Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

imo Orbis ipsius , Libro typis edito

profitetur , atque etiam qui haereticalem hujusmodi errorem rejiciat , eum D. Charmos , Contemptoribus Apostolici Brevis audacissime recenset, quo autem tempore , quo Pontifice, haec in Urbe , atque ab Orbe vulgabat D. Charmot Fnimirum postquam Innocentius XII. Literis in forma Brevis datis 24. Novembris I 6ω. declaraverat aliud suum Breve pessima fide acceptum , ac declaratum a Iansentitis fuisse : se omnino coninfirmare Formularium Alexandri VII. &quinque famosas Propositiones in sensu

Paventi damnatas , atque damnandas :Hoc inquam , tempore , hoc ipso Pontifice D. Charmot scribit errorem conis tradictorium , ut cum Logicis loquar: neque Dominicani S. Ossicii aliquid contra Clamant , Catholicis errorem indicantibus non auscultant, Liber non proscribitur , ea saltem pagina corrigi non jubetur , Liber divenditur , diitrahitur , evulgatur , Libri Autor Charmotde Fide non interrogatur , imo perho norifice excipitur ab Ossicialibus Romanae Inquisitionis , ejusdemque hominis

accusationes contra Sinensium Episco- .pos , & Missionarios audiuntur. Haec

Docti sciant, exteri peritiores legant ,

132쪽

& probent, hunc agendi modum aequum putent, ac justum. Scio haec non Ro . manis Pontificibus , ac Cardinalibus esse tribuenda, sed Dorninicanis in sanctissimo Inquisitionis Tribunali pro libidine

dominantibus. Scio ac profiteor, neque alia de causa rejectis ab hoc munere Regularibus , Seculari Clero concedendum

Pronuncio.

Quamquam nullum mihi aliud superesset argumentum judicandi de Jansenisi mo D. Maigrot Vicarii Apostolici Fochiensis , qui celeberrimum edictum edidit contra ritus Sinenses : unum hoc satis mihi superque esset, quod D. Charmot , qui ex eodem Parisiensi Seminario cum D. Maigrot fuerat , qui cum eodem Misesionarius in Sinis, qui ab eodem suus conistra Iesu itas Procurator electus fuerat, quique proinde ejus sensus optime noverat, Jansenismi accusationem a D. Maigro cdepellat : Qua ratione ξ evulgando nimitarum typis publicis satis esse ad Ian seni Gmum evitandum proscribere, ac damnare quinque Propositiones in sensu obvio: non praeterea postulandum esse, ut damnentur

in sensu Pa enii : Quod tamen repetitis Bullis Pontifices postularunt. Caeterum clarissimus Episcopus D. Lassit leau in Historia Constitutionis Unigenitus testa-

133쪽

tur, eum haeretica conventicula cum aliis Janientitis celebrasse, se in quibus Romae se ea libertatis audacia maledicebant Con- 1titutioni Unigenitus , qua usi fuissentri Londini, aut Amitelodami. V Romae tunc temporis D. Lassit leau negocia agebat Regis Chri itianissimi, quare his de rebus apprime erat instructus: Ac quoniam Frater Norbertus Capucinus discolus existitit, qui hoc calumniandi vitio verteret: idem denuo confirmavit in sua contra Noroberti Historiam Epistola Pastorali. Verum numquid aliquid passus unquam est D. Maigrot, cum Romae esset a Domini canis officialibus Inquisitionis i num se purgare coactus est non dicam suspicione, sed evi-clentia Ianienis mi , saltem Formularii Alexandrini subscriptione ξ Nihil horum sane , quemadmodum neque ejus Procurator D. Charmot : Hoc iniquitatis pretium per Dominicanos S. Officii persolutum est Iansentitis; ut quoniam hi pro Domini canis pugnabant contra Jeluitas in controversia Sinensi, vicissim a Dominicanis S. Osficii in Iansentanis Erroribus contra Ecclesiam protegendis juvarentur. D. Maigrot dum in Sinis esset auctor edicti

contra ritus Sinenses, D. Charmot suum Procuratorem in Romana Curia delegit,

quem primas partes in Controversia Si -

134쪽

nensi habuisse Roma: .notissimum est , jam vero D. Walloni Agens Romae Jansenr1tarum , Epistola 3. Augusti I 697. ad Quese

ereiis pour M. Barion , qui in clavi Ian- seniana est D. Charmot Procurator Controversia: Sinensis. Vides quam bene Jansen istae laborarent pro Controversia Dominicana Contra Iesu itas ρ In Epistola P. Delbecque Dominicani , quam Romae scripsit ad D. Brigode, qui erat Queianello a secretis: quamque refert processus causae Quesnellianae, haec habet. M. Char mot m a dis qu'il en fuit au desespoir 'qua de semblabus Pieces florent trὸscua in bus de renuerser ιoutes les a tres de la Chine , de la Hollande S de Louvain meme. Vides conjunctum fuisse negocium Sinense cum Jansentano ' Verum quam multa hanc in

rem essent afferenda, ex maximo omnium

authentico hac in re libro , qui Causa aeuesnelliana inscribitur, & ex alio cui

titulus. Suite si veritabis E prit des nou--aux Discipies de S. Augustin. Opus ex authenticis monumentis, atque ipsis Ian- senistarum Epistolis , Regiti autoritate comprehensis concinnatum Z Quam est: indecorum Romanae Inquisitioni Dominicanos ejus Tribunalis ossiciales in causa .

Sinensi ac Iansentana junxisse se Ianseni

135쪽

stis, percussisse foedus cum morte, cum inisferno fecisse pactum Z Rident inter se his de rebus Jansentitae ipsi , & mutuo invicem gratulantur. D. Cretis Jansenista Hollandus, socius Archiepiscopi Sebastheni ob Jansenismum Uicariatu Apostolico depositi sententia summi Pontificis , post iter

Patavinum Roma I 8. Decemb. Irno.

Epistolam scripsit ad D. Brigode a Secretis Quesnelli, quae legitur p. I 2 s. tom. q. operis. La suile veritabis Οι. Lo P. Serri nous a vu a Pariue, θ' remouna ses estimes pour M. de Fresne , Ioute lafainte Famille. M. de Fresne est in clavi Janlenistica ipse Quesnellus : La Dinia mille, est Ecclesia Jansen istarum. Atqui Serrius ex praecipuis fuit scriptoribus contra ritus Sinenses. Verum quod pluris facio, quod D. Cretis in eadem Epistola scribit, se valde gavisum esse, quod invenerit Romae tot , tamque strenuos defensores causae Pesu Christi. Scimus quid hoc sibi velit in homine Iansentano , quid autem aliud expectes , cum ad minittri Inquisitionis arctam cum Sectariis , necessitudinem inierit Z id cum recolo , nullo pacto miror de Pace Clementis 1 X., cum optimus Pontifex a Jansentanis adeo sede illusus est : nihil miror de Epistola

Innocentii XI. ad Arnaidum, quem . . .

136쪽

ae fer venerabilem Doctorem appellat; il lum scilicet, qui iniquitatis filius ab Alexandro VII. fuerat appellatus. Nihil mirabitur Hispana Inquisitio, quod anno I 692. Henricus Noris tertio delatus , a quinque deputatis per Romanam , hoc est Dominicanam Inquisitionem The logis absolutus sit, imo etiam novis dignitatibus auctus. Agmen horum claudat narratio de Quesnello. Anno I 69 I. in lucem prodiit prima editio Observationum Moralium uesnelli : Anno I 693. iterum prodiit , sed auctior , & in majorem molem: fuit, qui Librum denunciaret Inquisitioni Romanae. Responsum est , non esse dandam Fidem delatoribus , audiendum esse Auctorem , eique delationes communicandas , ita nempe actum est , utique Dominicano

Commissario , aliisque Domini canis Auctoribus ab per quos res Theologicae in eo Tribunali discutiuntur. Ita actum est in favorem Sumnelli , quem publica jam fama pervicacem , atque Ecclesiae inobedientem vulgaverat; qui, quod noluisset subscribere Formulario Alexandrino, in Belgium aufugerat. Num hujusmodi benignitate uti solent Dominicam cum Catholicis Scriptoribus p Sciunt

Franciscant , sciunt Iesuitae , aliique r

137쪽

Haec cum certissima sint, atque ab Episcopo Lassiteau in Historia Constitutionis Unigenitus lib. I. fusius exponantur , mirabimur Regulares stomachari hanc agendi rationem, atque in recentioribus turbis , aut Florentinis, aut Neapolitanis contra Inquisitionem excitatis , eos nec favisse , nec favere , nec fauturos sanctissimo caeteroquin Tribunali , de quo profecto sic sentiunt , sic loquuntur , illud esse Arcem Dominicanae Potentiae, quo ad Regulares aemu los subigendos , Calcandosque abutun Iur : interdum etiam ad errores fovendos , non extirpandos. Mundus totus nones bestia , ait barbare quidem , sed vere Raynaudus in Diat tibis de immunitate

Cyriacorum , ratione ducuntur rationa

les homines , cognitione , intelligentia, aequum inter atque iniquum sciunt quid intersit , universo orbi aliquandiu illuditur , at non semper : sese ipsam detegit veritas , atque illustrat. Restant graviora quae dicantur. Archiepiscopus Mech liniensis anno I OR. iterum denunciavit Romanae Inquisitioni Questelli Librum ad proscriptionem,& damnationem , sed frustra cecidit labor omnis , ac conatus Archiepiscopi.

Quid enim , ut Dominicani Inquisitio.

138쪽

senistas insurgerent , quos eo ipso tem pore adeo benevolos sentiebant contra Jesultas Sinenses t Ecquis erit paulo peritior , qui id sibi persuadeat. Arctistimo vinculo colligabantur. Les afaires de lai Chine, de la Hollande. Ubi erat Ques-nellus ) de Lovain ubi erant Que inelliani. ) Quemadmodum ex Sententia D. Charmot scripsit P. Delbecque Dominicanus , & Assistens sui Generalis ad Brigode , a secretis Quesnelli. in Epistola, quam supra retuli. Pecunia, aut Oritate , Scriptis , ac Libris laborabant Maigroi, Charmot, du Uaucet, seu Walloni pro Causa Dominicana , Domini ex Parisiensi Seminario Missionarii , ex quo Maigrot , & Charmot erant , quemadmodum P. Basset simul cum Maigro Missionarius apud Sinas , imo etiam DD. de Leone , de Cice, Brisacier , aliique , D D. inquam Parisiensis Seminarii ad Pontificem contra Iesu itas Sinenses scripserant : An non Domini-eani mutuam vicem rependerent in Jan- senistis propugnandis. Quare exquisitis artificiis avertebant mentem Papae , aCCardinalium' ab Europaeo Jansentimo ad Idololatrias Sinicas , ut illi quidem vocabant , contra quos contraversos Ritus'

139쪽

Decretum Inquisitionis editum est , an

At quoniam plures adhuc ex Gallia Clamores exaudiebantur ab Anti janse. nianis Episcopis, Clericis, Regularibus,

tandem anno I7o8. post tam multas que-Telas exterorum, prodiit Breve Clementis

XI. quo proscribitur liber Que elli tanto post tempore, ac tam multa, tamque diuturna animarum strage percelebris 3 ipsos enim 37. annos lectus est impune , frustra clamantibus Catholicis ad Apostolicam Sedem, Romanis autem Dominicanis cum D D. du Uaucet, Hennebel , Charmot, Maigrot, alio artificiose avo cantibus Pontificias curas , Exitus ostendit, inquit, Episcopus Lassit leau , si liber, ille satim proscriptus fuisset, tum Ecclesiam, tum Gallias habituras Diuse pacem e Ita in Hist. Constit. lib. I. Tot malis illud etiam accessit , quod sive fraude, sive inscitia Dominicanorum Inquisitionis Romanae alterum enim eX his necesse est intercessisse Apostolicum illud Breve receptum nequaquam in Galliis fuit ex qu1dam videlicet clausula , qua Liber ad ignem imperio Pontificio damnabatur : Hoc autem Iuris in Galliis una Civilis potestas sibi vindicat. Sin minus id dixero fraude id contigisse, ut

140쪽

Clementis XI. Breve in Quesnellum inutile fieret, at certe inscitia saltem id evenisse dicam. Quod ipsum satis ostendit, Commissarios in S. Ossicio Regulares

ineptos esse : quod etiam Raynaudus cum aliis animadverterat , cum Regnorum consuetudines ignorent, quibus ignoratis plura decreta ab exteris non recipi necesse est. Plurima ommitto , quae Dominicanis faventibus Roma derivarunt in commodum Iansenis mi , ut jam Gallis, ac Belgis , tum Catholicis , tum Jansenistis loco Adagii sit, nullum Ian lenianis Sectariis frmiorem Clipeum suppetere, contra Pontifices , quam Romanos Dominicanos :

n grand Orhe puissant a Rome. Aiebat Quesnellus in Scripto, quod recitat Meyer in Praefatione Hiitoriae de Auxiliis. Quo etiam in loco, ac prioribus quoque Capitibus Vindiciarum Historiae eiusdem ostendit , Quam belle mutuam sibi operam praestiterini Jans enistae, ac Romani Dominicam in edenda Panopita Lemos, Actis

ejusdem Lemos, opere Reginaldi, aliis

que.

At praestat silere tandem de hoc argumento ne infinitus sim, ac Libellus in Tomum excrescat : quod facillime fieri posset, etiam authenticis, atque ut aiunt

SEARCH

MENU NAVIGATION