Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3D PHIL COMINAE i

debellaret , eo quod ad iniuriam videretur esse opportuqior, & quod sitis hostibus praeberet

hospitium,in primis autem fratri,multisque Mitis,quorum in Gallia non leuis erat auilaotitas. Sollicitabat igitur omni ratione Carolum, gregijs propositis conditionibus ut fratrem atque Britannum desereret, atque ut facilius hoc impetraret, pollicetur se quoque Leodios, &alios ipsius aduersarios deserturum esse. Verum Carolus ijs omnibus repudiatis, exercitum in Leodios iterum educit, qui pacem nuper factam violauerant, tametsi dedissent obsides, ea quidem conditione,ut si quid contra pactiones sacerent,integrum esset ipsi supplicium de illis stimere. Dum Carolus apud Louantum copias

cogit, Regis legati, Connestabitus, qui iam totum sese dederat Galliae,& Cardinalis Balbuensis, cum eiusmodi mandatis eo veniunt.

Leodios esse comprehensos in inducijs, quod si bellum in eos moueatur, Regem ipsis noudefuturum: veruntamen si patiatur, Britanno bellum ex Gallia inferri, discessurum esse Rosem ab eorum defensione. Carolus ad hac roipondit,no se belli authorem esse, verum dios,qui pactas inducias violassent: ut autem socios & cosoederatos prodat nulla esse iustam caussam. Eo dato response, discedentibus iam legatis, clara voce dicebat, orare se Regem,

362쪽

COMMENT. LIB. IL 3sa

re quid in Britannia moueret. Tum Conn tablius,qui paulo magis urgebat: Tu vero, in-luit, optione data,non eligis alteru,sed utrum-iue tibi sumis : bellum vis inserre qui suis ro tuo arbitratu,nostris etiam amicis, & coi hederatis:atque interea iubes, ut ociosi spect Mus,nec hostem viciscamur: fieri ista non posunt,neque Rex admissurus est. Ad haec Car us Hostes,inquit,coactis copijs exeunt,& opi ror intra triduum mihi dimicandum este, luodsi me vinci contingat, facietis quod erit x usu vestro: sed si practio sim superior, non ii estabitis Britanniam, atque ita legati discolunt. Carolus Louanto digressis cum insigni: xercitu, sidione cingit Centrones oppidum.

,ed antequam eo veniret, conuocato conci-io,deliberauerat, quid de obsidibus statue lum esset.Dicebant aliqni necandos esse, Coi amsin primis, cuius sententia iraeter morem k ingenium ipsius, visa mihi tuit admodum itrox. Optimum igitur est, ut Principes mulorum audiant sententias. Saepe enim accidit, et prudentes etiam viri labantur,& errent in diarendis sententijs, quando vel gratia, vel odio, 'laemulatione quadam impulsi, diuersum ab ilijsdicunt.Deinde non semper semiis eodem mimi vigore.nam quae fiunt a prandio consubrationes, inter decreta reserti non debent.

363쪽

31α PHIL. COMINAEI Quod si quis putet, eos, qui sic aberrant &la

buntur,non esse Principum adhibendos comsiliis:illememinerit, neminem esse omnium hominum, qui non fallatur aliquando, atque ex affectibus aliquid agat. ideoque in magno deliberantium numero hoc boni est, quod aliqui semper existunt, qui quod ab alijs peccatum est,emendant atque sanant. In hoc conciblio quidam,praeiudicio Contari decepti, sequebantur eius sententiam,quod magnae esset a thoritatis. Nam in omnibus sere conuentibus

non desunt,qui nihil quidem ipsi'ronunciant, sed aliorum iudicia , etsi nihil intelligant, se- quuntur,. eoque ipse placere saepe student &gratificari et,quem vident in illustri loco pos,

tum esse. A Contam rogatus Imbercorius Ambianus, vir nobilis, & singulari virtute , est, inprimis cauendum esse, ne Deus aliquo sicelere offendaturidebereCarolum ita se comparare,. ut hoc uno facto clarum faciat, & demonstret omnibus,tuam non sit aut crudelis , aut vindis et cupichis. Sibi videri dimittendos esse obsisdes,qui suorum fidem sequuti, pro salute patris in discrimen venissint. Abeuntibus autem illis declarandum esse beneficium sequo sint assecti, & mandandum,ut modiςomnibus hortentur

suae ciuitatis populum ad aequitatem & pacem coleatam, quod etiamsi non impetrent,

364쪽

COMMENT. LIB. II. 3sy

amen ipsi memores accepti beneficii non tanant arma, vel in Carolum, vel in Epistopumaum. Haec sententia quum in concilio vicis Et, liberati obsides,sidem dabant,se setisfacti os esse mandatis. Tum & illud additum fuit, uodsi qui deprehenderetur ex ipsis ullo tem Ore,cum armisaduersiis Carolum magno idorum capitis periculo futurum. Posteaquam ontariis tam atrociter dixisset in miseros o des,qui simplicitate persuasi, in eas angustias euenerant: ex nostris quidam M me tacite: ides,inquit, Contarum, licet aetate sit grauis,

rina adhuc esse valetudine ,sed ausim assi aare,spiandoquidem adeo crudeliter sente a m dixit intra annum esse moriturum. AN a quidem accidit, sed ante mortem Principii onam operam nauauit, ut postea sem diturus. Erant in eo oppido, quod obsidebatur, eo dienses ad tria millia: ijs praeerat vir qui- am nobilis, egregia vii tute, is ipse, qui de pMe legatus ad nos venerat, quum obuios illos aberemus, ut se pra diximus. Tertio obsidio- is die, Leodienses ad triginta circiter millia, edites omnes , praeter quingentos equites. am maxima vi tormentorum , auxilio illis enerunt, paulo sub meridiem.Aberant a no- is ad dimidium milliare , in quodam vico, uem ab altera parte alluebant paludes : una

365쪽

cum ipsis erat Francistus Rotetus, legatus Rogis. Illico propius ad nostras munitiones e currunt. in hoc enim errauerant nostri, quod potiores equites longius emisissent, &deli stium aduentu primum ex pabulatoribus nostris cognouimus. Carolus eo die, praeter morem & consiletudinem optimἡ distribuit exe citum. Cohortes enim aliquot, & inter hos circiter sexcentos Anglos ad obsidionemres, quit: ad utrumque latus vici disponit milled centos cataphractos:ipse paulo longius,e regia one,cum octingentis cataphractis & sagiti riis,& magno peditum numero consistit. Priamam acie ducebat Rauestenus,pedites omnes.

Hi quum venis lent ad oram fossarum, qua αlatae erant, & altae, & aqua plenae:teloru multi titudine litatem reiiciunt, occupatis fossis &xormentis: sed quum nulla iam nostris tela si peressent, illi redintegrato animo , praelongis nastis impetum faciunt in nostros sagittarios, occisis in eo temporis vestigio circiter quit gentis,i quidem, ut ad fugam nostri propemodum spectarent: verum in eo rerum statu, Carolus iubet progredi reliquam manum s gittariorum, quibus praeerat Cordoeus. Hi magnis animis hostem adorti, primo statim concursu profligant. Equites nostri. qui ad latera vici erant dispositi,& Carolusetiam .ex eo

o loco

366쪽

COMMENT LIB. II. 3ss

oco ubi constiterant,im pediti paludibus, vim liam inferre hosti non poterant, sed hoc s, una expectabant, ut si primo nostro agmine 'ulso,& stiperata fossa, in planiciem illi venis en exciperent eos.Disiecti igitur illi a nostris agittariis, fugiunt per loca palustria, & prae-

erquam pedi tes, nemo consectabatur eos. Ibi Iarolus collortes aliquonquitum emittit,qui ersequantur:sed ij paludibus tardati, cogeba-ur longius oberrare,siiperuenies deinde nox, aericulo multos eripuit. Carolus postea ma- Ino per oppidum audito fremitu, veritus ervi tionem illorum, nouas eo mittit equitum c tortes. Id quod metuerat accidit. Ter enimo nati eruptionem facere, reiecti sunt. Qui on profugerant, collecti denuo circa muni-iones , aliquantulum restiterunt. Desid

ata sent in eo praenio ad nouem milliar uod nisi nox persequendi finem secisset, dita fuisset multo malor caedes. His rebus eractae, Carolus multa iam nocte redit in

nunitiones cum toto eaeercitu , praeter mi

e & ducentos equites, qui ad duo milliaria rogressi , persequebantur fugientem lim em, quem propter interiectum amnem Moqui non potuissent assequi, tametsi tenoris impediti, nihil magnopere efficiebant. o. die Carolus egregia vitas est opera Contaei,

367쪽

in instruenda acie, ab eoq; praelio paucis post

diebus e vita ille decessit, cum in obsides adeo fuisset asper& implacatus, ut supra docuimus. Depositis armis, Carolus scribam accersit, dat literas ad Connestabitum, & alios Regis legatos, qui ante quatriduum ab eo dilces rant, nunciat caesum & profligatum essessiostem, ideoq; petitye qua vis inseratur Britanniae. Biduo post pranium , oppidani obsessi,

quod arbiti arentur cauem suorum esse multo maiorem, deditionem faciunt, & decem ex omnibus viros dant in potestatem Caroli. De

his stupplicium capitis sumitur, ex ijs crantio, qui quum recens fuissent obsides, beneficio Caroli sub conditione fuerant dimissi, ut diximus. Est sane res plena petriculi, di micare praelio, propter incertissimum euentum. Nam e lain ut modica sit accepta clades, fieri tamen non potest, quin aliqua fiat rerum conuersio, partim metu hostium, partim contemptione

dc despectu illius, qui insceliciter pia fauit: mritur fremitus & indignatio militum, qui dc magnis iacturis conciliandi sunt. Optimum igitur est, ut qui praelium aduersium secit, contineat sic quantum fieri potest, intra suas munitiones, S experiatur, si qua ratione non difficili possit recuperare amissam gloria, ut suis imum addat, & eos metu liberet. Dici enim

368쪽

COMME NT. LIB. II. 3ἴ

ion potest, quantas secum incommoditates rahat aduersiunx praeli um: ubi qui victoriam deptus est , authoritatem suam amplificat, &acile quiduis impetrat,& milite habet ad quς- iis obsequentiorem. Sed a victoria praestantipiada opus est moderatione ac temperantia,

aequis prospero fortunae cursu fiat insoletior, uec ea deinde consilia sequatur,quae ad praeci pNium deducunt, id quod no paucis florentissinis viris accidisse constat. Carolus, in deditiorem acceptis Centronibus, Tongros obsidet,

sui & ipsi quod infirmum esset oppidum, non

xpectata vi ulla maiori deditione faciunt, tr litis etiam in potestate illius decem viris, inter pios & ex obsidibus aliqui erant. De liis quoq; amplum est siuppliciti. ATongris contendit inodium.Diuisa erat ciuitasmonnulli resistet tum esse putabant: alij, quod viderent omnia: ircum incendi js a': depopulationibus vasta-i,pacem dicebant esse redimendam. Vbi pro-γius ad urbem ventu est, initae sinit aliquae r iones pacis, eoq; rem deduxerunt quidam exiriorum obsidum numero, memores accepti

eneficij ut ex primarijs ciuibus trecentos adlucerent,cultu corporis miserabili, qui ad CD olum delatis portarum clavibus, in fidem ae 'otestate eius sese dabant,ea lege, ut ab incentio & direptione abstineretur. Erant tuc apud

et iii

369쪽

31s PHIL. COMINAEI

Carolum legati Regis missi ut idem quod amica Connestabitus, sollicitarent. Quo diecum Leodiis transactum fuit: Carolus ingressurum se putans in urbem , praemisit Imbercortum, qui quod ei ciuitati aliquando pr fuisset, a

ceptus erat multitudini. Is quum non admi teretur, in vicinam Abbatiam, sese recipit cum ducentis circiter militibus, in eoque numero&ipse eram. Nunciabat ei Carolus, quod si tuto ibi esset, ne discederet: sin minus, ut in castra rediret. propter incommoditatem enim loci&vastissimas rupes non facile poterat ei subuenire. Imbercortus, quoniam erat in loco munito constituit ibi manere, & ex oppiadanis,qui supplices venerant,ut diximus,quosidam apud se detinuit certo consilio, ut postea sum dicturus. Noctu,stib horam nonam,a dimus pulsari campanam. Ad hoc signum oppidani conueniebant, & verebatur Imbe cortus, ne consilium inirent nos adoriendi. Certior enim factus fuit, esse quosdam in urbe potentes & locupletes homines, qui pacem repudiarent , & vera suit eius coniectura. Nam hoc agebatur, Ut nos inopinates opprimerent.

Ibi tum ille: iuqd si possumus,inquit, sustinere ipsos, & demorari ad mediam usque noctem, salui sumus, defatigati volent sese reficere ex labore & vigilia, & qui limi infestiores nobis,

370쪽

COMMENT. LIB. II.

parum feliciter tentata, sugae sese mandabunt. Atq; ut commodius perliceret, quod habebat in animo ex oppidanis, qui cum ipso in rant,duosena:ttit in urbe cum mandatis & pMcis conditionibus, eo consilio,vt interea dum illi sunt iis rebus deliberarent, tempus extrulieret. Est enim eius populi perpetua consuet io ut quoties grauioris rei aliquid allatum est,

.ua curiam, ad sonitum campanae, conueniant.

Quum ciues illi duo quos emisimus, ad Porta venissent ossienderunt magnam vim hominia. quorum alii praeli una alij pacem poscebant. bi nostri legati clara voce dicebant urbis prinsecto adferre se no iniquas conditiones ab Imbercorio, Caroli legato. recte facturos igitur, si in curia tributim collecti,de summa rei cognoscant. Placuit ea sententia, & continuo pulsatur campana, quo signo facile intelligebamus eos occupari negocio..Nostri quidem leoati no redibant: sed hora unam post, multo

quam antea maiorem fremitu exaudimus ad porta.Confluebant enim eo maxima multit

dine , & ex moenibus proterve multa, & ini riosε in nos dicebat. Imbercortus, qudd intelligeret nos in maiori esse iericulo , quam antea , reliquos quatuor obsides emittit ad illos cum literis in hac sententia: Quo tempore ipse

macito Caroli pret&isset urbi perbenigne se Net iiii

SEARCH

MENU NAVIGATION