Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

COMMENT. LIB. X. Gaviolentia coerceat. Potentiores, ubi castellum aut oppidum eripuerunt alicui, quacumq; de causa,nolunt a possessione deinde discedere:&vbi semel aliquem obduxerunt colorem, cur ita fecerint, accedit postea propinquorum Madulatorum assensus, qui haec omnia colla dant. Magna certe est multorum Principum

iniquitas, qui pecuniam pro sua libidine sitis

imperant,& amplum alunt satellitium, ut miseram multitudinem in metu contineant, eamq; deinde pecuniam temere & voluptu

Ite profundunt, nullo cum Reip. bono, & de quotidianis sumptibus nihil remittunt,& suos exhauriunt, &assentatorum stipati sunt tu ba. Sed est Deus, qui flagitium nullum sinit impunitum, & crudelitatem in primis det statur, qui tametsi non loquitur hominibus hodierno die, sicut priscis illis temporibus: t mcn quae sit sua perpetua sententia, de quid a nobis fieri velit, clare perscriptum reliquit, ita quidem, ut nemo plane, qui modo sit sanarmentis,&qui ad iustam aliquam peruenerit aetatem,excusandi sit habiturus locu. Illi igititur, qui vi & armis imperia sua continent, α quoties aliquid mandant, capitis constituunt poenam,ad supremum illud tribunal Dei qu modo cositani3 Multa saepe exudeliter Sc inuque de insidiose faciunt,dum speciem aliquam

672쪽

iustitiae praetendunt. Nam habent eos, qui ius dicunt, suarum cupiditatum plerumq; minustros, & quantumuis Ieue delictum exaggerat. Si capitale nihil deprehendunt, rationes excogitant, Vt eum,cui male volunt, immensis v xijsq; sumptibus defatigent, dum & accusat rem non sistunt, &testimonia non cognoscut,& avide expectant, num criminationem alia quis in eum, qui captiuus detinetur, instituat. Quod si parum tuta videtur haec via, neq; satis ad ipsorum voluntatem accommodata: nouis utuntur perfugijs,& prs se ferunt,exempli statuendi causa tali fuisse opus animaduersione. Si quis autem est ipsorum cliens ac beneficiarius: in eum multo fiant asperiores, ac contra

ossicium & fidem, qua sit obstrictus, eum alia quid egisse confirmant, & eo totis viribus i cumbunt, ut aut facultatibus omnibus eum exuant,aut alioqui varijs modis affligant.E vicinis, qui sint potentiores ac minime stolidi, eos sinunt uti pace: verum si quis est infirmior, cum sic perturbant & exagitant, ut quo se tamdem recipiat , vix habeat. Causam facilE inu niunt: sebministrauerit ipsorum aduersariis auxilia, vel tale aliquid. Quam ob rem aut in ipsius ditionem, coactam aliquam militum manum adducent, ut ibi sumptu miserorum cautur, aut alienam aliquam litem aduersus

- cum,

673쪽

COMMENT. LIB. X. 6

eum, siam facient, aut eius inimicos ope sub-Ieuabunt, aut quamcumq; aliam nocendi rationem inuenient. Si quis ipsorum parentibus bonam & fidelem operam praestitit: eum loco sibinouent, &nouos sibi parant beneficiaria os.Ecclesiastici ordinis hominibus molestiam de sacerdotijs creant, ut saltem aliquid exto queant , quo deinde locupletent & augeant eos, qui plerumq; nullum ipsis honestum e hibuerunt officium. Nobilitatem multis v xijsq; laboribus & impensis exhauriunt, uando bella pro sua libidine & arbitratu suscipiut,

inconsultis sis,quorum absq, voluntate & co sensu nihil tale mouere debebant. Cum enim equestris ordinis homines ac viri nobiles, non modo facultates omnes, verumetiam vitam& sanguinem in bella prosundant: aequissimum est profecto, ut prius, quam suscipiatur

bellum, eius hei consilia cum ipsis communia centur.Quantum ad promistuam & miseram multitudinem attinet, nihil plane reliquum eis faciunt, & quum tributum ab eis praeter omnem modum & aequitatem exigant : quominus ab equestribus etiam cohortibus, quas alunt, diuexentur, non cavent: quae Pidem cohortes obequitant huc illuc perpetuo, & nosoluin vivunt silmptu miserorum, sed etiam proterve & insolenter in eos multa faciunta

674쪽

Nec enim contenti sunt iis, quae passim in Ogris reperiunt, velum miseris etiam hominibbus vim adserunt, eosque cogunt longius aburem aliunde adferre cibar ia delicatiora: mitto quod uxorum quoque & filiarum pudicitiam 'tentant. Huic autem incommodo facile poGset occurri , sibimestri quouis dependerentur eis stipendia, quibus aluntur alioquin expublico.Sic enim nullam essent habituri causam,

qua se purgarent de iniuriis illis, quas inserunt

necessitate quadam,ut aiunt eo quod ipsis non

per luitur, Atque istud de Gallia proprie diaco, quae praeter omnium aliatu gentium morem , miserabiliter his direptionibus. vexatur. Aliet prouinciae sua etiam habent incommoda. Et ut ad institutum reuertar, nemo est omnium Princinum, qui ius habeat, vel teruncium unum exigendi a sitis, praeter constitutum a nuum celassem,nisi populus assentiatur. Dicat aliquis fortasse, nonunquam incidere tempus aliquod,ut non sit integrum, agere conuentus

aut conscibere populum, eo quod elusi nodi mora &coniuncta sit cum periculo,&belli rationes impediati Nihil hoc certe ad rem facit. Nam ut bellum suscipiatur, graui quadam Amatura opus est deliberatione, neque ibito vel praecipitanter aliquid in eo fieri debet: deinde , quando Reges de communi populi consensit

675쪽

COMMENT. LIB. X.

sensit rem gerunt, &sunt potentiores, &ab hoste magis metuuntur. Nullum enim tam subitum oriri potest aut moueri bellum ex longinquo praesertim , quin multo ante sem tiatur: & quoties tale aliquid incidit, populus libenter sua conserre debet, ac modis omniabus auxiliari. Sed ii serum Principum est etiam prouidere omni ratione, ne leue aliquod

bellum pro sua libidine & temere suscipiant,

quo per hanc occasionem pecuniam a suis e torqueant. Ad finium tuitionem opus est haud dubie silmptus facere, etiam pacis te pore,ne inopinantes opprimamur: sed moderate omnia fieri debent, atque totum hoc in

Principis positum est prudentia. Per omnem Europam,quod ego quidem norim,belli temporibus minimum affligitur in Anglia populus,& calamitas tota redundat in dissensionum ac belli auctores. Sunt Principes, quibus hoc frequens est indermone, ut dicant, habere seriuilegia, ut quantum velint exigant a popu-

o. Certe Galliarum Rex, omnium minime

causam habet, ut istud de se iactet. nec enim vel ipsi, vel cuiuis alij licet. Qui vero comparandae gratiaecausa,potestatem hanc illi trib unt, ij certὶ parum liberaliteragunt &proui-dh. Quid enim finitimorum voluntates alia enare magis possit,quam eiusmodi voce atquc

676쪽

licentia 3 Verum si rex ad hunc modum dice ret, habere se populum fidelissimum, qui lubenter imperata faciat: qui nullum onus recuset: qui patientissime quiduis toleret: qui damnum acceptum moderatissime ferat: mai rem sane laudem ex eo sit habiturus, quam si

prius illud dicat, situmq; 'riuilegium sibi diliugenter seruandum esse contendat. Non sici

quebatur Carolus Quintus, Galliarum Rex, D eq; vero aut Ludovicum, aut eius filium, qui nunc praeest , sed ipsorum familiares audiui non semel in eam loquentes sententiam: &prudenter quidem ipsoruin iudicio, sed reuora faciebant hoc partim adulatione, partim inscientia rerum. A morte Ludovici Regis c uenerunt omnes Galliae ordines, ut de summa imperij statuerent: non deerant id temporis imperiti quidam,& tenuis conditionis, ac nuulius usis homines,qui dicebant eiusimodi co uentus ad crimen laeta maiestatis pertinere,qubd Regum imminuatur eo ipso potestas. Verum, qui sic loquuntur, scelere se polluunt, grauissimeq; dubio procul & Deum&Re publicam offendunt. Nam eiusmodi voces s lam spectant ad priuatam utilitatem eorum, qui nullo sito merito vel virtute, authotitatem obtinent, qui ad nullam rem honestam id

Dei , clandestinis susurrationibus Principum

aures

677쪽

res demulcent,& gratiam eblandiuntur,qui conuentus idcirco metuunt, ne ipsorum det gatur improbitas. Dum istud apud Turones concilium habetur Gallia vehementer erat as-flicta.Nam per viginti & eo plures annos grauissime vexata sint exactionibus. Carolus Onim Septimus, quod & supra diximus, imp rabat lum duodevigesies centena Francorum millia quotannis : Ludovicus autem filius , ad quadragies & septies centena millia, pneter eos sumptus & operas, quae faciendae erant deducendis tormentis & consimilibus rebus. Itaque miserrimum erat spectaculum, videre multitudinis & populi aerumnas. Hoc tamen erat in eo boni, quod auare nihil agebat , omnemque pecuniam impendebat in a disicia , munitionesque locorum. Ecclesijs e

iam plurima donabat, & prestitisset eum hac

parte minus fuisse liberalem. Spoliabat enim tenuiores ac inopes, ut eos, qui alioquin abu dabant, locupletaret. Ab eius igitur interitu magnae fuerunt natae dissensiones. Principes enim ac reliqui ordines ; secta rebellione aduersus filium eius, qui nunc praeest, cogitabant alium Regem constituere, vel ita saltem

coercere illum, ut ne regiam obtineret pol

statem. Sed mitigati tandem, iusiurandum &fidem illi ex more dabant,& ex omni numero

678쪽

εεῖ PHIL COMINAEI

delecti fuerunt duodeni, quorum ille secutus

consilia,tredecim annorum adolescens, regio more, quid fieri vellet, mandabat, & habito concilio proceres ac ordines multa postulabat ab eo, quae ad salutem regni pertinere dicebat: verumtamen ad ipsius & delectorum volunt tem omnia reserebant,cum q; vigesies & qui quies centena Francorum millia ille imperasse assenserunt:nec id modo, verum etiam , ut post biennium alij conuentus agerentur, peto bant, & si ea pecuniae summa non sufficeret eius necessitatibus,vltro deserebant se daturos quantum vellet: ac si quis aliquid aduersus bpsum ullo tempore moliretur, se non faculi

tes tantum omneis, verum etiam sanguinem& vitam paratos esse pro ipsius incolumitate profundere. Haec eo pertinent, ut ostendam, quam sit egregia Gallorum erga suu Regem voluntas &Deneuolentia. Num iniquum est igitur & inhumanum,si quis, cum populum habeat tam obsequentem & liberalem, velit cos imperio coercere, quasi liceat sibi quatumlibet exigere3 None multo sit honestius,comutate quadam eos ad suam voluntatem adducere:quam imperiose agere ro sua libidineὶ Certe, quod supra noti semel diximus, nemini annium licet absq; populi consensu ullam pecuniam imperare. Sedin ytramque pari M

679쪽

COMMENT. LIB. X. co

sere peccatur. Nam & Principes immoderate multa sepe faciunt, & populus nonnunquam grauiter illos offendit,quando nec morem gerunt,& in necessitate deserunt, & rebellionem faciunt,plane contra fidem & iusiurandum. In

Principibus autem consticipur magis, & est illustrior Dei potentia quam in hominibus priuatis atq; plebeis. Nam hi multis opportuni

sunt iniurijs, & nonnunquam praeterius&a quum mulctantur, vel praedae consequendae causa, vel culpa iudicis & errore. A liquando e iam iure plectuntur,in eoq; nihil est reprehendendum. Quando vero Principes eorumq; sa- miliares, aut ciuitates aliquid delinquunt, quis

ea de re quaestionem habebit & habita qua stione, quis ad iudice deseret quis iudicis per

senam sibi sumetῖquis poena constituetὶ innam est autem huius tantae licentiae & prauitatis causa Z vel cur in deteriorem partem sic propendemus omnes 3 Incredulitas nimirum noc efficit. Na si certo statueremus esse Deli, qui scelus nullum siuit impunitum esse perpetuas & sempitertias poenas, quibus affiguntur impij: credibile est, neminem fore,qui viole ter aut avare , vel crudeliter aliquid ageret. Cum ab hoste princeps aliquis detinetur c ptiuus.an aliquid habet in rebus omnibus tam

Idm ac preciosiun, quod pro Gi liberati

680쪽

ne non dependat ξ Certe quicquid undiq; eo rogare potest, tam h suis, quam e populi faces, talibus,totum hoc eo c5fert, quemadmodum scimus accidisse temporibus Ioannis Valesij, Galliam Regis, qui captus ab Anglis, apud Pictones, dependit eis tricies centena Francorumillia, & simul dabat tertiam fere Galliae partem,quae tunc ad extremam inopiam re lacta, corio, cui modicum erat infixum argenti, loco pecuniae utebatur. Haec omnia ille pro recuperanda libertate persetuit, & ut nihil plane dedisset: Angli tamen non erant eum interse- sturi:& ut id recissent, tamen quota fuisset ibia, quaeso, pars cruciatuum inferni,quibus a ciuntur post hanc vitam impij 3 Cur autem &se suosq; liberos & populum ad hanc egestatem ille redegit Z Ideo sane,quod certo sciebat,

non se alioquin euaserum esse carcerem.Et tamen fieri potest,ut quo tempore, flagitium iblud , quodcumq; sit, admisit, propter quod in

hanc tantam calamitatem incidit:securus plane fuerit, neq; crediderit, se Deum offendisse. Quiduis ipitur ille fecit,ut e vinculis expediretur:at vero tam nulli sere sunt aut pauci admodum principes, qui posteaquam semel aliquid occuparunt quocumq; modo, restituere illud Velint.Nam neq; ratio, neq; iusiusandi religio, neq; metus diuini numinis, nec aequitas ulla,

SEARCH

MENU NAVIGATION