Fortunati Fidelis ... De relationibus medicorum libri quatuor. In quibus ea omnia, quae in forensibus, ac publicis causis medici referre solent, plenissime traduntur. Adiecto duplici indice capitum scilicet, & rerum memorabilium

발행: 1602년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Cum in proponitur aegritudo, quomodo reservium NE igitur temere quidpiam agas: ante alia aduertendum est tibi , mun de proposita aegritudine satis constet, v raq; sine supplicum postulata: an potius suspecta res sit, ac subesse dolus aliquis possit. Nam si quispiam de maiusella,

atque omnibus conspicua aegritudine conquerature promptum est, quidnam δd iudices dicas. Asseres enim manifesto aegrotare hominem: atq; interim propriam morbi naturam:

ac grauiora, & magis inagnia symptomata propones. Dices

etiam in quo vitae discrimine aegrotus versetur, & quam ne cesse sit, illum e carceribus eximi , cuius rei gratia illorum i commoda opportune expones. Fere enim noxin vaporibus insalubres sunt carceres, nullis perflantur ventis e via sunt loca, atque impura hominum expiratione, situq; valetudini Moria. Adde etiam nullos ibi praesto esse ministros, aut domesticos viros, qui morbo salubrem opem serre possint: nec idonea remedia, aut praescribi,aut administrari opportune Ibcere. Sed hac in re admonendi mihi sunt iuniores medici r ne tam prompte, ac temere quaecunq; oflertur aegritudo, statiin homines e carceribus eximendos iubeant: nam si quis lenta, atque exigua, verbi gratia, febre incalescat, qualis ex frigida viscerum obstructione plerumque excitatur: si quis item do- Iorificis quibusdam externorum membrorum affectibus: qui nec magni sint, ac sine febre inuadant, detineatur: haud statim ego propterea locum commutari opus esse reseram: nam huiuunodi aegrotantes diu in carceribus, atque innoxie saepe esse consueuerunt. Ergo aegrotos illos tantum, quibus non ita

Muis ab his locis imminet offensa, &quos acuti praesertim morbi diuexant, illinc liberari ingenue asseres e nam qui lo gas praebent inducias, ac sine periculo sunt,tuam operam minime demerentur. Quocirca nunquam illos medicos laudare possiunt qui de quouis etiam leui morbo illud libere pronuntiant e posse nimirum, siquidem in carceribus degant aegroti, manifestum valetudinis, ac vitae discrimen incurrere: ac malum illo in loco facilὸ recrudescere. Ego enim etsi minimὰ negabo, aegrotantes omnes salubrius multo domi, quam in carceribus esse: non hoc tamen est, quod a nobis exigit magis

132쪽

stratus e sed num quispiam ita aegrotet, ut quantum medicis artibus, obseruationibusq; perspectu in est,certa aut frequensa carceribus laesio , neque haec quidem exigua sit profectura. Advertant igitur hi medici, qui vel amicorum precibus nimis flactuntur, vel corrumpuntur largitionibus: ne praeter infamiam , quam di sugere vix possunt, sanctum retiam iusiurandi ius interea violent. De tribu mutationumgeneribuα

TRes modos esse, quibus identidem simulari aegritudines

solent, deprehendere hactenus potui. Prima est, eurn nulla medico offertur aegritudinis facies sed tantum Ianguem rium clamores, ac querimonias accipit. Secunda, cum nomnulli quidem morbi haud obscuri offeruntur: sed qui tamen

arte quadam excitati,inductiq; sint. Ultima tamen, cum non ipsi equidem morbi e sed nonnulla tamen eorundem signa Praemonstrantur,quae di ipsa etiam arte inducta,certos tamen comitari affectus solant. Ergo si qmspiam ita se aegrotare as firmat , ut nullum tamen aegritudinis iudicium nobis innotestat: sed cIamores tantum,ac querelae aegrotantium,nihil prae terea morbum significet: cuiusmodi ede solet colicus doIor,

lithiasis, multaeq; aliae dolorificae assectionesi ae praeter haee in saniae genera omnia: hic sedula adhibenda est medico ditigentia, ne temerὰ quidpiam ad iudices referar. Nulla tune enim inspectari ponunt morborum signa: praesertim si iam

tum inccepisse affectum enarrent. non pu Isus immutatur: nulla nimirum febre morbum comitante ι non urina satis fidelia ter consulitur. Quod ergo consiliem capiendum Putant aliqui,aut asserenti de se aegrotanti prorsus eredendum esse: Euenihil omnino certi pronuntiandum. Neutrum tamen pro sus laudor nam si enarranti tantum aegroto fidem adlitheam dum tu ipse nihil compertum habest temerὸ quidem de incertis rebus certum aliquid assirmabis, atque interim sanctisesimum iusiurandi ius, quod seruare te semper oportet, mac Iabis. Si vero tram proris neges assertionem: aut incerta omnia proponas: tunc quidem inscius esse videberet ac te vernolle ossicium praestare, vel nescire omnes existimabunt. A

serenda igitur ratio aliqua est, ut occultos hominum dolos,

133쪽

qui nos in nostro. munere deludere . e sallere tentant, dete gere possin His. De qua tamen paulo post mitis agam. Se cunda simulandae aegritudinas ratio ea est e cum quispiam v rum aliquem morbum sibi data opera induxeris. sed qui tamen breui sit duraturus: quippe qui externam tantum habuerit causan quq sanuin corpus tantisper offenderit. Huius modi sunt, qui alterci semine epoto, aliquot horarum spatio tam valide febriunt , mentisq; turbatione commouentur, ut manifestum vita periculum lus, qui dolum ignorant, imminere videatur. Quae etiam symptomata haustiam vinum, in quo mandragorae radices sectu erant, praestare solet. Nonnulli etiam ealidum quodpiam eleetuarium, qualis praesertim estana cardina coissectio, deuorantes, vino interim superbibito, stoi febrena accendunt. Alis ulcera sibi thapsia admota, audiaematide herba, quae etiam flammula appellatur, alicubi excitant 2 quae tamen quoniam ab exteriori tantum causa enatae fuerunt: nec ullam interni succi sentiunt acrimoniam, facile. propterea, cum libuerit, sanet cunt. In hac autem occasion et duplex tibi dicendi modus proponitur: aut enim ingenue diaces, aegrotare hominem, siquidem doli machinam nescies enam reuera manifesta apparet aegritudo: &quae quamquam ab externa enata sit causa: possit tamen eadem, ac staleat non raro ab interno vitio proficisci: ut iam nullo pacto is reprehendendus sit medicuς , si latentes hominum allus statim mi ἀntine deprehendat. Aut certe si instent iudices, ut diligentius rem perquiras: tuam interim affertionem ad posterum disteres diem, adhibita tamen operi ne morbifica denuo a Clamantur antidota. Sic ergo te nilail latebit: sentiesq; symptomata omnia, quae longum iam tempus duratura antea videbantur,quali ex insperato euanescere.Quod si eueniat so lasse, ut assueta ab illis iterum assumantur remedia: ac tuam

diligentiam tunc etiam nihilominus seustrentur: haud equiadem sine periculo hoc facient. Plerumque enim si morbosus

aliquis lateat apparatus, minima quaque occasione firmas incit radices aegritudo:& quae a manifesta causa processit, iam facile internum contrahere vitium potest. Sed has quoque morborum simulationes, mox diligenter, qua ratione dignostas enarrabo. Vltimus denique modus: quo quis sir lare. aegritudinem pollit,luc est; ut non ipsox quidem morbos, atq; euidem Diqitig Coos c

134쪽

euIdentes praeseserat: sed quos tamen ex quibusdam signis conijcere possis. Sunt enim qui sibi naturalem pulsuum constitutionem alligatis scilicet brachijs ita immutent, vela guidi iam, ac multiplici inaequalitate metuendi esse videantur: ac praeterea urinam ipsam admixto saponario lixiuio,aut rhabarbari tantillo ad liuorem, pallorem; manifeste colorent et ut si astum nescias, non solum aegrotare hominem: sed pessime etiam habere referas. Quidam alij a cibo aliquandiu

abstinentes, ac minium aqua salsa commixtum potantes, sanguineum fluxum apte mentiuntur. Indicae ficus fiuctus, qui mororum modo maturi manus inficiunt,fi comederis, sanguineam mnam reddunt: id quod multis terrorem incussit,credentes se illico esse perituros. Item si modorum Ductus ede ris , stercus cruore tingit: docetq; Dioscoride rubiae tinctorum esu cruentam urinam reddi. De cumino autem promptum est apud eundem legere, quod pallorem inducati nam qui ita faciem decolorant, ut sanctitatis titulo sese vendi. tent illo saepe lassiuntur,& in cibis utuntur frequenter. Huiusmodi etiam sunt, qui exucto a gingiuis sanguine, ac tussi ultro excitata, cruentam a pectore expuitionem fingunt. sed isti doli, caeterri; alir, quomodo agnosci possint, tempestiue iam

: Quibus rarionibus morbumsimulantes deprehendipossint.

Docuit Galenus, . eum medicum , qui in hoc notitiae genere praestare contendit: in duobus praesertim diligen-rar versatum esse oportere; in quadam scilicet medica experientiat & in communi etiam ratione, quam pauci exactam, ac persectam habent. Ad medicam vero experientiam pertinere ait,illum,uerbi gratia, deprehendere,qui colico cruciatu se teneri. rmabat: cum tamen nec indigestio, nec infragidatio ulla praecesserit: unde scilicet is morbus proficisci soleta Huc etiam spectat, quod ipse in seruo animaduertit: qui sibi

per thapsiam tumorem in genu excitauit: nam cum maximus is e siet, nihil tamen commissum fuerat,quod eum tum rem commouere potuisset: nec ullum erat redundantis h moris indicium:praeterea cum nharmaeum imposuisset, quod

modo marba simulante ae ea

135쪽

dolorem leuare : post horam lenitus est dolor. Hac etIam ratione mentiri illos deprehendimus: qui se doloris magnitudine teneri assirmant: siquidem nec langueant, nec frigida sint extrema, nec frigidum sudent: nec pulsum habeant inaequalem paruum , aut obscurum: nec de doloris specie interrogati apte medico rispondeant. Ali; enim dolores longe, ac late diffusi sunt,alii tirinquam fixi, pungentes alij, ac pulsantes, alij quasi diuellunt , quidam stupefaciunt, quidam grauant,

nonnulli vomitum , aut ventris perturbationem, aut caliginem inserunt. Haec ergo, & pleraque alia medicam exigunt multarum rerum experientiam , sine quibus frustra in hoc genere laborabis. Ad externas autem ratiocinationes, & co iecturas: siue, ut antea dictum est,communem rationem, spectat noui fle, quae simul audi occasio fuerit: quid hominem ad mentiendum impulerit: sic ergo cum quidam in concionem

a ciuibus vocaretur: ac conduceret, non accedere; cum ob

id colico doIore se teneri affirmaret, non erat dissicile mombum illum simulasse deprehendere. Quidam etiam seruus qui cursu dominum comitari assueuerat, cum illum itineri paratum videret, ac mulierculae amore teneretur; finxit se utroq; genu dolerer quae fraus, illi, qui haec nou it, facit E est, ut innotescat. Innumereq; sunt huius generis coniecturaet quas diuersas ac multas animo verset is medicus Oportet, qui simulantium dolos studet deprehendere. Ego autem dum super haec diligenti cura versarem , ac quae a Galeno dicta sunt, in ordinem qnendam reducere , in multis etiam amplificare

conicia dercia r octo omnino videntur esse rationes, ac modi,

quibus simulati morbi dolus omnis, consiliaq; deprehendi Possint. Prima est ex medica quadam notione deducta: cuml ilicet talis proponitur morbus, cuius tamen nullas externas praecessisse occasiones aduerteris:& cuius nullas internas causas adesse cognoueris. Sic si repente tumor aliquis in bene ha-hito corpore sine casui sine offensione excitetur,est cur de dolo facile suspicere. Secunda ratio illorum responsiones iubet animaduertere, qui sese aegrotare fingunt: ita enim a natura hominibus comparatum est, ut in his, quae fingimus, ac me timur , varis semper, atque inconstantes simust semper in diuersas vacillemus partes , ut nee prompte ad interrogata respondeamus, nec sempet eadQu. Tertia a remediorum viri

136쪽

hux, ph sectumq; desumitur: nam si quis morbum conquerutur rilli autem certam adhibueris medicinam,quae saepE alias manifestam opem attulerit: attamen nihil tum adiuuari trerit, quod te in doli suspitionem adducat. Ac cum quispiam imposita thapsia ulcera sibi in corpore excitasset: illitumque aliquid fuisset, quod suspecti medicamenti acrimoniam len ret: deprehensa res est, quoniam illud iuuit: nam si ab in te na fluxione particula intumuisset: ab illo laesa potius suisset. Quartus est modus , si quando aliquem videas, qui praecepta

a medico remedia omnino recusat, atque contemnit: serie enim cum 2grotamus, auxilium quoque ultro perquireres lemiis: sic quendam Galenus dolorem colicum mentientem

hoc astu depr e hendit: quod scilicet medicamenta recusasset, meticulosus alioquin, atque ad medicamenta semper antea facillimus. Quintum vero ab hominum tolerantia deduces: nam qui morbum simulant, plurimum licet, ac clam Osd conqueranturisem diuerse exagitenr, fieri tamen non potest, quin per imprudentiam aliquando in salubrem.statum recidans, unde sese facile prodant. Sextum a proprijs quibusdam moueborum notis elicie se atque his praesertim, quae perpetuo a Uectum comitari sollant. Si quis molestum stomachi dolorem, vellicationem,nausam, fastidirim coqueratur; quoniam haece e' εsymptomata certos pulsus requirunt, paruos languidos, ac paulo celeriorest tunc dolum facila aduertes, si contrariam pulsuum dispositionem deprehendes. Dolores ι autem in vis d4.ve causniuersum , ac qui praesertim principes partes tenent: initio pμs-λcomitantur pulsussraaiores , vehementiores, celeriores, crebriores: postea uero ad modum validi,minores, languidiores, celeriores, crebriores: ac quo diuturnior est dolor, eo etiam sunt vehementiores. Quamobrem si pulsuum naturam explores. de omnibus certior fies. Si etiam insanum se quispiam eiungat: nullus tamen metus, nulla moestitia sit: quae evertia e 6. b. x 3.

sine eius affectus indicia sunt: nihil te illius deliramenta permovebunt , quae unusquisque essingere prompte potest. Septimus in ipsa partium inspectione consistit: saepe enim cum

multa ne quidquam tententur: unicum tamen huiusmodi indicium falli non potest: ita enim deprehensi sunt aliqui, qui

sub finem tussis, quoties vellent, sanguinem excreabant: --nula quadam circa gingiuas sic adaperta, ac compara ra, ut

137쪽

r 2 2 P Fortunati Fidelis

dolorem leuare: post horam lenitus est dolor. Issae etiam ra tione mentiri illos deprehendimus: qui se doloris magnitu dine teneri in ante siquidem nec langueant, nec frigidi sint extrema, nee frigidum sudent : nec pussum habeant inae qualem patuum , aut obscurum: nec de doloris specie: interrogati apte medico respondeant. Alis enim dolores longἐ,ac lath diffusi sunt, littanquam fixi,pungentes alij, ac P ulsantes, alij quasi diuellunt, quidam stupefaciunt, quidam grauant,

nonnulli vomitum, aut ventris perturbationem, aut caligianem inserunt. Haec ergo,& pleraque alia medicam exigunt 'multarum rerum experientiam, sine quibus frustra in hoc genere laborabis. Ad externas autem ratiocinationes, & co iecturas i siue, ut antea dictum est,communem rationem, spectat nouisse, qnae simul audi occasio fuerit: quia hominem ad mentiendum impulerit: sic erga cum quidam in concionem a ciuibus vocaretur: ac conduceret, non accedere; cum ob id colico dolore se teneri assirmaret, non erat dissicile mombum illum simulasse deprehendere. Quidam etiam seruus qui cursu dominum comitari assueverae, cum illum itineri par tum videretis aemulierculae amore teneretur finxit se Otroq; genu dolereti quae fraus, illi, qui haec nouerit , facile est, ut innotescat. Innumere qi sunt huius generis coniecturae e quas diuersas ac multas animo verset is medicus oportet, qui simulantium dolos si iidet deprehendere. Ego autem dum super haec diligenti cura versarem , ac quae a Galeno dicta sunt, in ordinem qnendam reducere , in multis etiam amplificare

contendercm: octo omnino videntur esse rationes, ac modi,

quibus simulati morbi dolus omnis, consilia l; deprehendi

possint. Prima est ex medica quadam notione deducta: cum Rilicet talis proponitur morbus, cuius tamen nullax externas praecessisse oecasiones aduerteris:& cuius nullas internas cau-.sas adessp cognoveris. Sic sitrepente tumor aliquis in bene habito eo cire sine casu, sine osse iisione excitetur,est cur de dolo facile suspicere. Secunda ratio illorum responsiones iubet animadvsrtere , qu Isese aegrotare fingunt: ita enim a natura hominibus ςomparatum est, ut in his, quae fingimus, ac me timur , varjι semperi atque inccinstantes simus: semper in dis

uersas vacillemus partes, ut nee prompte Rd interrogata rem

138쪽

De Relat Medicorum. Lib. II. I 13

huet, profectumq; desumitur: nam si quis morbum conqueri intur : illi autem certam adhibueris medicinam,quae saepe alias manifestam opem attulerite attamen nihil tum adiuuari cierit, quod te in doli suspitionem adducat. Ac cum quispiam imposita thapsia ulcera sibi in corpore excitasset: illitumque aliquid fuisset, quod suspecti medicamenti acrimoniam len, ret: deprehensa res est, quoniam illud iuuit: nam si ab interna fluxione particula intumuisset: ab illo laesa potius suisset. Quartus est modus , si quando aliquem videas, qui praecepta

a medico remedia omnino recusat, atque contemnit: sere enim cum aegrotamus, audi ilium Pa que ultro perquirere solemus sic quendam Galenus dolorem colicum mentientem

hoc astu depr e hendit: quod scilicet medicamenta recusasset, meticulosus alioquin, atque ad medicamenta semper antea facillimus. Quintum vero ab hominum tolerantia deduces: nam qui morbum simulant, plurimum licet, ac clamosὰ conquerantur, isti; diuerse exagitent, fieri tamen non potest, quin per imprudentiam aliquando in salubre in.statum recidant, unde sese facilε prodanta Sextum a proprin quibusdam moriborum notis elicies e atque his praesertim, quae perpetuo a istectum comitari solent. Si quis molestum stomachi dolorem, vellicatione nausam, fastidirim coqueraturi, quoniam haec e symptomata certos pulsus requimur, paruos languidos, ac paulo celeriores: tunc dolum facild aduertes, si contrariam pulsuum dispositionem deprehendes. Dolores ι autem in in niuersum, ac qui praesertim principes partes tenent: initio

comitantur pulsus maiores , vehementiores, celeriores, crebriores: postea uero ad modum validi, minores,languidiores, celeriores, crcbriores r ac quo diuturnior est dolor, eo etiam sunt vehementiores. Qua nobrem si pulsuum naturam explores de omnibus certior fies. Si etiam insanum se quispiam eiungat e nullus tamen metu&, nulla moestitia sit: quae e verisi si me eius affectus indicia sunt: nihil te illius deliramenta permovebunt , quae unusquisque e iungere prompte potest. Septimus in ipsa partium inspectione consistit: saepe enim cum multa ne quidquam tententur: unicum tamen huiusmodi indicium falli non potest: ita enim deprehensi sunt aliqui, qui sub finem tussis, quoties vellent, sanguinem excreabant: --nula quadam circa gingiuas sic adaperta, ac comparadit , ut

139쪽

quoties opus esset, lingua illam sugentes, statim hi post de industria tussientes, sanguinem quali ex inferioribus redditum expuerent: etenim si aperto ore illorum gingiuas non Osci tanter intuearis: aut si etiam sine tussi sugentes illos expuere cogaris, rem Omnem facile prodes. Qui autem vinculis brachia coarctant, ut pulsuum languorem, atque inaequalitatem ostentent: praeterquam quod alia minime respondent, quae tales asseruis comitari solent: ipsa etiam in speetione licebit tibi rem omnem deprehendere: nimirum si suspecta loca d nudes , peticulas fortasse, aut quidpiam aliud exploraturus. At si afferatur urina, quae alienae rei miscela insecta site odor fraudem deteget aliquando t,aut sapor quoque: dum seruo alicui S gustandam,& olfaciendam porrexeris. Assumpta au tem pharmaca, quae sebrem, aut mala alia induxerint, haud per aeque iacile est comperire; iuvabit tamen haec, qualia sint, minime ignorare : saepe enim, ut nihil visu, sensuq; alio perci-Plas: domesticos tamen percontando atque externa diligenricr perquirendo , in notitiam aliquam ista te deducet sedulis τas: siue intus assumptum aliquid, siue exterius admotum sit. Ultimus modus est,qui non artifici aliqua conlactura: sed per timorem, ac violentiam non tam dolum aduertit, quam elicitf ί una exprimitq;. Nam & magnus Alexanderi cum Gordonij no-

νυν- , dum aliis soluere non potuisset, mucrone tamen explicauitzac Per vim utcunque oraculum adimpleuit: extorsitq; quod exorare non poterat. Sic memini, mendicum quenda in, qui se mutum, stipem emendicando simulabat: a milite , qui hominem alias loquentem viderat, ut verum confiteretur, Pugnis , ac calcibus compulsum fuisse. Verum hic non in omnibus exerceri modus potest: sed in infimae tantum sortis hominibus t & qui exigua iniuria, & verbera, & probra perferre possunt. Atque his, quae hactenus exposuimus, si diligenter animum aduerteris, haud dissicile fuerit, occultos simulantium dolos explorare. De mendicantium dolis tam morbossimulant deprctendtndi

Non solum qui carcerum, ae durae eustudiae incommodis detinentur,aegritudines fingunt: verum no pauci etiam abiectae sortis homines sunt. qui mendicantes,ut valem stipem

140쪽

De Relar.Medicorum. Lib. II. 0 s

extorqueant: utq; maiorem misericordiam de se apud alios moueant, multa sibi aegritudinum genera: ulcera, paralyses, mutilationes, cincitates , oppressione'; , ac simille quaedam mala turpiter e iungunt. Vili 1Ilmum huiusmodi hominum genus est: ac tanqu- ignauum sucorum pecus,aIieno labore otiosum vivite atque,ut inertia malorum omnium est nutrix, insensum propterea reipublicae est, atque alienis fortunis insidiatur: nam cum sine certo Iare vagentur: nec in suo P dem ponere valeant, noctu per urbem gementes, piae hospitalitatis praetextu admitti sub tecta exorant: i atque interca facta coniuratione fores nequissimis commilitonibus ad praedam aperiunt. Quamquam etiam scelesti isti impostores, lenocinia, veneficia, ac scelera omnia quotidie exercent: nam& sub hoc habitu secreta diuitatum consilia explorantes hostibus produnt: aquarum sontes, ac flumina inficiunt, aedificia incendunt: ac denique nihil est mali, quod praestare non soleant. Quae omnia, ut cautius adhuc exequantur, proprium

quoddam, ac sibi dumtaxat notum idioma instituunt: cuius opportunitate fraudes, & technas facile disponant. Ergo ut nefarios hos, ac scelestos dignoscas, ac dolos deprehendas, exempla aliqua proponam: ut inde admonitus, reliqua minime ignorare possis. Mendicula mammam, quam crederes cancerosam, visu horrendam sic palam ostentabat. Ranarum pelliculas nigras, ac virides glutinio ex albumine ovi, bolo

armena, ac farina cohaerentes apte mammae circumposueratrde in spongiam brutino sanguine, ac Iacte imbutam sub axi,

Ia latentem tenebat i a qua per tubulum sambucinum, ad mammam quasi saniem, ac tabum, captata occasione expri mere te ita enim sordidam, ac deterrimam viceris speciem e

hibebat. Nonnulli eIephanticos se hac arte praebent. Inst, tam circum fauces adstrictam tenent: illam dum laeua manu sub pallio latente deorsum torquent, raucam vocem, quesis est elephantici reddunt: in facie autem tubercula, ac pustuIas fabrili glutinio consutas belle excitant, ut neminem similitudo non salleret. Sunt qui urentibus herbis artus exulceranta cauterio, di causticis membra inurunt,ut misere lucrosi fiantis Solent alis ignitum titionem super ulcus crustosum, quod se pone,calce, ac sulphure excitarant, nullo doloris sensu supe

Imponers atque aiunt, ignem esse Sancti Antonij: est enim

SEARCH

MENU NAVIGATION