quoque , qui Curules non essent, imo , & Sacerdotiorum post latam legem Domitiam. U. Ex hisce imaginibus quamvis cuique nobilitas patuisset, ea tamen inter Plebejas familias, praeserebatur ceteris, cujus majores iis functi Magistratibus essent. Non ita tamen Patriciis, qui longe praestantiorem , quam ex imaginum jure quaesitam ostentabant; ac vel a Romulo , vel a sequentibus Regibus, aut Consulibus , Patres, Majoresque ciere poterant in Senatores , & Patres , & Patricios allectos. Praeclarae propterea Sant inellus recitatae differtat. cap. II. scribit: Poteram etiam Patricii jmagines non habere; verum ad nobilitatem nonnunquam , vel femper illis suffecit ejus ostentare imaginem , eumque generis sui auctorem prodere, qui inter Patres virtute sua , vel a Romulo, vel a Tarquinis , vel ab alio quopiam , qui Patrum numerum auxit, allectusnit: sic ballustius de bello Iugurth. , Sullae familiam quamvis Majorum ignavia pene extinctam , Patriciam nihilominus ac Nobilem vocat ; Ia , inquit , gentis Patriciae, nobilis fui amilia , prope jam extincta Majorum ignovis : idem testatur Velle jus lib. 2. Nie Sulla natus familia nobili , Sextus a Cornelio Rusno,

qui bello Drrhi inter eeleberrimos erat Duces , cum fiam

liae ejus claritudo intermissa esset, diu ita se gesis, ut nu

Iam petendi Consulatus cogitationem habere pideretur. Cicero pro Muraena de Servii Sulpitii gente , quae Patricia fuit,

60쪽

suit, quamvis nullis nota imaginibus: Nihilominus, tua , inquit, nobilitas Servi Sulpici , amec summa es, ramen hominibus litteratis, ct Bisoriciι es nosior, populo vero, Osuffraga oribus obscurior . Inter enim fuit Equestri Des,asus nulla illustri laude celebrosus, itoque non ex sermone hominum recenti, sed ex annalium peiusute eruenda es memoria nobilitatis ιuae. Scite propterea eodem loco Saniat inellus addit: auotiei Patriciorum , plebejorumque mentio At, nunquam in Patriciit nobilitatis discrimen notatum, secus vero in Plebejir, quod sane probax Patricios omnes fusile nobilei, plebejorum quosdam ἔώ cummodo. Quod sane non obscure indicat Livius lib. 22. Tribus Patrietis petemtibus P. Cornelio Merenda , L. Manlio Disone, M. milio

Lepido, duobus nobilibus jam familiarum Aebuti C. Attilio,

Serrano, G 2. Luo Laeco: dc Asconius in orat. coni. Comp. narrat sex competitores Ciceronem in Consulatus petitione habuisse, duos Patricios , P. Sulpitium Galbam , L. Sergium Catilinam, quatuor plebejos, ex quibus duos nobiles C. Antonium , & L. Cassium . Inde factum est, ut N bilis vocabulum tametsi commune Patriciis , & Plebejis,

qui Magistratus curules gessissent, Calvino nihilominus teste in Lexico Iuris Civilis verbo Nobiles , Patricii nomen ipsa Plebejorum nobilitate honorabilius fuerit: --ctum, inquit, ut sui generis nomensibi attribuerent. Id aegreserebant Plebeji nobiles , quod prae ipsis pluris suam

nobilitatem facerent. Quod ex Cicerone pariter constat in orat. pro Sulla ubi Torquatum ita alloquitur: Sed tamen a te magnis caussis nosrae necessitudinis monendum etiam , atque etiam puto et non stossunt omnes esse Patricii: Si verum quaerIs, ne curant fuidem, nec se aequales tui propter isam ea sum abs te anteiri putant. Qua in re praecipuum argumentum aperit bant inellus , quod nempe ipsi quoque Plebeii nobiles inter Patricios cooptati fuerunt, qui propte ea splendidiorem in Patriciis esse nobilitatem noverunt. VI. Errat autem Streinnius degent. dismil. Rom. E putans,

SEARCH

MENU NAVIGATION