장음표시 사용
331쪽
quos Periscelidos vocant, Patricium exhibere ordinem sentiunt Ves embecius in β. filius familias num.. . Institui. Iuibus modis jus patriae potes. solvituri, Neque id ratione
caret; quemadmodum enim Patricii Supremi Principis Patres, sic isti fratres Regii appellari solent, ut observat citatus Bodinus lib. I. cap. q. De ceteris denique aliorum Principum aulae Proceribus , qui antiquis Patriciis suffecti putantur, liaec habet Draco loco paullo ante indicato num. 38.: Luibus omnibus ,siaddere quis vellet, ct Patriciis eomparare Palatinos in Polonia, duodecim Conintiarios Supremos Mosoviae, nee non optimates, e Ephoror Angliae , Suesiae , Daniae, Hungariae, ct aliorum Regnorum , non adeo iniquam collationis rationem meo quidem judicio iniret. UII. Enim vero, eos qui in Consiliarios Supremi Principis adsciscuntur non inepte Patriciis comparari opinor. Par siquidem utri sique videtur munus , non alia auctoritas, quam simillima autem dignitatis praestantia . Eo proinde factum censerem, ut sicuti Patricii soluti erant patria potestate : ita & ii, qui ab Imperatore, aliove Supremo Principe summae rei pronunciantur a consiliis
eodem jure gaudeant: ex Joanne Schneidem ad k suus familiai nu. a. Insit. quibus modis jus statriae potesac.sis fur, & Melchiore Goldasto lib. i. de Major. eap. 6, insue. Quod itidem de cujusvis Principis , Comitis , Ducis liberae Civitatis , vel status Imperii Consiliariis diei posse opinatur Guido Panci rotus in Thesauro variar. lectionum juris utriusve lib. a. cap. 8., R idem sentit Ioannes Jacobus Draco eodem paullo ante citato loco num. a I. Prompterea quod quilibet Status Imperii, ut vocant in suo ter ritorio, eamdem vim , potestatemque obtinet, quem Im perator in universo habet Imperio , secundum communem Doctorum sententiam : de qua omnium latissime di siserit Theodorus Rein g. de regimine Mevia , ct Eccle
332쪽
Occupatum a Barbaris Italiae Regnum. LIBER TERTIUS.
De Origine Patriciatus Romanorum
I, A Carolo Martello adfersus sim Longobardorum gorius III. opem postilat. II. Duplicem pro re ipsa legationem desinat. III. Carolus Manellus Eccle- Romanae defensAnem fuscipit. IV. Gregorius III. eidem osten putrietatum . Dueangiur assereni Pis num Regem Francorum omnium Primum Patricium Romanorum fuisse, rejicitur . V. Stephanus III. a versus Alsiussum Regem Longobardorum a Pipinoouxilium flagitat. VI. In duobus Galliae Conventi bus inter Stephanum III., re Pipinum foedus inisur, quo Ecclesiae Romanae protectio 'matur. VII. Conventus eo foedere Patrietatus a Stephano III. Pipino , Carolo , ct Carolomanno tribuitiar. VIII. Pi nureodem foedere pollicetur se donaturum eas Urbet, fuma Longobardis recuperaret.
V xςrum ompium humanarum eonditio est :
Non durare eas semper, nec manere vestigio
eodem, duobus superioribus libris Patriciatus dignitati vidimus contigisse: Ipse siquidem varium fatum passa est tum in Romana Republica tum in occidentali Imperio ; in quo sensim ita Qq ma-
333쪽
magnum est adepta incrementum , ut alia dignitas, nulla eadem major, atque sublimior a Graeco Imperatore Viris praestantissimis , Regibus , Magnisque Principibus conferri quiverit. Par proinde nunc est , ut dissertati nibus nostris ultimam ejus fortunam illustremus, qua Viri Principes longe conspicui, ipsam gesserunt, vel ab his alii ornati fuerunt. Ut itaque perspecta habeantur Patriciatus, de quo nunc disserimus, jura praerogativa ,
munera, & officia , erit Operae pretium, rem a primordiis repetere. occupata Longobardorum armis Italia propemodum universa, quum Luit prandus, & Hii prandus earumdem Reges in Exarchatus Provinciis adversius Imperii Orientalis copias gererent bellum , multos per an
nos Ecclesia Romana , & ipsa Italia propter ipsorum dominandi libidinem gravissimas passa est aerumnas , atque dispendia : Luit prandus enim eam non solum Italiae partem Graeco ereptam Imperio , jure belli adeptus fuit, sed captis etiam snitimis Urbibus Romanos fines ingressus ,
vastato agro, eastrisque in campo Neronis locatis, multos Romanos Uiros nobiles Longobardorum more attonsos in suam potestatem redegit. Patrimonium inde Eccleissae Romanae diripuit, multisque editis caedibus, & illatis cladibus, parum abfuit, quin Urbs ipsa in feroci sis mi Regis servitutem redigeretur; ut ostendunt Sig nius De Regn. Datiae lib. 3. Martin. Mager. de adpo
cst. armat. cap. S. num. 28 o. Petrus de Marca de eoneor
dia cte. lib. I. cap. II. His pressus angustiis Gregorius III. Pontifex Maximus omni orientis Imperatoris destitutus ope aliunde auxilium quaerere, & de sensionem sibi parare coactus fuit. Summum gerebat ea tempestate Magistra tum in Gallia , Carolus cognomento Martellus, qui in jor Regia Domus vulgo appellabatur , omnique jure dommi, sorisque Regni administrandi potiebatur. Ad hunc Pontifex maritimo itinere legatos mittit Anastasium Epistopum , & SOrgium Presbyterum: Honorisque caussa
334쪽
elaves Sepulcri Apostolorum Principis, & quaedam ejus vinculorum isagmenta, eo consilio: tu a tanta oppressione Longobardorum Daliam Lberaret: Teste Anastasio Bibliothee. in Gregor. III., & patet ex Gothosti di Chronico, Sigonio de Regno Italiae, & Martino Mageri de
Advoc. armata citato cap. S. num. 28 I. . Quare identa.
Pontifex se, suamque Ecclesiam tuitioni, & protectioni Caroli commisit additis literis , quibus non sine magno animi sensiu: Ad te, inquit, pos Deum confugium facimus;
conjuro te per Deum vivum , ct verum , ut non praeponaIamicitiam Regum Longobardorum amori Principis Aposolorum, sed pelorius sub nimia fesinatione sentiamur post
Deum , tuam consolationem ad nostram defensionem : Ex Petro de Marca de concordiis lib. I. cap. I 2. II. Meminit Anastasius Bibliothecarius unius tantum Legationis ad Carolum Martellum a Gregorio III. destinatae ; sed nova inde legatione opem ejus postulasse non modo adversus Longobardos, verum etiam adversius Orientis Imperatorem , qui Longobardorum concitaverat Regem contra Romanam Ecclesiam, observat Vir Clarissimus Antonius Pagius in Gregorio III. num. I 3., qui pro re nata ex continuatore Fredegarii cap. Ilo. haec verba describit: Eo tempore bis a Roma Beatus Papa Gre gorius elaves venerandi Sepulcri eam vineatis S. Petri, Ginuneribus magnis , O infinitis legationem c quod antea nullis auitis , aut visis temporibus fuit memorato Prin-eipi Carolo desinavit: Id ipsium expresse legere licet in Amnalibus Metensibus, qui in collectione Historicorum Fran corum Duchesiiii exstant: Anno DCCXLI. Caroluι Prin-eeps domitis eireum usque positis Gentibur, dum ea , quae pacis erant infra sui regiminis terminor disponeret , bis eodem anno legationem Beati simi Gre orii Papae ab Mosollea Sede directam , suscepit; qui sibi elaves venerand Sepulari Principis Apsolorum Petri , ejusdemque stretiosa vincula cum muneribus magnis delatia obtulerunt,
335쪽
quod antea nulli Francorum Prinest a quolibet Praesule Romanae Urbis directumsuit: Ex hujusmodi Gregorii III. ad Carolum Martellum legatione invectus mos suit Nunciorum Apostolicorum in Gallia. Tum enim primum . Apocrisiarii Romanae Sed is in Francia visi sunt, qui biscum Carolo Martello egerunt; ut auxilium opemque R manis praestaret. Qui Romanum Pontificatum post Gregorium III. gesserunt, assirmat Cointius in Annalib. E elesias. Franc. ad annum DCCXL.num. 7. eos frequentius Nuncios direxisse in Franciam, resique eo devenisse, ut praeter Legatos, qui novis emergentibus caussis Roma mittebantur , Apocrisiarius Apostolicae Sed is in Comitatu Regis assidue maneret, nec raro id munus a Romano
Pontifice ei collatum est, quem Rex Archi capellanum p latii sivi constituerat. III. Res itaque nova, & valde honorisca eo tempore spectata est I atque inde Carolo Martello non parum honoris accessit, ex legatione duplici sibi missa a Pontifice Maximo, ut adversus Longobardorum vim cum ipQ foedus iniret. Quid vero legationibus, literisque Gregorii III. ille responderet, veterum Scriptorum nemo hactenus prodidit, sed eas Carolo gratissimas fuisse non obscure indicat recitati paullo ante Fredegarii continuator,
qui in appendice sui operis haec scribit : se mirimeo, aemunisco honore, lysam legationem recepit, munera ρr tiosa contulit, atque eum magnis straemiis eum suis sodali-δus missis Crimonem Abbatem Corbejensis Monaserit, OSVobertum Reelusum Basilieae S. Dionasii Maroris ad I mina S. Petri, ct S. Pauli destinavit. Nee dubium est , ipsium per suos Legatos auxilium, opemque promisisse
Summo Pontifici r Quin imo nulla mora interposita , ut ille celeriter adesset, & auxiliaretur, Luit prando Regi legationem misit, bellum de nuncians, nis ditione RO-mana quam primum excederet, ut refert recitato loco Pagius num. I S. Hinc ipsum Luitprandum deterritum, sive,
336쪽
ut Sigonius de Regno Italiae Iib. 3. narrat, gratissima sibi
recepta legatione, ejus obtemperasse Imperio , Papiamque, unde venerat, rediisse, retentis interea quatuor oppidis quae occupaverat, & quae deinde sub Zachariata Gregorii Successore restituta fuisse prodit Anastasius . IV. Impensium adeo sollicite Romanae Ecclesiae a Carolo Martello defensionis officium ita Pontificis obfrinxit animum, ut aequum judicaverit bene de se, &Romana Ecclesia meritum Principem amplissima Patricii Romanorum dignitate ornare; quae tunc in occidente,& Oriente habebatur praestantissima : Eaque decorabantur , qui Ecclesias juvabant de sentione , & patrocinio.
Porro constat ex continuatore Fredegarii, & auctore an
natium Metensium Carolo Martello a Gregorio P P. III. Romanorum Patriciatum suisse delatum et quod prodit etiam Franciscus Pagius in critica ad annales Cardin. Ba ronii ad annum DCCXCVI. m. S. D. 3. , & Junior Pagius in Breviario gestor. Romanor. Ponti sic.in Gregorio III. Patriciatum Carolum proinde gessisse memorat Melchior Goldastus tom. I. consit. Imperiat. ad ann. DCCXLI. Ducangius autem in Glossario verbo Patricius. Aliique ante ipsum Scriptorem perperam prodidere e Romanos ,
postquam sese a jugo Graeci Imperii subduxerunt, Long bardis devictis, & superatis , primum Pipino , deinde
Carolo Magno, & Carolomanno Francorum Regibus detulisse Patriciatum ; Non enim Romanis jus erat tantae
conserendae dignitatis; sed illa pendebat a potestate Summmi Pontificis ; ut suo loco ostendemus; nec omnium primus Pipinus , eo fuit dignitatis titulo auctus . Quae enim de Carolo Martello diximus perspicuum saciunt, hunc ante Pipinum Romanorum appellatum suisse Patricium. Quare Franciscus Pagius quamvis a Romanis Pipino, ejusique filiis Patriciatum concelsum putet, Ducangium , tamen , & alios refellit his verbis : Illis di elumis temporibui Carolus Martellus Patricius Romanorum, ac de
337쪽
fensor Ecclesiae dictui es; ut jam ex continuatore Frede-gorii osendimus ste. non minus igitur Carolus Marteiatis Romanorum Patricius fuit, quam Pipirat, ct Carolus Magnus ; eum eorum omnium auctoritat in solo Patriciatu, illii eouato, inniteretur .
U. Spes erat Ecclesiae, ac Italis Populis sese sub tanto Desen Q re , ac Patricio a barbarica Longobardo rum servitute vindicare ; Sed immatura Caroli Martelli mors, quae ipso anno DCCXLI. accidit, impedimentosuit, ne opportuna Romanae Ecclesiae praestarentur auxilia r nobisque pauca relicta sunt historica monumenta , quibus illius Patriciatus fieret clarior . Longobardis Itine novus aditus datus , Romanae Ecclesiae Occupandi regiones , Italosque vexandi Populos impressionibus assiduis , rapinis , caedibus, bello . Aissulphus si quidem Longobardorum Rex anno post Christum natum septingentesimo , quinquagesimo tertio, rupto foedere, quod cum Romana Ecclesia pepigerat, infesto exercitu Romam irrupit, eoque Urbi admoto extremum Pontifici , & Romanis minabatur excidium , ac servitutem , nisi ipsius se potestati traderent; quapropter Stephanus II., alias III. Zachariae Successor opem ab Orientis Imperatore per suos petit Legatos : in juxta quod eis tui scripserat, eum exer-ejtu ad tueudas has Italiae partes, modis omnibus adpen
ret , ct de iniquitatis sui morsibus Romanam hane Imbem , vel eunctam Ital eam Provinciam liberaret. Ita
Anastasius Bibliothecarius in Stephano II. sed frustra auxilium est imploratum; moraeque opportunitatem nactus Αistulsus Romam interea obsidere pergit, ut eam ditioni suae addat, subjugatque, porro Urbes alias, quae Romanae Ecclesiae obtemperabant, & summo Pontifici. His gravibus Stephanus pressus malis , & angustiis , convocat O populo , publicas pro Urbis liberatione supplicationes indicit : Decessorumque suorum insistens exemplis
unicum in Gallorum Regibus praesidium constituit. Ad
338쪽
Pipinum proinde Caroli Martelli filium literas mittit,
hortaturque ut caussam B. Petri, Eccles atque Romanae adversus Longobardos suscipiat . Cernens, inquit Anainstasius, ab Imperiali potentia nullam ese subveniendi auxilium : tune quemadmodum praedecessores Our beatae in moriae Dominus Gregorius, o Gregorius aliut, ct Domnus Zacharias Beatissimi Pontifices Carolo Exeellenti Agnae Memoriae Principi Francorum direxerunt, petentes
tibi subveniri propter oppressioner, ct inva oner, quoi di ipsi in hae Romana Provincia a nefanda Longobardorgen e perpessisunt; ita, em modo ipse Venerabilis Pater
Divina gratia inspirante clam per quemdam Peregrinum suas misit literas P ino Regi Franeorum: His mox lit ris Pipinus acceptis, respondet daturum se operam, ut ipse Pontifex, & euneta Italia a barbara hostium tyrannide vindicetur . Quod Princeps Religiosissimus mature praestitit. Duplici siquidem bello Aistulphum petens , ac reprimens, universas Romanae Ecclesiae Urbes, & oppida illi restituit: pacatamque reliquit Italiam; ut veterum testimoniis refert Martinus Mageri de advoc. armata cap. S. num. 2SI. fg. VI. Interea vero, cum adhuc infesta Aistulphi arma , Romam , & circumpositas Regiones premerent, Stephanus Pontifex ingenti Romanorum stipatus agmine , Gallias petit, ut foedus cum Pipino ineat de suscipienda defensione Romanae Eccleste , ut reserunt Petrus de Marca de Concordia cte. lib. I. cap. I a. & Antonius Pagius in breviar. ges. Summorum Pontissum iu Stepisano III. num. 4 Factum id est duobus totius fere Galliae coninventibus apud Brennacum , & Carisiacum : consti tutum que est , ut primum Pipinus opem , auxiliumque Romanae impenderet Ecclesiae, inde ipse, ejusque filii Carolus,& Carolomannus Patricii essent Romanorum . Hujus se deris mentionem faciunt Annales Metenses, Bertiniani, dc Fuldenses ,&Fredegarii continuator; nec clarius Osten-
339쪽
di potest, quam ipsus Stephani verbis , qui cum ab Ai-stulpho foederibus fractis Roma iterum obsidione premeriretur, pacta Pipino memorat, tertia ad ipsum data Epistola : Dum vesris, inquit, melli is obtutibus praesentati sumus , omnes caussas Principis Apsolorum in vestris
manibus commendavimul, quoniam quidem inspirati a Deo aurem petitionibus nosns ae mmodare dignati estis,
ct τοι B. Petro polluui estis ejus justium exigere, ct δε- fensionem S. Dei Getessae procurare: Et Epistola A. ad
eumdem : Luoniam , nulli alio nisi tantumodo tuae amautissimae Excellentiae , pel dilectissimis siliis , ct eunLMGenti Franeorum per Dei pereeptionem , ct B. Petri, dies Dei Ecclesiam , γ nosram, oe Romanorum Reis isticae populum commisimus protegendum : De hoc item sin dere Iacobus Hosmannus in lexico universali verbo P trietur verba faciens scribit: Stephanum Papam venise ad Regem Pistinum, postula sepatrocinium ejus contra A sulphum Regem Longobardorum , ae Vssus patrocinii gratia, decrevisse: Luemlibet deinde Regem Francorum eqse Patricium Romanorum : Idipsum refert Petrus de Marca de Concordia l. I. c. I 2. Hie enim Stephanus) dum Aistu hi
Longobardorum Regis armis undique premeretur, ad GAIias magno Procerum Romanorum comitatu sistatur accessit, ubi faror eum Pipino Rege ργgit iis eonditionibus, ut Rex, 6 questii Patruit Romanorum dicerentur : Ac verba Valthrami Episcopi Nam bulgensis in Apologia Henrici IV. desicribens , idem affirmat Gutherus de osse. Domus Augusae lib. 2. cap. 19. VII. Eam porro dignitatem Sacris inde Caeremoniis in Basilica S. Dionysii Stephanus contulit Pipino Regi, ejusque filiis Carolo, & Carolomanno, ut resere
Joannes Mabillonius de rediplomatica lis. a. p. 3. num. 9.& in supplamento ejusdem tractatus eap. 9. . Honorifico posthac tum Pipinus , tum Carolus , tum Carolomannus
340쪽
& ab aliis habiti sunt, ut notant citato loco Petrus de Marca num. q. Nicolaus Alemannus indissert. de La e-N U. parietinis cap. II., & Le Blanc in tram his rieo de GaIliae nummis oe dissert. gallico sermone adjecta, & Natalis ab Alexandro fisor. Ecclesias. faeculo viij. cap. I. tom. S. . Quum itaque ad suppetias urbi serendas idem Ponti sex Maximus Pipinum patrem, ambosque ejus filios
interpellaret, omnes Patricii Romanorum titulo exor
navit , literisque hanc praefixit epigraphem , apud Baronium ad annum DCCLXXU. DD. Excellentissimis Pipino, Carolo, ct Carolomanno isem Regibus, ct utri uentriciis Romanorum: Idem notant de Marca, & Alein nrannus. Hinc Anastasius Bibliothecarius in Adriano I. anno Christi DCCLXXII. mentionem faciens de urbibus Ditionis Romanae Ecclesiae a Desiderio altero Longobar dorum Rege subactis et Luas, inquit, Sanctis Memoriae Pyinui Rex , ejus sui Caratur , ct Carolomannut Ex-eellenti mi Reges Francorum, Patricii Romanorum
B. Petro concedentes obtulerunt.
VIII. Sed nec praetereundum est, conventum quo que eo foedere apud Carisiacum fuisse inter Stephanum III. , Pipinum , ejusque filios , & totam Francorum Gentem , ut illa poti sina Italiae pars , quae tunc a Longobardis occupabatur , ab iis vindicata in perpetuum B. Petro donaretur : id est : A Lunis eum insula Cor ea , deinde in Suriano , deinde in Monte Bardone , inde in Vereeio, deinde in Parma, deinde in Regio , ct exinde in Mantua , atque Monte Silu2s, simulque universum Exarchatum Ravennasium , sicut antiquitus erat, algue Prosineias Venetiarum, ct Hisriam ; nec non, ct eun-Hum Ducatum Spoletinum, O Beneventanum'. Ut in quit Anastasius in Adriano I. . Hujusmodi pactum post Patriciatus concessionem initum fuit, quo sicuti a Summo Pontifice ob susceptam de sentionem Ecclesiae Romanae Pipinus ejusque filii Patriciatu insigniti suerunt, ita