Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

a8 DE PATRICII s

hliothecarium in rigilio : Albinus , di Bassius Patristi Exeo uter ingressi sunt Constantinopolim : Quando

vero Consulatum obibant, qui erant Patricii, utramque in publicis monumentis dignitatem notabant. Quod potissime legimus de Theodorico Gothorum Rege , qui Patri eius simul, & Consul a Zenone Imperatore creatus fuit, ut ostendit Franciscus Amay a lib. I . tu. 3 I. n. So. ,

qui explicando Epistolam nonam lib. 8. Aurelii Cassiodori: Inteuigit, ait, Theodoricum , qui a Zenone ad optatui, Patruius ereatus es, ct Consul. Id ipsium indicat S. Hieronymus in eps. l9. ad Furiam lib. 2. e s.flees. quas eruditissimis notis illustravit Vir Clarisi simus, & amicus noster Iosephus Catalanus, in qua S. Ecclesiae Doctor mentionem faciens de ejusdem Furiae parente e Pater tuus, inquit, quem honoris causa nomino , non quia Consularis, di Patrietur , sed quia Cbrisianus es, impleat nomen suum et De Turcio Ruso Asterio V.C. Conssile ordinario, & Patricio late disserit Fontaninus

de antiquit. Hortae lib. 2. cap. 3. num. I. . Is cum emendasset illum Virgilii Codicem, qui in Medicea Bibliotheca servatur, in fine Bueolicorum se ita subscripsit: P tricius , ct Consul ordinarius ; ut refert Vir Clarissimus

Joannes Francisicus Baldini in notis ad Anas . Bibruier. in Stephano III. fBI. 244. Vir Clarissimus Antonius Maria Lupus Societatis Iesi in differt. ad nuper inventum Severae Martyris Epithaphium q. 3 . habet antiquum saxum Uictoris Paterni Cosis., in cujus fine hae duae litera visuntur; nimirum U. P. quamvis praetereuntium attrita parumper consumtae, eamque s glam cum Sertorio Ursatio docet esse legendam hunc in modum, videlicet. Vir Patrietur . Non aliter Cyrillus in gita S. Sabae de Justino loquitur: Deponit Imperium , Iusiniano patrue suo imperante , rui erat Patricius, Consul, m Dux exercitur. Ex his itaque diversis nominibus , quibus unus e

dem tempore , & Conset vocatus est, & Patricius, illud

312쪽

certum Oritur argumentum inter utramque dignitatem

intercessisse discrimen insigne: Aliter si res sie haberet, uno Conse latus nomine, Consiulatum simul, ac Patri- elatum designassent. Recte propterea sentit Joannes Jacobus Draco lib. a. cap. q. scribens e Non recipiendumis quod quidam falso opinantur Patricios honorarium Coninsulatum gessisse , ut scripsit Christophorus Besoldus lib. i. politic. cap. II. num. 6 . . Conserunt etiam quae supra cap. I. notavimus circa utriusque dignitatis amplitudirinem in exponenda istis vulgatam apud Scriptores quaestionem, an & quando Conssiles Patriciis vel Patricii Consules anteirent. 2UIII. At non abs re puto fore, si nonnulla de hujus, modi Patriciatus conditione in medium afferam, quae magis magisque Pagii errorem detegant, qui recitatis locis ea, quae sunt Consiulatus , minus recte confundit cum iis , quae ad Patriciatum pertinent, quem Graeci Imperatores Regibus , Magnisque Principibus deserebant. Enim vero unam eamdemque suisse dignitatem , , Patriciatum honorarium, quo occidentales in Europa Principes sungebantur , &qui ab Graecis Imperatoribus cuique tribuebatur , luculenter nobis ostendit Athalaricus Gothorum Rex in epist. 9. lib. 8. apud Cassiodorum , in qua eximium honorem recolens, Avo suo a Caesaribus Graecis collatum , eiusdemque meritis ab se gestum , ita

loquitur: Hic es honor, Patriciatus qui ct armis

eonvenit, ct in stace resplendet. Hunc illa dives Grace a , quae multo gloriosissimo Domino Avo nostro habuit, grat fata persolvit: velavit fortes humeros cita dum vesis, pinxit futastis ealeeus se Romanus et O dignitatem visus es accipere , quod se cognoscebat asumere ster honorem. Illud tamen hic est animadvertendum e quod per eam dignitatem ad praestanda obsequia Imperatori alliciebantur. Quum autem essent ab ipsius aula remoti, nullo obeundo muneri addicebantur et sed Imperatorio gaudebant, ae

313쪽

a 36 DE PATRICIIS

suberant patrocinio. Quod recte illustrat Angelus de Nuce in lib. I. cap. 32. ubi de Ducibus Neapolis, & Cajetat ejusmodi Patriciatu ornatis edisserit: Exteri ρuoque, inquit , ut praedixi , hoe honore ab Imperatoribus Orientis

decorati non semes fuerunt, ct adpraefanda obsequia illecti , qui ab aula sepositi nullo obeuudo muneri disinabantur, sed sub patrocinio Imperatoris manere in maximum suae dignitatis augmentum , nec omnino si ne ructu, ct emolumento aliquo reserebant: Abunde fatis haee probantur ex iis , quae tradii Osiensis hoc loco de honore Pa-ιrietatus delato Durabas Neapolitano, ct Casetano , ut

ii in officio manerent, ct Saracenorum amicitiam renun

clarent .

IX. Quoniam vero non desuerunt auctores , qui Clerum Sanetae Romanae Ecclesiae a Magno Constantino Patriciatus dignitate auctum prodiderint, e re ducimus hoc in loco, rem altius ac diligenter investigare , ut quid veritati tribuendum sit, Lestori pateat. Ejusmodi opinioni fundamentum substruxisse videtur Canon Covsantinus , relatus apud Gratianum isin. XCVI. num. xiv. ubi vulgata lectione proditur : Viris autem Reverendiss-mis Clericis in diversis ordinibus eideis Sanctae Romanae Ecclesiae servientibus illud eulisen gularitate, potentia, ct praeceuentia habere sancimus , cujus amplissimus noster Senatus videtur gloria asiuvari: ides Patricios atque Confuter e ei ; nee non O ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgamur deurari : Eadem lego in actis S. Silvestri Papae, quae S. Gelasius Romanus item Pontifex in Concilio Romano LXX. Episcoporum non videtur improbare , veteresque multos Scriptores, summosque Pontisces , cum ipso, unde haec descripta siunt, Constantini Imperatoris privilegio iam pridem recitasse observarunt Viri docti, qui suas huic Canoni notationes addidere , in editione decreti Gratiani procurata jussu Gregorii Papae 3

XIII. anno Christi MDLXXXIV. in aedibus Populi Romani Diuitigod by GOoste

314쪽

mani pag. I. sequenti. Quoniam vero acta ipse, &Constantini privilegium complures viros criticos non ineptis fultos argumentis habent adversos, id in opere nostro historicae fidei pondus habere volumus , quod ab aequis rerum assii maioribus jure sibi vindicant, & merentur. Quod propius tamen rem nostram attingit , dissimulare non possumus longe aliter Graecos Codices habere quam vulgata apud Gratianum Latina significet verso . In iis squidem non de ipsa Patriciatus, Consulatus &c. conlata Romanae Ecclesiae Clericis dignitatμ ., sed de honoris dumtaxat sublimitate , & amplitudine tantarum dignitatum Sacro Clericorum ordini Ecclesiae Principis communicata sermo est. Quod perinde omnino valet, ac si pronunciatum esset; idem prorsus honoris genus deserri debere venerandis Romanae Ecclesiae Clericis, quod deserebatur Viris Patriciis , Conssilibus, ceterisque primoribus Imperatoris Administris : Graeci pri

ἔ- οι ἄπαπι, η λωνα , id est : Et illam habere cels ludi m , atque amplitudinem, qua ornatus es magnus

noster Senatus , sive Patricii , ct Consulet , spe Impati ,

ct reliquae dignitates. Revera Patriciatus dignitatem tributam ab Graecis Imperatoribus suisse Patriarchar Co stantinopolitano, narrat Simon Schud in Lexieo verbo Patrie atus. Ex ipsa Patriciatus formula constat, eadem amplissima dignitate ornatos olim suisse , & alios Epistopos r ut videre licet apud Cassiodorum lib. 6. Nisolarum . Minime vero assentior interpretationi Ioannis Iacobi Draconis , qui loco recitato num. 3. verba sermulae designatae in alium sensum detorquet : existimans illis Epistopis Patriciatus dignitatem impartitam, qui Ecclesiae C. P. praeerant. Profecto tormula ipsa a Cassiodoro relata uti consueverant Gothorum Reges, quo tempore in Italia, aliisque Occidentis Provinciis, ubi re

315쪽

rum potiebantur , Patriciatum conserebant: Qua proin pter ad Byzantium , Graecumque Imperium tantummodo id factum velle trahere , videtur contra fidem historiae &rationem velle disserere. De Patriciatu Foeminarum.

I. Foeminae Patriciatum consecutae . II. Earum dem in Augasae Imperatricis aula manus, ct o cium . III. Reminae ornatriceo, ω Puellae comatae quae fuerint. IV. Patriciae Matres Imperatoris appellatae, ct maximae auHoritatis. V. Gonetalea asserensis Patriciar ita nuncupatas , quod Patriciorum uxores , suae , aut nepteressent, errores casistati . Circa decimum , ct undet mum faeculum Patricioram uxores Patriessae dictae r

VI. Sebastocratissa, Caesari sis , cst De spina quae fuerint .

I. π TActenus de Viris Patriciis , qui Patres erant Im- peratorum, vel Consiliarii Principum disseruimus; de Foeminis Patriciis , quae in aula Augustarum e dem ornatae munere versebantur , instituendus est sermo . Eas ob id praetulisse Patriciae dignitatis amplitudinem conjicimus, quia Imperantium uxorum addictae famula aut , par erat , ut quam simillimam Aulae Maritorum , imaginem referrent, ac Dominarum ea specie nobilissimae dignitatis, majestatem augerent, familiaeque prae

stantiam . Multae sane in antiquis monumentis occurrunt Patriciae : Anonymus de antiquitat. C. P. apud Bandurum

316쪽

legitur. AEdificium, nuneupatum hodie Praetorium olim domus erat Hiduae Patriciae, nomine Mareic : Ducangius

de familiis Byrantinis cap. . de familia Anastasi Augusti sermonem instituens, scribit: G dem nominis Anastas ar) foeminae nobilissimae , ct Patriciae mentionem faciunt

Graecorum menea. Apud eumdem eap. Io. defamilia Mamrieti imperatoris duae aliae occurrunt Patriciar: Meminit,

inquit, Gregorius Magnus Gur diae Patriciae, di iurui liae Theoctisae sub annum DOX. , sed quo ubdit Guria vaMarino , Theompam vero Chrsophoro nuptas disersam fusise Guriam a sorore Maurieti eoincitur , etiamsi locis aliis Theomsam Patruum proxima Maurietum attigisse

cognatione innuat. Inter Summorum Pontificum Decretales epistolas sub titulo depraesumptionibus exstant literae Gregorii Papae missae Italicae Patriciae , & Domno Uenantio Cancellario Italiae , ubi narrat, se undecimo inde ab in ense in lecto defixum podagra laborasse ; multa praeterea Cleri Romani recenset infortunia. Tandem apud Sirmundum oper.variar.to m. s. lib. l. exstat epistola Theodori Studitae num. 13. mi ssa Irenae Patriciae r ad quam data est etiam ejusdem libri epistola octava , & sexagesima . II. Ipsarum Patriciarum munus erat vestire Imperatrices augustas, succingere , ornare, & comitari . Id recte , paucisque omnino verbis explicat Anselmus Ban- durus in Commentoriis ad Antiquitates Consiantinopolitanas libro a. tom. a. uum. 8. pagrna 6i9. Dignicar, inquit , Fαminarum in Palatio , e us munui eraι Augusam fuccingere, vel vestre. Et in libro a. mensis Augusti fol. 649. num. Ioa.disserens de Antonina Patricia: Antonina Theodorae Imperatritis ornatrix si se a sese , dignitate , Patricia : de qua nobili Foemina Ni est aus Alemannus in notis ad historiam arcanam Procopii east. i. folio 9o. ait : Fuit Imperatruis Theodorae μή, a sese dignitate, Patricis ,& paullo post : Antonina Belisarii Patricii uxor a veste is Theodorae uxoris Iusiniani Magni jam vidua una eum C O o gium

317쪽

29o DE PATRICII s

gilantia habitavit, e ut suasione refecit temptam S. Proineopii de gigilantiae nomine iactum. Atque hinc, cum Reli- gionis caussa Imperatrix in templum Sanctae Sophiae procederet , eam Patriciae comitabantur , quae ubi ad certum pervenissent locum , antequam Augusta templum ingrederetur , porrigere eidem mutatoria debebant: eo sermo modo , quo Impetator stipatus Patriciis accedere consteinvit ad eamdem Ecclesiam , cui in ipsa domo Viri Patricii mutatoria ministrabant. Locum ipsum , collatumque ibidem ab utriusque sexus Patriciis Obsequium , & ministerium Augusto Principi, & Uxori designat, & illustrat

recitatus paulo ante Bandurus in Imsterio Orientali lib. a. de se IO Sansae De arae his verbis : In Ecclesiam Sam Deiparae eognomine Patriciae, quae es penes Sancta Sophiae Ecelesiam, Imperatores, ct Augustae ibant processionii causa , quum ad Sanctam SophIam essent ituri ;Etenim domus ibi erat, quam Consantinus Mognus extruxerat: me aecedebant Patriciae Zosae , ct Patricii una cum Praepositis , ae Imperatori, o Augusae mutatoria porrigebant. III. Patricias hasce Mulieres non alias quidam intelligunt, quam Ornatrices, ac puellas Comaέσι , quam

agnominationem illae sunt adeptae a cultu corporis ornatuque comarum, curato ipsarum opera: Ornamenta

muliebria, inquit Pandulphus Prate ius lib. ι . Thesauri iuris Civilis , & Canonici pag. a 8o. editionis primae λ ovesimentis di erunt. ornamenta sunt, quibus illae or nantur Ieg. 26. v. ornamenta , ct Ieg. 3.F. de auro, Osrgento legato. Itaque Tertullianus ornatu n. in cura comandi capitis poliendaeque , & exornandae cutis ponit.

Sic enim ille in libro de habitu muliebri scribit: Hobitus, ait, seminae duplicem oeciem cireumfert , cultum , σoruatum. Cultum dicimus , quem Mundum muliebrem vocant. Ornatum , quem in Mundum muliebrem conve

nit. Illum in auro, dc argento, gemmis, & vestibu

318쪽

deputamus, istum in cura capillorum , & cutis , earum que partium corporis, quae oculos trahunt. Huic obsequio desiervientes ancillas, olim divites nobilesque Mulieres alebant, quam ornatrices vocabant; alioque nomine puellae comatae di stae ab usu , & cultu comae crispatae , de quibus leg. 63. q. ornatricibus F. de legat. 3. fit mentio. Hujusinodi profecto ornatrices sere humili famularum ordine censebantur , nec nobilem attigebant gradum : de quibus erudite suo more disserit Pignorius in libro de Servis, & eorum apud veteres ministeriis cap. ao.

cui de famulitio Dominarum titulus est. Cosmetas illas appellant Iuvenalis Satira 6. vers. 76., ct Ulpianus leg. 47. F. de legatis 3. Cosmetria dicitur in vetusto lapide recitato ab Reinesio nam. 89. Revardus vero lib. 2. Conjectaneorum antiquam inscriptionem exhibet Hamillae Alpionae quintae ornatricis. Ego vero longe nobiliorem gradum in Patriciis arguo dignitate eo nomine auctis quam praecipua. Quibus si quae cura erat, Imperatricis foras prodeuntis amiciendae mutatoriis ; id munus spes abat non quotidianum Principis nitorem , sed publicum selemnemque ornatum , quo certo extra palatium loco, praestantissimo, dumtaxat natae genere so minae sungi consueverunt. Enim vero inferioris conditionis puellae comam crispandi , curandaeque cutis , vestesque ornandi non sine arte in Scholis per magistras accepta famuli trium exercebant , ac intra domesticos secretosque parietes , mercede , ac pretio nobilibus steminis suam locabant operam , ut pulchriores nitidioresque illae prodirent in publicum; illarumque inter famulas atque pedisse quas mimitatum augebant .. Hujus generis studium in ornatricibus smul, atque exornatis Mulieribus veteres Ecclesiae Patres passim reprehendunt, praesertim Te

tullianus in libro de Virginibus velandis, S. Cyprianus libro de habitu Virginum , & S. Hieronymus in Epistolis ad Laetam , ct Demetriadem. Dignum vituperatione

319쪽

292 DE PATRICII s

morem dolemus , hodieque vigere , augerique in dies perniciosis exemplis , & turpibus. Levissimo autem sceminarum generi merito illud Tertulliani in libro de cultuste minarum objicere possumus: Frustra laboratis ornatae

sideri, frustra steritissimos quo uestructores capillaturae

adBiberi: At vero extra hanc culpam , turpemque labem suisse Ornamenti genus, quod in Augullis Imper tricibus Patricias curasse diximus, latet neminem. Quum enim dignitatem, & amplitudinem spectaret Dominarum, & Imperantium , laudem potius quam notam merebat. Instituta a Deo Regia dignitas congruentia amplissimae praestantiae suae ornamenta cum splendidissimo apparatu jure sibi vindicat: Cujus rei Sacri Libri non obscura nobis argumenta, R exempla suppeditant. IV. Neque desunt aliunde petita momenta, qua sententiam nostram testatiorem reddant, & veram ostendant. Constat si quidem in aula Imperatoria, & apud Augustas Principes non solum dignitate , verum etiam potestate, & auctoritate floruitse Patricias : Et quemadmodum Uiri Patricii Imperatorum Patres dicebantur :ita Patriciae Matres Imperatorum appellabantur . Zonaras lib. 3. Mater, inquit, Imperatoris rise , oe mmmmtrieia erecta es: Buten gerius lib. I. cap. I. Patricii, ait, ct Patriciae honor in majus ductus : Hinc factum est , ut quum Ghil debertus Rex foedus amicitiae cum Mauritio Imperat Ore inire percuperet, opera potissimum Italicae Patriciae usus est, cujus magna apud ipsum erat auctoritas , quam ob id peculiaribus etiam literis exoravit teste Ducangio lib. 2. , ubi de semilia Maurieti Augusti verbasa ciens, haec habet: Italuam Patriciam eadem sterinde te esate in aula Mauricii Imperatoris magna auctoritate fuisse , evincit epistola CBildeberti Regis ad eam scripta,

eum Mauricii amicitiam expetiIt: Apud Anastalium Bibliothecarium in Silverio illud quoque legitur : Antoni nam Patriciam. Sanctum Silverium Papam ad se jacen

tem Disiligod by Corale

320쪽

tem in lecto accersitum , temere alloquutam fuisse , dedisseque operam , ut Roma , suaque e sede pelleretur :Quod negocium Belisario Patricio siuoque conjugi iniquissime ab Augusta datum est. Neque id mirum, quum enim sere uxores , natae , sorores , vel consanguineae esisent Patriciorum e singuinisque propinquitate Augustos Principes attingerent, facile multa poterant, & quae cupiebant jure, vel injuria perfici curabant. Italicam sane illam, cujus nos paullo ante meminimus , Mauriciunia Imperatorem proxima sanguinis affinitate contigisse recitato loco prodit Ducangius. Hujusimodi expendenti caunsas facile est conjicere, quam ob rem maximo in honore haberentur Foeminae Patriciae: Apud Sirmundum Ner.variar. lib. a. legitur epis. 68. Theodori Studitae ad Irenem Patriciam missa : quam, quum Reverentiae titulo exornasset, memorat ipsam jussisse : valere Regiam Civitatemili irem prosapiam , praefantes amicos , Familiam olendidam, eximiam dignitatem, terrefriuis domesticorum ingentem numerum , omnigenas facultates, alia denique, quae commemorare vix misse se dicit. Idem in epise. i .ejusdem libri a. . Basilium Patricium consolans in morte filii, de uxore item Patricia ita loquitur: Dominam , mihique venerandam Patriciam eum nobilissima tua sobole

adduxeris. U. Ex h tis enus dietis, satis, ni salior, per sipicue patet Gon Zaler haud leviter errasse, quum lib. a. De-eretalium tit. 23. de praesumption. cap. I. censeat: Italicam illam Patriciam , cui Gregorius scribebat uxorem

fuisse Patricii Italiae , ita dictam a Patricia dignitate Viri, ac Ranticianam Patriciam , ad quem idem Gregorius dedit epistolam 38. lib. 9. suisse alicujus Patricii filiam, vel neptem : Italicam Patriciam , inquit, euir scribit Gregorius in praesenti accipio stro uxore Patricii Italiae ut lib. 9. est R. 3 8. er aliis, ubi scribit Rantirianae

Patriciae, an prosca, vel nepte Patricii : Ejus quoad

SEARCH

MENU NAVIGATION