Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

l. 1. sed de aliud sanitati meae tuende compararum est mihi subsidi a. Imbecillum enim stomachum habebam a natura; cuius etiam languo . rem auxerat frequens larbitionum & iusculorum usus, quae aegris ale dis adhibere solent Medici. ue adeo autem re lutae erant fibrae stomachi, ut aegre concoquere cibos posset; cumque lippitudine praeteris ea in e laborarem & oculorum epiphoris , conquerebar ulantidem in me unum incubuisse Virgilii & Horatii morbos : quorum hie lippus erat, ille crudus. Memineram vero legii se me apud Alexandrum Rhodium e Societate Jesu , in Itineris sui Tunquiuensis narratione, Theae plantae Sinicae folia languentem stomachuni iuvare plurimum de excitare. Tum primum autem Plantae huius nomen atque usus nosci eceperunt in Gallia, cum non magna eius apud Mercatores suppeteree. eopia, eaque grandi pretio , as Propemodum auro contra veniret. Nee mihi satis cognita tune erat praeparandae eius ratio. Quocunque tamen modo possem, ea iuvare stomachum statui. Et res quidem supra spem atque votum cessit tam feliciter, ut novus mihi visus se inditus esse stomachus, Vegetus atque valens, nullique deinceps obno-xius cruditati. Hinc tanta porro fuit apud me Theae existimatio, uti nullum pene abire passus sim diem ejus potu vacuum. Vnde δc illud pereipiebam commodi, quod lalutares ist* stolicis benignis suis va, poribus cerebrum velut detergerent; ac propterea iure eas videbar

eopas ingenii appellare. Quamobrem grati animi mei monumen nisoc carmine expressum exstare Volui: . d. . i' f puer, i, Theam conse m in poeula misce i non solitus lumina nosira βpor i

Mens supet i obtuse languent tu corpore vires et

Languorem Iolvet vivida Thea novum, ' . . Dum laquor, ecceseis inferturAllis olui posito infusus aesiuiae igne latex. Protinus injicitur contortis Thea capissis. Explicat implexas fervida b ba coma',

mplatur vacuum caelesti nectare pectus, irat ma vitatis permeat osa calor.

502쪽

Actutum inealuit blando mens icta vapore, Dum felix uitat percita corda furor, Non evra est animus, non ructu obnoxius usti, Sed joeus, s rises, deliciaque placente, Urbanique faus, s tinctussermo lepore; Et quae multa solet Iuniuere lingua dicax. ne juvat assiduos intemisisse laborer, Et aeuisem studiis inservisse moram rNilne juvat re facili voces insis re cantu, Aut digitis resona ducere fla θω. O ea, d sacro inmesa termite frondes l. Ostirps magnorum munere nata Dum luvae te laeta tulit regio ' quo limite eati Alma salutifero germine turget humis pHane pater Eois Phoebus consevit in hortis, . Aurora ad est rore benigna ibo. Et, seu materno jussis de nomine dici , Sive Deum ex donis, Thea vocata fuit. Gippe tulere Dei nasenti munera planta: Laetitiam Comus, Mars animosque dedit Tuque, Coroniae, succos facis esse salubres;

Hebe, fera rugis, canitieque moram δMercuris vegeta mentis concessit acumena Argutum Musae contribuere melog.

Ergo non alios in carmina sumit ae riuui Pimplo rigat nobius antra latex. une Theae quisquis crebro se proruit haustu, Tradidit huic artes dexter Aposto sua/3M caput implicuit lauro, curruqtie Ievatum 'Sacra coronatis ad juga vexit aquis. Non ego divini penitus sum muneris expers, Thea meo tingit solus amne coma Spumea cumque suis infecit pocula sucis, i 'Et mea jucundis fluxit in ora liquor ;Mens commota novo eonfestim excanduit exsero , Venere ad numeros carmina noxie δειρε ιCarmina, quae ferista eant didicisse nepotes, Cadmeisque canat docto pue orio, Dio tiroo by Coos e

503쪽

PETRI DAN. HVETII

' Et circum recubans avida bibat avire juventuri Aut agat ad teneros molita membra modosi. Dicat V . Me isse cantabat metius antris, Osendatque mea a notata manu, Livor edax, tu me vanis incurris habenis rMelpomenae cedro nomina nostra linet ;Meque bis addet laudatrix Galgia fastis: . . Idum post cineres spondet 'olys diem.' Praeclara erat tune temporis Academiae Francicae existimatio , ex quo scilicet Protinorem Academiae dici se passiis fuerat Rex magnus, post obitum Petri Semierii Franciae Cancellarii, qui gesserat ipse quoque titulum hune, sibi ab illustrissimo Cardinale Armando Richelio, Academiae fundatore & patrono, relictum. In eam autem allegeb/bar nemo, cuius electionem Rex non probasset. Florebat illa itaque praestantibus - dign late viris, & politioris ingenii eruditionisque laude commendatis, quorum plurimi veteri mecum erant amicitia ise vincti. Et ii quidem

me ad hane societatem amanter invitabant. cum dicerent exercitationum communitatem maxime decere eos, qui familiaritate essent inter

. rer . sese coniuncti. Haud abnuebam equidem . imo laudi futurum vide-ham in eorum esse numero, qui laude dignissimi haherentur. Verum totum me tenebat , neque licebat tam seriis tamque gravibus districto studiis, alio distrahere animum , ossiciosisi salutationibus tempus impendere, frequentare coetu&Academicos, pu- 'hlicas habere saepenumero, prout res ferrent, conciones; quibus institutam mihi vitae rationem magnopere conturbatum iri praesentiebam, Attamen huiusmodi excusationes quantumvis iustas & idoneas, non . satis aequis animis accipiebant amici, collatisque consiliis , velut coniuratione in me facta , invitum me quantumlibet & repugnantem statuunt in Academiamantradere. Quamvis autem legibus Academiae vetitum sit, in eam admitti quemquam , quem id cupere & postulare non constet ipsi Academiae, 1altem ex locupletis unius & idonei testis asseveratione, nulla tamen coniuratis religio fuit, id de me sine cunctatione testificari, eum pro certo haberent, nihil pro mea adversum, se reverentia contra ea dichiriam. Factionis capita fuerunt Bosuetus,

Pelitanius, Cursillonius, Dangelii Marchio, Flexiarius, Mezeraeus, aliique nonnulli ,. quos in proposito suo omni ope confirmabat ipse Montauserius , Hinc factum denique, ut in Coetum hunc adversans

504쪽

de reluctans invectus sm. Ac tum certe magno id mihi oneri esse sensi ut ia.n ante praesag ebat animus, quod alio tempore decorum mihi fore duxissem & honorificum. Cum enim in Concilium illud Ccetumque - assumerer, socius adiungebar excellentibus Viris, Valentino Conrario. qui tum Seri hae Regis, atque item Academiae, munus administrabat, quique existimabatur bene Gallice & loqui, & scribere, tum soluta oratiisone, tum stricta, & tinctus erat non vulgari elegantis morum, cum literarum admodum nihil sciret; Francisco Mezeraeo nobili rerum GaI- licarum Seriptori; Petro Cornelio, theatralium Poetarum huius aetatis faciIe principi qui vestigia eius persecutus est, Iohanni Raeinio; Rogerio item Rabutino Bussio, amatoria illa Historia inclyto , arguta sane & eleganti, at nimis aculeata, qua incurrit in offensionem Regis, dignusque habitus est, qui in vinculis ad aliquot menses attinereturi quanquam nec parem ex reliquis suis scriptionibus plausum tulit; aelonge etiam minus ex Commentariis de rebus suis; in quibus id unum sibi proposuit se visus est , ut laudes praedicaret ipse suas , primumque omnium rerum se faceret; quod longe evenit secus; nam nec eam quam appetiverat gloriam tulit,& iam ante partam labefactavit; Istaeo quoque Aensseradaeo, quem inexhaustum omnis amoenitatis, leporis a que salis sontem vere dixisses, quique audientium animos infinita devinciabat voluptate, Carolo Perrito etiam, & Philippo Quinalto, Po rica laude celebratis; &Johanni Gallesio, qui primus apud nos scribere

instituit, enucleate certe de polite , Ephemeriae, virorum eruditorum.

Adde complures alios, a me iam supra laudatos, Iohannem Maresum. earmine Epico, & ingeniosa Poesi illiistrem; Paulum Pelissonium, eum 'de quo supra dixi. Supplicum Libellorum in regia Μagistrum; Seraphinum Regnerium, non latinis tantummodo, sed de Italicis atque Hi- spanicis literis instructum. Cruscanae quoque apud Florentinos Academiae Socium: spiritum denique Flexiarium . insulis postmodum Nemausensibus de ratum, disertissimum hominem A qui eum Academiae moderator tum praeesset, quo die inter Academicos inauguratus sum, postquam in magna circumstantium corona pro more verba seci, ex-eepit ille me eloquentissima responsione, sitoque praeeonio liberaliter exornavit. Hoc ipso die carmen publice recitavit Μaresus, grave illud quidem dc iaculentum, sed infelici argumento, cum Homeri de Virgilii laudes instiniisset obterere, vir nimium amator & admirator sui, is futurum sperans, ut qui se supra eos non auderet aperto extollem, his

505쪽

infra se depressis superior tandem existeret. Qua audacIa exeitatus deis

inde Petallus , iisdemque , atque acrioribus etiam intemperiis agitatus, seribere ausus est ad perpetuum nominis sui dedecus nostram hanc aet . tem, quamcunque tractaverit artem, quamcunque attigerit disciplinam, prisci aevi superasse peritiam , gloriamque omnem ingenio quaesitam in se transmovisse; Quam eius insulsitatem ita compressimus , eum ab eo rogati nostram illi expromeremus sententiam, ut ad meliorem mentem rediisse visus sit. Nam neque dissertationi bene longae, a me ad eum super hoc argumento scriptae, reposuit quicquam , nec novis deinde commentationibus perrexit approbare vulgo & propagare deliramentum hoc, scriptionemque meam occultavit tam caute & suppressit, ut nonnisi post ejus obitum inter ipsius Chartas forte reperta prodierit. Sed - haec iam supra a me sunt delibata. Sed antequam discedamus ab Academicis nostris, pauca quaedam eommemoranda habeo de Petro hoe Cornelio, quem dixi. Magnam trule sib: meritis suis quaesiverat nominis claritatem, planeque regnabat in theatris, cum decoris sui oblitus demittere ecepit animum ad levissimas scriptiones, ingenii sui praestantia minime dignas.' Si quod enim felicibus auspiciis exierat earmen ex Scholasticorum exhedris, his se dabat interpretem, quos vix operum suorum interpretes ferre debuisset. Praeterea cum ad procudendam carminum suorum editionem , ea revoca instituisset ad incudem, in melius ea reformasse se ratus saepe depravavit , reclamante Thoma fratre, earumdem artium bene perito. Fuit praeterea, quod in tanto homine miratus esses, parum aequum, parun, que rectum eius , de poenintum , Poetarumque excellentia judicium. Cohorrui equidem aliquando, cum candide fateretur mihi, non tamen

sine ingenua quadam verecundia, se Lucanum Virgilio anteferre: homo scilicet vulgi plausus sectari solitus, totusque ad secundas populi admur

murationes compositus, grandes illas, magnificas, & acutas aucupabatur sententias, multitudini commovendae idoneas; iis neglectis poeticae artis virtutibus, quae sitae sunt in ingeniosa & prudenti inventione 3 in accurata constitutione suscepti operis et, in aequa partium divisione aeconsensione; in Ityli dignitate per omnes partes diffusa , & ad eas tamen subiectamque materiam accommodata. Parum ad haec respexit Cornelius, nec satis perspecta habuit, suoque delectatus artificio caeteraeontemsit. Adeo .verum est, quod & nos alibi contra receptam vulgi

opinionem ausi sumus scribere, plures reperiri Poetas eximios, qui Ἀ-

506쪽

men perrari sulit, quam aequos & aeutos Potaeos existiniatorct 8c seduees. At magna certe laude dignum iudico Cornelium, quod velut per inlus plausuum vulgi, quos ex theatrali opera, assentientibus universis. raptare erat solitus, industriam suam convertit ad meliores usus, Deique praeconia carminibus sua eHebranda suscepit. . Circa haec tempora venit ad me officii caussa Eduardus Bernardua Anglus . quem pauci hae aetate aequiparabant eruditionis laude, modestia veto pene nulli. Excipio tamen Tiuomam Galaeum , Anglum alterum, quem utraque date , cte modestiae & doctrinae, non Bernardo tantum, sed omnibus hominibus, quaa qaidem noverim , anteferendum puto. Ia me nee de faeie sibi notum, humanitate, benignitate, omnibus ossiciis provocavit, dc ad amorem sui pellexit. Λtque ea sane in me constant illius beneficia, quae, nisi turpitet infratus esse velim, nulla ex anima meo dies oblitexare possit. Felicem mihi tulit hic idem annus amicorum proventum et Iohannis enim Fontana , venustus ill* dc perargutus fabularum sed paulo nequiorum Scriptor, cum velle me videre inauditiat Italicam Institutionum intiliani interpretationem, ab Horatio Tuscanella elucubratam, non liberaliter eam ad me tantummodo detulit, donoque dedit; sed munus 'etiam exornavit luculento carmine ad me scripto, quo eorum insectaretur insaniam, qui aetatem hanc nostram opponunt Antiquitati, atque etiam anteponunt. In quo Fontanae ipsius candorem licit agnoscere; nam eum inter fovissimos gentis nostrae Scriptores locam teneat, maluit via adversus seipsum caussam dicere, quam meritis honoribus veterra Scrib.ptores defraudare. Idem mih: annus illustrissimorum duorum Ducum &Par um Franoeiae conciliavit amicitiam, vel potius confirmavit, Francisci Roccanealis

dii, de Francisti Bel Ibvillarii Santaniani , . quorum ille ex Commentariis teram, post Regis Ludovici III. obitum, in Gallia gestarum, acerrimo iudicio talptis , dc pereleganti stylo qui nobilitatem praefert Auctori magnum sibi nomen peperit. Nam in iis Sententiis , quas pervulgavit

sub Axiomatum nomine . pertinentque ad mores hominum . nihil est quod valde laudem: non enim cx nativo hominum.ingenio de moribus integris, sed ex naturae depravatium dc animi humani corruptela petitae sunt 3 ut quod generali vocabulo appellavis Axtamata, quasi omni h minum i generi aeque conveniant, rectius illa improborum hominum vitiis dicenda sint conusnire. . inoniam autem abundare eum

507쪽

uidebam otio, valdeque delectari eruditu sermonibus, inserere eum Aea

, demicorum Francicorum choro velismenter optabam, remque cormn

nicaveram cum Laverna Fayetta, quam ille percolebat omnibus ossiciis,

resque suas ad eius arbitrium referre solebat, & apud quam saepe fruebar ejus consuetudine. At illa probare se quidem consilium dixit' sed quominus itidem probaretur a Ro afucaldio, obstare quippiam legem nempe illam Academicis impositam , concionis habendae ad Socios ipso

inaugurationis die, de ad coronam doctorum hominum patentibus portis admissam ; tam molli autem eum esse animo, dc ad verba publice faciaenda coetumque alloquendum remisso, tamque aurium oratione deliniaendarum dc demulcendarum insueto , ut si sex sintemve homines ad se audiendum vidisset eoiisse, animae defectionem esset sensurus. At Santa- Pans . nianus ille, quum supra dixi, postulasse a me, ut locus sibi tribueretur in illo Sodalitio, quod olim Cadomi apud me fuerat institutum, albo Academicorum Parisiensium multo iam ante adscriptus , felicitatem ingenuia sui, tum prosa, tum viria oratione saepius probaverat' cumque accepis set aliquando, diem beatae Virgini sine peccati Iabe eodceptae sacrium anniversario ritu, a Poetis undecunque accitis, etiam propositis praemiis, ad podium Academiae Cadomensis celebrari; ipse quoque in hac palaestra industriam suam periclitatus, Lyrici carminis palmam tulit, magno ordinum omnium applausu. Is vero nullam testificandae suae adversumme benevolentiae occasionem hoc tempore praetermittebat. 'Multum utebar hoe tempore Nicolao Melchisedeco Tevenotio, & magnopere delectabar Collectaneis illis veterum opusculorum ad Geo graphiam pertinentium, quae corradebat undique. Iohannis Baptistae Ramussi diligentiam imitatus. Veruinenimvero plus inde provenisset utilitatis in bonas literas, si non vellicatim de saltuatim , sed certo dc constanta ordine digesta ea prodiissent. Quoniam autem Libellorum illorum no nulli ex Linguis exoticis, de Arabica potissimum, in Gallicam eonversi aD parebant, horum ut editor, sie dc interpres habitus est Τevenotius, Linguarumque illarum peritus , atque hoc nomine in Galliam Orientalem relatus est a Paulo Colomesio, cum tamen leviter admodum iis esset instructus, eorumque interpretandorum operam ipsi praestarent Linguarum illarum peritiores quidam viri. Postquam ad Bibliothecae Regiae procurationem adscitus fuit, habebat in animo coniungere in unum cor pus omnes eos Auctores, qui de re militari scripsissent: quod in mentem

quoque venerat Guaubono, cum eidem muneri praesectus esiet; ad idque Di iligod by Gorale

508쪽

que eopiam sibi a me fieri voluit Asclepiodoti Tacticorum, quae olim ex Sueeia Reginae Christinae Bibliotheca descripseram ; & alterius praeterea Libelli Graece itidem scripti, Musdem argumenti, qui Africani esse putabatur; vetustat enim Libri titulum eraserat: hunc mihi jam olim communicaverat Iacobus Palmerias. Verum susceptas spes praecidit inopina mors Tevenotii. Atque ipse meus Africani Commentarius in Tevenoti nae Bibliotheeae distractione intercidit. . Feliciter tum quoque tractabat literas orientis Bartholomaeus Herisbelotius, ex ejusque congressu, quotiescunqne eo frui possem , redibam Melior ῆ nam i c raro prodibat foras, & temporis sui erat valde parcus, uti nec ego valde prodigus mei. Laborum autem suorum fructum omnem contulit in opulentum illud doctrinae penu, mi Orι-

titulum praefixit; de merito sane: nam quae sparsim per infinita illa volumina , quibus Oriens scatet, dissipata sunt, nitide & accurate composita illuc congessit. Amicus mihi quoque tum fuit, qui studiosorum hominum amicum se ferebat, Vio Herovallius; literis ipse quidem leviter tinctus, animo tamen in Literatos insigniter proeli vi & benefico, & ex priscis ac pulverulentis Camerae Computorum tabulariis, quae pro Oissi sui ratione saepe

dc diligenter versaverat, excerpta monumenta liberaliter subministrare solitus postulantibus, unde locupletari posset veteris aevi memoria. Nec praeterire hie decet Adrianum Aurulium, variae hominem de late diffusae per omnes disciplinas eruditionis: nam & liberalibus artibus ac mathematicis praecipue erat apprime instructur. Nec multa tamen doctrinae suae edidit specimina; at quae exciderunt ei & accurationem ipsius, di diligentiam, de singulare acumen testantur. Velut brevis illa Disser

ratio, qua Cometae huius, qui Anno M DC LxIR exortiis erat, curriculum

praesignare, dc iter metari ac praedicere instituit. Et quoniam simile quippiam Cadomi attentaveram. eum in globo meo caelesti per stationes , quas obiturus erat Cometa, circumduxissem filum, dc amicta ostendis. sem, resque eum, quem praemonstraveram, exitum habuisset, prima mihi cura fuit adeundi Auetutii simulae redii Lutetiam, measque observationes cum ipsius observationibus. de quibus ad me scriptum erat, conserendi, quae dc plane visae sunt consentire. Iobum Ludollam, AEthiopicae literaturae parensem, videram olim de noveram Cadomi, cum Bocharti uteretur hospitio, eique Linguae huius praecepta traderet. Temporis autem lapsu obliteratam hanc, quae inter

509쪽

inter nos erat, notitiam renovavit ipse, eum multis post annis Lutetiam si eontulisset, compositis jam pluribus Libris, & singularia doctrinae fama conspicuus. Libenti itaque eum excepi animo, cum pristinae necessit dinis memor ad me officiose venisset. Opportunum hoc tempus visum est, quo Mathematicis disciplini imbueretur serenissimus Delphinus, iisque potissimum , quibus muniendarum urbium & arcium praeci pta traduntur. Data haec est provincia Francisco Blondello , Regio Attium illarum Prosetari, viro variae D ctrinae,ec humanioribus quoque literis exculto. quemadmodum editis in vulgus scriptionibus luculenter approbavit. Is autem non obscure praese ferebat aversum a me animum, postquam in Demonstratione mea Evangelisa visus eram de Geometriae praestantia ae dignitate nonnihil de traxisse. Sed Deilius illi filii eontumaci nutu & distorto ore adspertiari sententiam moam, quam solidis rationibus confutare. Venit ad me interim tristissimus de morte Antonii Hallaei, Piaecepto ris quondam mei, nuntius' eoque acerbior , quod simul nuntiatum est, agentem eum animam, oculisque iam in media morte natantibus , meminisse mei, de velut supremum mihi vale amantissimis verbis per i ternuntium dixisse. Quod jam & commemoravi supra & hie iterasse jucundum est. Miserat autem ille ad me paucis ante mensibus Misellaneorum suorum Serenissimi Delphini nomine inscriptorum exemplar, rosegaveratque, ut suis illud verbis offerrem Illiastrissimo Principi, munusque suum dictis ornarem. Tunc autem detinebat me Lutetiae gravis mo bus, per quem nec licebat exire , nec aliter impositum mihi ab Hallaeo negotium poteram exsequi quam per epitholam. Munus itaque misi ad Delphinum , literasque adiunxi, quibus Hallaei praedicabam virtutem dc doctrinam. Liberaliter respondit humanissimus Pr nceps' nec ab im 'stituto discessurunt me puto, si de scriptam a me hae de re epistolam, de responsionem, quibus Hallaei continetur laus, hic repraesentem. His igitur verbis eum compellavi e Antonim Halia-, Praceptor quoniam metu, dum in ejiu essem contubernio , cum omni geuero Mesrina , tum maxime

poetica facultate florebat. Ego autem ita illi in Hyeiplinam traditus eram, in quoad fiseret ab optimi.eruditi viri ore penderem , magnoque audi rem dio molles suos o faceres versus mihispe recitantem. Gibus sis

pciebar interdum, ut vix excepti auribus jam insidereo memoriae, meque ad sudia, caterum haudquaquam tardum.languentem, vehementer acuerent. Ir vero exacta num a te, ου ὰ literariis laboribus ad otium devexa,

510쪽

Iasvita in an renioribus discipianis placidissime actae, partarum laudum memoria fruitum Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo Vicit Olympia, nune senio confectu' quiescit.

Nec turpem tamen senetautem, aut cithara penitus carentem degit. Dum enim lucubrationum suarum recognitione oblectat animum, victus amicorum, meisque adeo precibus, eas quaque in unum codigereHis lucem Gravis tandem instituit. Neque is profecto, qua viri modestia es, ab eo im , petrassem,nis intextis, quae Hu usimo tuo nomine inscripta sum, cam

nibus, sui adversum te cultis oe observantiae perenne monumentum exsure voluisset. Peto igitur abs te, ut quem ipsius verbis ossero tibi Poematumisiorum Libinum, pro sngvlari tua humanitate, comiter/benigne acciapias, atque inter commentarios tanquam hilpitem admittaι. Hoc eceris, spero futurum, opto quidem certe, ut per quem plurimum profecisse me gnosco, per hunc ipsum tu quoque non parum proficias. Vale. Lutet. 6-l. I f. EM. Mart. M DCLxxv. Cui epistolae respondit Serenissimus Delphinus in hunc modum: Cum tu ad me Antonii Harui, Praeceptoris quondam

tui, Poemata misisti . rem fecisi mihi longe gratissimam: doctorum enim

virorum Lucubrationibus evolvendis plurimum delector. Nullus dubito, quin edine magna fit in poetica facultate praefantia, quo duce adParnas culmen pervenisi. Pro tam insegni munere tu velim ei gratias agas meo nomine ,σAgni es,quidquid sudosivi tomporis a consietis laboribus mihi supererit,iae omne in legendis ipsius Friptionibus me libentissime coluturum. Val tudinem tuam cura diligenter et nisu mihi gratius facere potes. Sic enim habeto, te misi esse longe carissimum; eoque etiam fore cariorem, fimo

ὰ te amari intellexero. Cum quadragesimum sextum aetatis agerem annum, parendum tandem vocantis Dei nutibus esse duxi, & ne viderer contra stimulum diutius calcitrare, Ecclesiae non externum tantum assumendum esse cultum& speciem, quod ab annis aliquot praestitum fuerat a me , sed iugo etiam colla submittenda, ut sacris ordinibus illigari me curarem. Cumque in rebus agendis, iisque praesertim, quae pertinent ad vitae institutum, graviorisque sunt momenti, mihi semper visum sit opportunum diu deliberare, deliberata vero festinantet exsequi, decretum apud me est post tot annorum eonsultationem, in rem tandem quam oΠssime conferre susceptum lente consilium. Iam diu enim a Franciseo Harlaeo . Rothomagenfi Mehiepiscopo, Tonsura, ut vocant, clericali fueram initiatus ' minoribus vero Ordinibus aliquanto post a Francisco

Neamosidio, Episcopo Bajocensi , ad cujus ditionem pertinet Cadomum

SEARCH

MENU NAVIGATION