Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

314 DE PATRICII s

non dispari erga D. Petrum munificentia se tales re ipsa ostenderent; quod perspicuum fuit suscepti patrocinii aringumentum : Solemni autem interposito sacramento proin miserunt se in perpetuum donaturos Romanae Ecclesiae totam illam Italiae partem, quae a designatis confinibus ad fretum usique Siculum protendebatur. Quare Pipinus xx. Exarchatus & Pentapoleos Urbes Ai stulti Longobardorum Regi ademtas Ecclesiae Romanae largitus est , novo, atque praecipuo de re ipsa edito diplomate, quo magis magi sique perpetuo Romanae Ecclesiae, & Summorum Pontificum juri consultum fuit. Carolus M. deinde non modo in poliassionem reliquae partis earumdem Provin- ciarum Romanos Pontifices misit, sed & Sabinae Provinciae ad Spoletanum Ducatum pertinentis,Castelli felicitatis , Urbis- veteris, Balneo regii, Ulterbii, Marthae, Tuscanae , Popolonii, Suanae, ac Resellarum Tusciae Longo-hardorum Urbium possessionem diversis temporibus Romanis Pontificibus tribuit : Addidit etiam Soram , Arcem , Arpinum, Aquinum, Theanum , & Capuam in Campania sitas Urbes: necnon Corsicam , atque Sardiniam ; ut constat, ex Anastasio Bibliothecario in Stephano III. in Adriano I. quod & antiqui Annalium Francorum Scriptores comprobant.

De PatraeAD Ecclesiae Romanae a Galliae Regibur per Patriciatum suscepto.

I. Variae de Romanorum Patriciatu Seriptorum sevientiae , is nihil aliud erat, quam Advocatio, di Patrocinium Ecclesiae Romanae . II. Paulus I., ct Stephanus III.

Pisino , G uar Aliti Romanorum Patriciis, uti A

342쪽

voeatis Ecelesiae Romanae scribunt. III. Adrianus I. Carolum M. eadem de re adversus Longobardorum Regem provocat; item , ct Leo Tertius. IV. Pipinus, ct Carolus M. defensores Ecclesiae Romanae di L. Carolus M. defensoris titulumsibi adsciscit. V. Idem a Leone III. Patriciatus confirmationem posuist, ut tueri Eeelesiam ροάset. VI. Gauiae Regibus uti Romanorum Patriciis missum etexiuum Ecclesiae Romanae , quod ejus Defensore1, ct Advocati essent. VII. Vex Ilum hujusmodi iis quoque mitti solitum, qui pro Ecclesia Romana adversus Schismaticor bellumfusipiebant . I. τῖ X his, quae hactenus exposivimus , non obscure, ut . reor , patet Patriciatum Carolo Martello a Gregorio III. Pipino autem Carolo , & Carolomanno Francorum Regibus a Stephano III. Summis Pontificibus concessum fuisse , ut ope, auxilio , & auctoritate Romanam tuerentur Ecclesiam . Quae sene caussa apertissime ostendit Patriciatum hujusmodi nil aliud esse, quam advocationem, Patrocinium, & defensionem Ecclesiae Principis, itemque Romani Pontificis, populique Romani. Idque tum necessitati temporum , curaeque Pontificum , tum etiam ipsius quoque Patriciatus muneri quam potissime congruebat. Hoc , ut fiat clarius, peculiari duximus dis. sertatione tractandum , ut ita patefiucta genuina ejusmodi Patriciatus qualitas instar lucis mendacia detegat, atque praestigias, quas fraudulenti austu, nonnulli commenti sent , quibus deinde a plerisque Scriptoribus Gallis , atque Germanis Regum siuorum , & Imperatorum jurisdictio in Romanae Eccles ae Urbes , atque Provincias excogitata est . Ut autem ab eo, quod totius rei caput est, sumamus exordium ; non una de Patriciatu Romanorum exstitit Scriptorum sententia : Nonnulli nimis abjecte de ejur majestate sentiunt, qui nudum nobilitatis, aut ossicii

343쪽

316 DE PATRICII s

Contantinopolitani in ditium fuisse arbitrantur: Alii plus aequo extollunt, Patriciosque Romanorum fuisse aiunt, quos nunc Romanorum Reges dicimus . Quidam Imperium, alii Praefecturam Urbis, & adjacentium Regionum: alii jus eligendi Romanum Pontificem Patricios habui me

putarunt. Nobis autem omnium Optime sensisse videtur Nicolaus Alemannus dissert. de Lateranen. parietinis cap. II., qui caussiam , nomen, & munus collati Franciae Regibus Patriciatus expendens : Inde es, inquit, quod eum Desensorem , ae Patronum suarum Provinciarum , ct Umbis , Pipinum Stephanus II., ct Adrianus I. Carolum Ma-guum cooptarent, promto illo, paratoque Patricii tismi ne , quod tuis in Italia ex Imperii consuetudine usurpabatur , eoἷ peluserunt. Hinc sicite, ac erudite Vir Clari si simus Ioannes franciscus Baldinus in notis ad Anastasium Bibliothec. in Stepfano III. tom. q.. Duo conoenta sunt, inquit , inter Stephanum, Pipinum, alterum quod Steph nus conferret Pipinosingularem , insignem , ct nemini amrea collatum honorem Patriciatus Romanorum, vi cujus Pi- pinus susciperet tutelam, defensionem , o, advocationem Romanae Ecclesiae Patrimoniorum D. Petri, omniumsu jurium , ct plenariarum justitiarum A s Deae Sedis . Et alte um quod Pisinus in sim talis strotectionis omnibus P ribus niteretur, ut sua jura redderentur Gelasiae cte. Unde Petrus de Marca lib. 6. e . I I. num. 8., licet parum,sbi constans : Patriciatus, inquit, Romanorum Pistino GSIephano , ct Romanis per electionem collatus es, quo δε- fensio , ct patrocinium Ecelesiae Romanae praecipue comine Mur . quod docet, Sc Martinus Magerus de Ad c. arm. cap. S. o num. I 6 I. Uf. adnum. I 6 . Ipsi quoque Imperialis jurisdiictionis ardentiores patroni dissileri non audent patrocinium, & de sensionem Romanae Ecclesiae, & po puli Romani a Galliae Regibus per Patriciatum susceptam suisse; Quamvis multa abirde comministantur,& asserant , pro partium studio, dc ingenio . Ita enim

344쪽

sentiunt Lupoldus de Baben. de jure Regni, o Imper. Romani cap. q. Andreas Κnichen. in recentis polit. pervesu. ad Rom. Imper. auctocrat. ad cap. I. de jur. territ. nu. 237.

Joannes Iacobus Draco de origine , ct jure Patrie. II9. a. cap. 6. qui: Patricisi, scribit, Romae circa , ct pos hine tempora , nil aliud erat, quam Sedit Romanae defensor,

Adsocatus: Petrus de Marca de Concordia lib. l. cap. II. num. . Patricii, inquit, nomen duo quaedam complectebatur,et jurisdictionem, qua Reges in Urbe ex consensu Pomtiscis , e' populi Romani potiebantur , proiectionem ,

defensionem , Romanae Ecelesiae polliciti erant: &paulo post : Patriciatus itaque, subdit , praeter imperium n Urbem,/Ducatum Romanum, defensionem illam complectebatur, quae pactis eum Romanis Pontifeibus initis , eonsueta erat: & novissime Everarcius orto dissert. jur. publiei,'privati dissert. I. cap. a. q. 9. II. Sed haec, quae memorati Scriptores protectioni,& advocationi Romanae Ecclesiae perperam addunt, hic interea missa consulta facimus , quum non invalidis historiae , ac rationum momentis accuratius opportuniori loco

nobis sint refellenda . Sed age , quae ad Patriciatum hujusmodi ratione advocationis , & protectionis pertinent, reseramus. Profecto Summorum Pontificum Pauli I. Stephani III., alias IV., Adriani I., & Leonis III. Literae , aut preces memoratis Galliae Regibus pro temporum varietate, & iniquitate missae, vel expositae non aliud ostendunt, quam patrocinium impartiendum , vel impertitum Romano Pontifici adversius Longobardos, qui Urbes Ecclesae Romanae, ac S. Petro donatas serro vastabant, ipsorumque Patriciorum suisse partes advocationis, R defensionis agere , Romanaeque Ecclesiae Urbes , & jura de- se dere , vindicare, tutasque praestare, ac tectas . Quum itaque Longobardi Italiam armis invaderent; & Deli de-rius eorumdem Rex Provincia Pentapoleos cum Ducat

bus Spoletino, & Beneventano igne, serroque vastatis,

345쪽

313 DE PATRICII s

Albinum Ducem Spoletanum, nonnullosque Proceres, qui se B. Petro addixerant, in vincula conjecisset, aliaque nefanda patrasset : Paulus Papa semel , ac iterum Pi-pino Regi scripsi, veritusque , ne literae in Longobardorum manus inciderent, tertias literas misit per Georgium Episicopum , & Stephanum Presbyterum , quos in Francia Legatos destinaverat, ut Pipini auxilium , opemque posterent ad recuperandas Urbes , quas Rex Longobarindorum Apostolicae Sedi abstulit, & nondum restituerat , ut constat ex epis. a. ad Pipin una, quae in Codice Carolino est in ordine I S. , eamque refert Pagius in breviariogesor. Sum m. Ponti sic. in Paulo I. num. 3. Ob id autem auxilium a Pipino petitum fuit, quia uti Romanorum Patricius , & Ecclesiae defensor opem impendere debebat , pro eadem defendenda Ecclesia . Quare Nicolaus Alemannus eodem cap. II. vere prodit: Upinus itidem defensor Romanus a Paulo I. , ut dixi, vocatui est, qui Roman rum aeque fuit Patricius. Nec alia de caussa Stephanus III, alias IV. ad Pi pinum, ejusque filios sub exordium sui Pontificatus destinavit Legatum Sergium Secundicerium , quam uti ad Romanorum Patricios , a quibus petebat; ut ipsi aliquot ex Regno sitio eruditos Episcopos, & sacrorum Canonum peritos Romam mitterent, ad Synodum

illic agendam pro instauratione disciplinae Ecclesiasticae , quam Constantinus pseudo- papa perverterat, ut observat recitato loco Pagius in Stephano III. III. Ad eamdem defensonis, & proteistionis caussam spectant, & aliorum Summorum Pontificum preces ad Caroluin Magnum, Romanorum Patricium ; nimirum Adriani I. adversus Desiderium , qui multis Romanae Ecclesiae occupatis oppidis , ipsi quoque Urbi Romae extremum minabatur excidium , ut notavit Martinus Marari eodem cap. S. nuw.29O. Quare apud Anastasium Bibliothecarium in Adriano legitur: Et dum in maena angusta, O tribulatione consi cret, necessitate compulsus, direxit suo

346쪽

missos marino itinere, cum apopolitis lueris ad Exeuum csisum Carolum a Deo protectum Regem Francorum , ct Patricium Romanorum , deprecam eius excellentiam , ut fleui suus Pater s. m. Pipinus, sesuccurreret, atque subveniret S. Dei Ecclesiae, O af uae Romanorum, seu Exarebatus Ravennatium Provinciae, atque plenarias Be ti Petri jusitus , ablatas Cisitates ab eodem Desiderio Rege exigeret. Leo III. proinde Carolum Magnum in epistola a Sigonio recitata , & relata itidem a Pignatello

consultat. Ecclesias. 2 . num. III. tom. O. his verbis alloquitur : Et quidem di teri non possum , debuisse me, his

calamitatibus obrutum ad Imperatoris, hoe es Censant nopolitani, fidem , auxilium , confugere, quem Tutorem , Patronum Isbi Ecclesia jampricem habebat eonsi uium. Verum praeterquam uod Imperatores janx dudum ita se ariversus Ecclesiam gerunt, ut plus ab iis detrImenti metue dum , quam auxilii expectandum esse videatur; nola etiam ejus, qui nunc rerum potitur, ut in muliebri Diritu, ani- moque, inso mitas ab hujusmodi me consilio capiendo deterruit . Gratias autem Deo ingentes ago,primum, quod nefariis me Latronum e manibus praeter opinionem omnium incolumem conservavit, deinde , quod Imperatore Ecclesiae patrocinium deserente , tu extitisi, qui ad ejus salutem, dignitatemque tuendam , non solum opes, ac virtutem incredibilem , sed oe studium et am, ac dem adhibes gu-Drem . Haec igitur, ne me opinio fallat, te per omnia sera, perque avitam, patriamque in protegenda Ecclesia gloriam

oro.

IV. Hanc praeterea Ecclesiae Romanae defensionernis Galliae Reges per Patriciatum suste pilia, colligere quoque licet ex verbis I. udovici Pii, qui in divisione Regni sui inter filios facta eisdem commendans : Ut simul susciperent : sicut, quondam, inquit, a proavo nosro Carolo , O avo nosro Pisino , o beatae memoriae Carolo genitore

nsro Imperatore, ct a nobir fuscepta es . Quum itaque

omnes

347쪽

omnes hi fuerint Romanorum Patricii Pagius in Crit Iea ad annales Cardinalis Baronii ad annum DCCXCVI. num. 9. quamvis minus recte Patriciatum cum Consiulatu confundat, eadem tamen divisione omnium Galliae Regum a Carolo Martello usque ad Lodovicum Pium Patriciatum explicat : Utraque, inquit, dignitas in ea significatione sumenda , in qua defensionem Ecclesiae Romanae annexam habet, quod de Patriciatu nunc inter omnes coninvenit . Porro Carolus , ut hujus a se se siceptae defensionis munus ostenderet sibi titulum Ecelesiae Defensoris , qua doque una cum altero Patricii Romanorum praefixit ; ut videre licet apud Melchior rem Goldastum tom. I. Consit. Imperiat. ad annum DCCXCIV., in quo Caroli Magni constitutio adversius haereses in Eli prandum , & Felicianum edita hoc praesert exordium: Carolus gratia Dei Rex Francorum, ct Longobardorum, se Patricius Romanorum,

sdiui , ct defensor S. Dei Ecclesiae. Quandoque Patricii titulo omisso solum illo Ecclesiae defensioris est usius ; ut videre licet apud Alcuinum estis. 84. ct 8 3.3c alibi, in quibus legitur : Carolus gratia Dei Rex Francorum , ct Lo gobardorum , ct defensor S. Dei Ecelesiae. In libello Capitulorum se profitetur defensorem devotum Ecclesiae his verbis : Ego Carolus gratia Dei, ejussique misericordia δε- nante Rex, ct Rector Regni Francorum, di devotus S. Dei Ecclesiae defensor, humili ue adjutor . Scite propterea eosdem expendens titulos Nicolaus Alemannus in citatae dissertationis de Lateranens. parietinis cap. II. Observat hujusmodi de sensionis officium , & advocationis Ecclesiae Romanae non alias, quam per Patriciatum, siusceptum e Carolur se, ait, titulorum fui Patriciatusforma declaravit , quem in Regiis literis flos Longobardorum Regis

nomen , prcnotare Bune in modum solebas. Carolus gratia Dei Rex Franeorum, ct Lovgobardorum, ac Patricius Romanorum , Defensor S. Dei Ecclesiae : & paulo post addit :Nec dubium , cum in eisdem literarum epigraphis Patricii

nomen Diuitigod by Coosl

348쪽

nomen Da plerumque di mulat, ut id in uno illo Defensoris titulo comprehendat, atque concludat. Idem docet Mar

tinus Mage rus cap. S. Num. IJ6.

U. Jam vero quum idem Carolus Patriciatus confirmationem a Leone III. Pontifice Max. per Angilbertum Legatum suum postulisset, id eo tantum consilio se-cime constat , ut Ecclesiam a Paganorum incurse , armis tueri posset, & Christianos in Catholicat Fidei communione continere et Hoc iplo ostendi nequit validius advo-eationis , & de sensionis Ecclesiae per Patriciatum impo latae argumentum. Quod, ut fiat clarius, lubet hic referre ejuslem Caroli verba, ex episeola 86. apud Alcuinum ,

quae haec sunt: Modo laetiores de pestrae Sannuatis fauos sone facti, quod desideravimus de illo pio Patre agere, in

sobis proscere sudemus; tuique omnia injunximus, quae vel vobis voluntaria , vel nobis neetifaria esse videbantur, ut ex conlatione mutua conferatis, quidquid ad exaltationem

S. Dei Ecclesiae , vel adflabilitatem honoris vesri , vel PAETRICIATUS NOSTRI srmitatem, necessarium intelligeretis. Sicut enim eum beatis opraedecusore Vesrae S. Paternitatis stactum inii, ita eum Beatitudine segra ejusdem dei, ct eharitatis inviolabilesiam saluere desidero; quatenus Apostolicae Sanctitatis Hesrae divina donante gratia Sanctorum advocatis precibus me ubique Apsoliea bened Hio consequatur ; ct Sancti ma Romanae Ecclesiae Sedes Deo donante, nos semper devotione defendatur: nosrames secundum auxilium divinae pietatis sanctam ubique Chrisi Ecelesiam ab incursu Paganorum, ct ab in Melium devasatione armis defendere ooris , ct intur Catholicae jdei agnitione munire. Ex hac porro epistola liquido patet , quid , & quale suerit hujusimodi Patriciatus; nimirum Ecclesiae Romanae advocatio , & Patrocinium. Unde Nicolaus Alemannus hie optime animadvertit: insibi r dintegraretur Romanus Pa Iriciatus , qui Adriano mox v

349쪽

322 DE PATRICII s

dei alteram, aueram defensionis . Recte quoque Natalis ab Alexandro his. Fecussaeculo S. cap. I. tom. S. post eam relatam epistolam : In hoe, inquit, positur erat Patricia- rus Romanus . Idem, & Pagius sentit adversius Petrum de

Marca in Critica ad annal. Carian. Baronii ad annu=n DCCXCVI. num. 4. tom. 3. sicribens: Carolum a Leone III.

per Angilbertum Legatum suum postulasse, ut Patrici rum suum con sirmaret , quo Ecclesiam ab incursu Paganorum armis defendere posset, ct Chrisianor in Catholieae

ei communione continere. Et alter Pagius in breviariogesor. Summ. Ponti . in Leone III. memoratam expendens Epistolam : In his porro, inquit, eo sebat Patriciatus Carolo , ct antecessoribus ejus collatus . UI. Nec alia certe de caussa S. Petri vexillum Pontifices Maximi ad Galliarum Reges miserunt. Nisi, quia uti Romanorum Patricii erant Ecclesiae Romanae advocati, & defensores . Luod vexillum , inquit Pagius eodem

loco: ab illis tantum mittebatur ad Patruios Romanorum,

qui adversus infideles, schismaticos , ct haereticol pugna

turi erant . Idem affirmavit alter Pagius in Leone III. bic primum Carolo Martello missum fuisse vexillum a Gregorio III. una eum clavibus consessionis S. Petri, quo

tempore illum Patricium delegit, prodit idem Pagius: Carolo item Magno ab Adriano Primo misitim Pagius ipse ad annum DCCLXXIV. refert. Ipsque pariter a Leomne III. , ut supra notavimus, postquam sui Patriciatus confirmationem petiit, iterum missum fuisse vexillum scribunt annales Bertiniani, Metenses,& Regino in Chronicis: Monachus item Engolisinensis in vita Caroli. Erat autem vexillum de sensionis , & patrocinii ita proprium , ac praecipuum insigne, ut nec Carolo Magno , quando Tenunciatus est Imperator , missum constet, nec aliis Im Peratoribus , quorum majestati conjuncta , ae individua erat Ecclesiae Romanae protectio, ut citato paullo ante loco

350쪽

loco scribit Pagius. Figuram ejusdem vexilli exhibet pictura illa, qua Leo III. Triclinii Cameram in Lateranensi palatio exornavit, ipsemque idem Pagius aere incisam resert ibidem , quam jam pridem delineatam exhibuit laudatus Alemannus differt. de Lateran. pariet. cap. I . idque S. Petri vexillum suisse indicat. Apostolus enim solio insidens dextera Stolam Leoni, Carolo vexillum sinistra porrigit; ut ita defensor Ecclesiae factus posteris in dicaretur , ut explicat Euer ardus Otto dissere. Dr. pubia stris. dissert. I. cap. a. q. q. En vero figuram ipsim ex laudatis Scriptoribus hic diligenter exscriptam, Ss a 'II. S

SEARCH

MENU NAVIGATION