장음표시 사용
651쪽
COMMENT. LIB. X. 6 ieipes,qui metui volunt. Qua quide in re quanta sit seruitus, quum ad senectatem peruen runt,tunc demum aperte sentiunt, quia cog tur inuicem plurimos formidare. Quam fuit autem illi acerbum & durum,in eiusmodi m tu versari 3 Medico sito menstruum dabat stipendium, ut supra quoq; diximus, decem aureorum millia . nec id modo, verumetiam Episcopatu Ambianensem eius nepoti, & mi nera publica multa largiebatur eius propi quis &amicis.Et tamen medicus tam erat ver bis in eum asper & durus, ut nihil sapra: valde igitur eum Rex metuebat, & ad suos familiares, de illius asperitate nimia, sepe queret, tur, neq; tamen audebat eum a se dimittere. Nam ille pro sita consiletudine seuerius aliqua-do interpellans: Non dubito, quin me quoque sis eiecturus,ait,sicuti reliquos om neis: Verum sanctissimo iureiurando tibi confirmo, post meum abs te discessum, non te victurum esse supra octauum die. Ea voce magnopere perterrefactus,adulabatur illi modis omnibus, &lissima donabat munera. Sed qui tantam plurimis annis ad omneis Principes atq; populos habuit authoritatem, ei non potuit non esse ea seruitus longe acerbissima. Iis, qui dei, quissent, graues admodum poenas constituit,
ut supra diximus, ideoq; carceres parauit hor
652쪽
rendos,& valde tetros, nempe caueas aliquod partim seΑ eas, partim ligneas, ferreis laminiabus coopertas, latitudine octo pedit, & altit dine paulo maiori, quam est statura hominis. Excogitauerat hanc rationem Cardinalis Babuensis, & in eam, quae primum persecta suit, inclusus est ipse,perq; totos quatuordecim a nos detentus. Post hunc alij multi sunt eas execrati,& ego quoque captiuus in iis,per m ses octo fili, mandato Regis, qui nunc praeest. Compedes etiam ferreas Ionge grauissimas a Germanis fieri curauit, quibus illigaretur cr
ra. Pedes vinciebantur annulo sermo. ab eo
- pendebat immanis quaedam cathena, &ad eius exitum maximi ponderis globus . Vidi
Non paucos magna virtute viros iis vinculis
constrictos, qui postea liberati summos ab eo
consecuti sunt honores ac fortunas amplissimas. Et sicut per ipsius imperium carceres illi funesti fuerunt inuenti:ad eundem plane modum ipse quoque ante mortem, consimilibus omnino vinculis sese induit,inque maiori ve sabatur metu, quam illi, quos aliquando capi, uos detinuerat. Quod eo pertinet, ut osten dam neminem esse omnium hominum, qui non aliquo dolore & incommodo assiciatur. Postrem densis ac serreis cancellis totum camsellum cinxit. Hi cum essent proximἡ nam
653쪽
rum ad vestibulum pertinebat, ut supra quoq; diximus. In fossa perpetuo excubabant deni sagittarij, quibus mandauerat, ut in omneis, qui alieno die tempore appropinquassent, tela coni jcerent.Sciebat quide, hanc munitionem no posse maiori alicui vi Iesistere: veru eo spectabat potius, & omni ratione prouidebat, ne Principes,coniuratione facta partim vi & imperio, partim gratia castellu occuparet,& sum-Dta authoritate,in ordinem ipsum cogerent,ve, homine parum sanae mentis,& administrati ne indignum.Ante octauam hora non aperie batur porta castelli & tunc solum admitteb tur eius domestici famuli, & praesecti, ac ce turiones: qui & ad vestibulum & porta dis nebant custodias, quemadmodu in locis, 'itiae sunt ad hostiu fines fieri consueuit. Ingredien- dum autem erat omnibus, no quidem per pamientem portam, sed per paruulum ostiunt , repraeter paucos aliquot fama ita res,quorum erat Opera necessaria, nemo quisqua: n, nisi voluntate i psius, introibat. Quid 3 an aliquis aretiori custodia coerceri possit, quam ille seipsum cohibuit3 Ear, quibus alios complures aliquando
constrinxerat,caueae, erant altae pede s Octo: ipse tantus Princeps habebat perexiguu, in quo deambularet,vestibulu. An non maximas credibile est eius suisse acerbitates,um se ad cu mo
654쪽
dum inclusit ipse Z qui propinquos & necessarios omnes ita metuebat, ut suam salutem no auderet eorum fidei permittere 3 Quanto autem maior erat ille carcer quo se induit, quam sunt pleriq; alij: tanto quoq; praestantior erat ipse & amplior, quam alij captiui. Sunt fortas se, qui putent, fuisse aliquando principes, magis quam ipse fuit, suspiciossis. Equidem puto, nostris quidem temporibus, neminem iuspiacionibus indulsisse magis, quam illum, & vix est,ut aliquis tam prudens,& qui populum habeat tam obsequentem, quam ipse habuit, in
eam partem sic incumbat. Et ut aliqui sint hodie tales, aut extiterint aliquando: ij fortasse male sibi conscii, propter anteactam crudelitatem, magnas habuerunt metuendi causas. Npse vero neminem nisi a quo primum esseti sus,ossendit. Et haec omnia recito, non selum, ut in quanto vixerit pauore ac metu, demo strem:vertinet etiam ut ostendam: primum, fuisse in his afflictionibus consimilem illius tolerantiam , qualis fuit eorum,quos ipse aliqua-do diuexauerat:deinde, ut qui post eum vent ri simi, maiori clementia & humanitate miserum populum tractent, neq; tam seuera supplicia statuant, quam ipse fecit. Quanquam a- Loqui nescio, an meliorem viderim Principe. Nam etsi magnopere suos premebat: tamen
655쪽
in alio non erat idem laturus. Ab iis tandem acerbitatibus eripuit ipsum Deus , absq; ullo maiori corporis cruciatu, qui quidem deprehenderetur. Loquebatur autem continenter,
ad extremum usq; spiritum, deq; sepultura c&stituit, & a quibus deduci vellet funus, praecepit: ac subinde dicebat sperare, non se motiturum ante diem Sabbati, idq; beneficio divae Virginis , quam religiose admodum per o-m nem vita coluit, & ita quidem accidit. Cum' enim die Lunc postremo correptus esset molabo : sequenti postea die sabbati e vita decessit, secundo calendas Septembris. Parum certe spei&praesidij vulgus hominum in rebus h manis reliquum sibi esse videt: postea quam tantus Princeps defunctus plurimis grauissimisq; laboribus&curis, coactus est tandem Omnia relinquere, neq; momentum aliquod temporis vitae curriculo potuit ad ij cere, quan tumuis etiam cuperet. Familiariter eum &domestice noui: sed nullum habuit sere tempus a labore & sollicitudine vacuum. Venationibus autem & aucupijs multum delectabatur. Interea dum vixi cum eo, non sectabatur alienos amores. Nam quo primum tempore
ad ipsum accessi mortuus est ei filius, graui sibino ipsius cum dolore, atq; tum me praesente votum Deo faciebat, nullius foeminae notitia
656쪽
se habiturum esse, praeterquam uxoris. Et quan quam hoc ad eius officium alioqui pertinebat: tamen ea virtus & constantia multum in ipso laudanda fuit, praesertim, cum& Obsequentes haberet plerasque omneis, & ips in uxor non esset ea forma , quae magnop - xl aliquem afficeret, tametsi alioquin egregiati honesta scemina. In venationibus autem non minus molestiae, quam voluptatis percipia ebat, ex ingenti labore, dum incitatis equis consectabatur ceruos. Expergefactus enim prima luce, prodibat in campum, & longius aliquando,quovis etiam coelo& non tauquam domum redibat multum defatigatus, & maximam partem iratus alicui suorum comitu, ut in eo genere exercitationis fieri consueuit. Huic studio vacabat plerunque,donec noua re aliqua oblata reuocaretur. Nam per aestatem fere intercedebat aliquid inter ipsum &Car lum dissidij: hyeme vero paciscebantur inducias. Erat ei de Ruscinonensi ditione controuersia, cum Ioanne Arragoniae Rege, patre Regis Hispaniarum, eius qui nunc principatum obtinet. Qui licet exiguis esset facultatubus,& Barcinonenses, cuius ciuitatis est longe amplissima authoritas illius orae maritimae haberet aduersarios: tamen quoniam Ruscino usi populo erat acceptus,diu multum que restitit.
657쪽
restitit Premebatur ergo Ludovicus perpetuis cuIis, Vt a medix mus.&iri octo, quod fieri l let, erat maxuPencgociosus. Vari senimo cupationibus distinebatur, nec sua tantum c rabat:vcrumetiam alienis sese immisccbat .E. orto bello clapicinat pacem aut inducias: facta Vero pace, vix cocinere se poterat, quin aliquid dentio moliretur. De minutissimis etiam re . bus & quae facile alioqui poterat negligi,prosesiis voluit cognoscere: & sic erat eius natura, ut ista curiosita e quodammodo aleretur. Acs
ne valebat memoria, supra quam credi posisit, & quid per omnes Europae prouincias gereretur, maxime autem in finitimis regioniabus, optime tenebat: magnus profecto vir, Midoneus qui no vnum aliquod rcgnu adminia strarer, sed toti tet rani orbi consilio suo prouideret. Quae fuerit eius adolescentia, no dicam, eo quod nihil habeo coperti. Verumtame cum esset undecim annoru, instigatus a nonnullis, inimicitias aduersus parentem suscepit. Grandior aute factus, uxorem duxit inuitus Scottae
Regis filia, & quamdiu illa vixit, grauiter hoc matrimoniu tulit. Ab eius morte, factionibus nobiliu adductus, in Delphinam, quae quidem prouincia ad ipsum pertinebat; sese recepta Sectabantur eum multi honesti dc egregij v ri, plures etiam, quam pro ipsius facultatibus.
658쪽
Dum iis locis moratur,contraxit matrimoniucum filia Sabaudiae Ducis: neq; multo post, ortum cstinter ipsum & socerum graue dissis dium,& bellum valde asperum. Carolus septiamus, parens, cum videret eum nimis habere magnam optimorii ducum & nobilium m num : statuit eo proficisci cum exercitu, ut his
praesidijs ipsum denudaret. Ingressus iter mis
sis literis, & magnis ex more constitutis pcdinis , denunciabat nobilitati, ut e vestigio ad se redirent. Et mandato complures obtempera
bant , inuitissimo Ludovico, qui patris iram veritus,tametsi coactas haberet copias: relicta prouincia, & per Burgundiam facto itinere, Parvo comitatu, contulit se ad Philippum Caroli patrem, a quo liberaliter fuit & amanter
exceptus. Et quanquam hac ratione subleuabatur aliquantulum: tamen quotidianis impensis diminuta pecunia, cogebatur sepe ab alijs mutuari, non absq; magna sollicitudine, ne desereretur a suis.Quod certh graue admodum est & acerbum ijs,qui dissicultatibus eiuGmodi non assiieuerunt. Itaq; nec in Burgundu- ca quidem familia vixit absq; molestijs. Nam ct Philippus Princeps erat ei obseruandus,&eius necessarh, ne fastidirent. Harsit enim ibi per sex annos, atq; interea pater vigebat Phi-- lippum per legatos,ut eum vel desereret,vel ad se in
659쪽
COMMENT. LIB. X. clyse remitteret. Quo quidem tempore facile i telligi potest, in quantis ille fuerit angustijs. Quodnam igitur quaese tempus habuit vacuita laboribusZOpinor equidem, inde a pueritia,
perpetuis eum fuisse agitatum curis, ad exta anum usq; vitae diem. Attigit annum sexagesimum primum, d iudicabat ipse, non se victurum esse supra sexagesimum, ac dicebat, Gaiuliae Reges, a multis temporibus eum termianum non excessisse. Nunc de Carolo vide mus etiam. Is nihilo fere melius habuit. Iuu nilibus quidem annis iucunde vixit, & ante viacesimum secundum aetatis annum, nullis ii miscebatur negocijs. Postea vero coepit dissiudere a praesectis domesticis .cumq; videret eos .
gratia & fauore patris si leuari: discessit in Hollandiam, & liberaliter exceptus a populo consilia sua cum Gandauensibus communiacabat. Nullas ipse quidem facultates habebat: sed Hollandi locupletes atq; copiosi, plurima, donabant.Idem erat studium aliarum quoque ciuitatum, ut ad ipsius beneuolentiam aditum sibi pararent. Sic enim est comparatum in I bus humanis, ut quorum augescere videmus potentiam: eos magis observemus, quam iblos, qui in supremo gradu positi, non possunt amplius progredi. Hoc etiam Philippus non
norabat, qui cum audijsset, Carolum cilc
660쪽
non ingratum Gandauensibus,respondit,pe petuam es le eius populi consuetudinem, ut fututos quidem principes diligat, ubi autem ad imperium accesserint, exosos habeat. Et vore quidem istud dicebat. Posteaquam enim ad Carolum delata fuit summa rerum: muta-Iunt voluntatem atque studia, nec id obseurEsepius declararunt, & ipsius posteritatem maximis affecerunt incommodis. Atque, Ut ad institutum reuertar. Carolus inde ab eo tempore, quo Galliae Principibus confoederatus, bHlum Regi secit, quid, obsecro, in vita lolidae delectationis habuitὸ aut quibus non curis a que laboribus fuit obnoxius Prospero cursu fortunae sublatus initio, cogitabat, quicquid erat uspiam sibi suisque finibus commodum& Opportunum, occupare, & per aestatem ferE continebat exercitum in acie, non absque m gno periculo. Sollicitudinem vero in se recipiebat omne, ac licet erat potentissimus: ambiebat tamen multo maiora. Primus omnisum ad laborem suraebat, & postremus quieti sese dabat, non secus ac si calonum suiuet omnium vilissimus. Per hyemem, si quando a
bello abstineret totus in hoc erat,vt pecuniam corrogaret. Eius consuetudo sic serebat, ut ab hora sexta mane, plurimum temporis ii