Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

que is ustores complectitur certo aliquo numero per Romani Pontificis arbitrium definiendo : Dominicanum deinde Com. missarium, cum ejusdem ordinis socio :Illius est de criminibus, ac criminosis inoquirere , delationes excipere , conficere testium examen, Processum instruere adferendam sententiam, singula quaeque necessaria disponere, statutas poenas eXequi, denique omnia suarum partium sunt, suaeque Curationis. Tertio loco AFessorem Praelatum: Cum enim hoc Tribunal pluribus redditibus abundet, aut Praediis, plures habeat administros sibique sub servientes , ac famulantes : lites proinde haud raro suboriuntur, quas cum ad alios Judices deferre non liceat , ad forum

spectant Praelati Asietaris. Denique satis praecipuum sibi locum in hoc Tribunali vindicant Consultores , quorum alii Praelati Jurisprudentes sunt, alii Regulares Theologi : Ipse videlicet Commissarius Dominicanus cum ejusdem Ordinis socio, Magi ster Generalis Dominicanorum, Sacri Palatii Apostolici Magister ex eodem Praedicatorum ordine, quibus ex Sixti U. Decreto unus annumeratur ex ordine Minorum Conventua.

Iium Theologus et Ab Innocentii XIII. temporibus, alii pauci, nonnulli Regula

22쪽

res in Consultores designati sunt Pontia

ficum Arbitrio. Sacri hujus Tribunalis Conventus omanino tres per hebdomadas celebrantur. I Q. Congregatio Con uoram die lanae, apud quos omnia discutienda proponuntur, ad nutum , & voluntatem Dominicani Cominmissarii , cujus est quaecunque velit, vel Celare, vel palam efferre. Commissario adstant, quos Commemoravi, Dominicas ni tres : si qui sunt alii Regulares, tum ii pauci sunt, tum Dominicanis non inimici Etenim si suspicio fuisset eos parum amicos esse, vel fore, utique DoΑminicani pro viribus elaborassent, ne in Consultores deligerentur. Iam Vero quae cunque Theologica sunt ad horum Re gularium Consultorum judici referun tur : Saeculares enim Ρraelati iis sese fero tantummodo immiscent, quae sunt Iuris

prudentium. t

a'. Cardinalium Congregat io die Mer curii in domo ipsa Dominicanorum , quae a S. Maria supνὰ Minervam nuncupatar o pro arbitrio, seu judicio Fratris Commis. sarii, ad hunc Cardinalium Conventum referuntur, sive omnia, sivὰ plura tan tummodo eorum, de quibus actum est in

priore Consultorum coetuo I

23쪽

celebratur a Cardinalibus coram Ρontifice; ea autem fere probantur , quae in Congregatione Cardinalium die Mercurii gesta sunt, quemadmodum Cardinalium Congregatio ea fere probavit, quae a Consultoribus gesta fuerant, Domini- cano Commissario cum suis omnium moderatore, atque administro : Cum enim Consultores reliqui non intersint Congregationi Cardinalium , ac Pontificiae, nisi peculiari aliqua de causa advocentur, secus est de Dominicano Commissario , quem omnium fieri conscium, omnibus interesse necesse est. i Hoc nimirum est celebre illud Roma nae Inquisitionis Tribunal, ejusque regi minis forma nostra hac aetate. Ad ipsum scilicet gravissima quaeque reseruntur squidquid ad Fidem Catholicam facit, ad Doctrinam sive Thesium, sive Librorum,

ad controversias rituum , sive Malabaricorum, sive aliorum quorumcunque, ad lites, & eontentiones de B. Mariae Conoceptione , ad sollicitationum crimina ; tandem ut alia omittam eX decreto I74s etiam eorum inobedientia ad Inquisitionis Tribunal pertinet, qui Romae libros typis mandant, vel alibi typis vulgandos curant, absque facultate Fratris Dominiis

cani Sacri Palatii. Apostolici Magistri.

24쪽

Quam multae querelae de hoc Sanctissimo Inquisitionis Tribunali excitatae sint , imo .vero excitentur,: quam multa in ejus odium , vel perniciem dixerint , scripserint, egerint, decreverint Impera tores , Reges, Principes, Regii Senatus, sive Partamenta , Universitates , Laici , Ecclesiastici , tum Seculares, tum Regulares , Dominicanis exceptis 3 quam multa praeterea dicant , scribant, agant,

decernant, supervacaneum est recensere, cum omnibus notissima sint. Excutiatur

Universa Ecclesiastica Historia : Nullum prosecto reperies Sacrum Ecclesiae Tribunal, quod tot populorum odiis exceptum sit , testes hujus rei sunt Turbae Belgicae , Romanae , Mediolanenses , Neapolitanae uno seculo decimo sexto, ut de posterioribus temporibus, imo vero nostris sileam. Quare nihil mirandum est, quod a tam multis regnis, ac Provinciis, in quibus sedem fixerat, fuerit. non ἰ sine dedecore

Proturbatum. I

Cogitanti mihi, quid tot turbis causam

dederit, non ego horum malorum causam in sanctissimum Inquisitionis Trib nai rejicio , sed in ejus admini st rationem

Regularibus commissam , Nimirum unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus . est maneat. Non in hoc vocati sunt Re-

25쪽

. . t ε . gulares ordines, ut Iurisdictionem contentiosam in Ecclesia eXerceant, ac Criminalem. S. Dominicus primus in Dei Ecclesia Inquisitor fuisse dicitur : Verum qui non univoca cum hodiernis Inquisi- Ioribus conveniat , sed satis aequivocer Inquirebat enim ille de Haereticis , quos invenerat, partim privatis, partim publicis e suggestu sermonibus , ad Fidem Catholicam hortabatur 3 protervi quique, at que in suis erroribus defixi suis judicibus puniendi committebantur. Hodiernus Inquisitor judex est verius , quam Inquisitor. Quid autem Regulari viro cum judiciis , cum reorum carcere , Tortura ,

atque Tortoribus λId optime perspexit Romanorum Pontificum , si quis umquam, prudentissimus, PAULUS III. qui cum Romanae Inquisitionis Tribunal noviter constitueret, Clero Seculari, non Regulari tradendum censuit : quod utinam prioribus seculis, utinam saltem posterioribus , servatum diligenter fuisset i haud prosecto tan- Ium odii, atque invidiae sanctissimo Tribunali conciliatum fuisse doleremus. Non negaverim plura in Ecclesiam bona ex Inquisitoribus Regularibus profecta fui Dis : At quam multis malis iisdemque gravissimis admixta i neque vero quisquam

26쪽

putet multum inde detrimenti Ecclesias accepisse , non ipsos tamen Regulares ordines et Imo vero hos ipsos , maxime Dominicanum Ordinem , plurimum fractos , ac debilitatos fuisse , hac de causa, aio , atque assirmo. Nimirum honoris , ac potestatis per Inquisitores eXerincenda: ambitus, cum rei pecuniariae desiderio , ubi primum Regularis viri animum tangit, miserrime inficit, ac Praedicationis , Consessionis , sacraeque Doctrinae laboribus ineptum facit. Sandelarissimum FF. Praedicatorum ordinem de Inquisitione dimittenda serio cogitasse, ipsamque , quantum est ex se dimisisse , locupletissimo testimonio scimus , Bullario nempe Dominicano per Fr. Bremondnovissime evulgato tom. I. pag. II 8.

Acturus de gravissimo hoc argumento , quod e re Catholica esse maxime censeo, demonstrandum suscipiam , quam

Prudenter , ac pie PAULUS III. Romanam Inquisitionem , aliasque subaliernas , quae ex ipsa pendent, Clero Seculari , non Regulari commiserit , quanto etiam magis hujuscemodi consilium nostrae huic aetati congruat: Quod cum adhuc factum non fuerit, nihil de tot damnis, ac turbis mirandum subest di id si fiat, nascetur, ut opinor, rerum ordo selicior.

27쪽

PAULI III. Constitutio Romanam Inquistionem non Regularibus, sed Gero Seculari committit. A Nno is a. PAULUS III. edidit

Constitutionem, Licet ab initio, quae est in Bullario 3 . in qua sex Cardinales eligit , eosque Nostros , inquit, o Am- stolicae Sedis in omnibus o sngulis Reipublica Christiana Civitatibus , Oppidis , , cst Locis , tam citra ,

Montes ubilibet, etiam in Italia con entibus , ac in Romana Curia , super negotio Fidei Commissarios,'inquisitores Genera-us , generatissmos auctoritate Apostolici tenore praejentium constituimus, ac d utamus. Quod autem attinet ad subalternos Inquisiitores aliarum a Roma Urbium haec 1tatuit , necnon ad praemissa omnia V gula , in quibusvis Civitatibus , Aerris , Niocis , quibus eisdem Carrinalibus videbitur , N quoties -ipsi Cardinales opus esses noverint , alias personas Eccles ficas idoneas , literatas, o Deum timentes in Theologia Magistros, seu in astero Iurium Do-

28쪽

ctores , Licentiatos, Baccalaureos , in alia qua Universtate studiι generalis gradaalos 3 in trigesimo eorum aetatis anno ad minus constitutos , seu Ecclesarum Cathedralium Canonicos, veι alias dignitate Ecclesiastes praeditos, simili aut limitata facultate sub siluendi , N I ubdelegand 3 ae eos in toto , vel in parte , simuι, vel succe τὸ ad eorumdem Cardinalium libitam , etiam in negoctis causis per eos tunc inceptis revocandi , G loco ipsorum altios imiliter qualiscatos δε- . putandi. Hactenus Bulla. In his extra Urbem Inquisitoribus tria, ut vides , requirit Pontifex , Doctrinam,

qua sint Magistri , vel alias graduati ,

AEtatem, qua pervenerint ad annum trigessimum ; Gradum, quod sint seu Canonici Cathedralis Ecclesiae , seu in alia dignitate Ecclesiastica constituti , quod

. certe non nisi Secularibus Clericis congruit. Quinimo subdelegandi etiam eadem ratione dicuntur sinuiter qualiscati. Attamen omnes extra urbem Fratres Dominicam sunt , Patavio , atque Hetruria eX-ceptis , ubi id muneris demandatum est Ordini Minorum Conventualium nempe, non quidem Dominicanis , sed tamen

At , inquies, esto in constituendis Ιnquisitoribus extra urbem declinatum sit

29쪽

a Legibus Pontificiar Constitutionis: verumtamen nihil tale dici poterit de Romano ipso Inquisitionis Tribunali. Quinimmo hoc potissimum , hoc inquam, a

primaeva sui constitutione discessit. Car. dinales Commissarios , atque Inquisito in res creavit ΡAULUS III. non tamen Domini canum Commissariam adjunxit. Hic ubi primum adjunctus est , aliam induit faciem , naturamque aliam Inquisitio Romana , universumque ejus regimmen plane fuit commutatum , tum enimvero a Ciero Seeulari ad Dominicanos devolutum est. Inde etiam fuit , quod Sedes Inquisitorum extra urbem Cleri cis Secularibus a PAULO III. deman' datas, quotquot potuit Dominicanus Ordo sibi per Italiam usurpaverit. Quod, si etiam Florentiae ipsis non licuerit . nihil

mirandum est, cum Cosmum Mediceum . parum sibi aequum haberent per ea tempora, quemadmodum legere est in

Hadriani Historia lib. f., & Spondano

ad ann. Isqs. n. I 8. Florentia , inquit , non pauci formam regiminis Monarchici aver. fabantur in spem mutationis , ex quibusdam praedictionibus 'eronimi Savonaroo , con fortati suasionibus Fratrum Dominicanorum. Cosmus postquam Dominicanos monuisses ab

ι jusmodi susurrationibu1 abstinera , cum

30쪽

non obtemperarent primum nonnullos eorum

in carcerem trinι , deinci dixit, ut omnes alias fibi Sedes quaererent, m/nsestius abeundum. iis luit. Quamvis autem Opera PAULI III. res compositae fuerint , nemo mirabitur ex Franciscanis potius, quam Dominicanis Etruscos Inaquisitores munus hoc in Hetruria eXer-

i Quod dixerim Romanam Inquisitionem Dominicanis concessisse , cum primum Inquisitionis Commissarius ex Ordine Dominicano statutus fuit, id vel issimum esse nerno dissilebitur Romanarum rerum paulo scientior. Quod in Sancto Inquisitionis ossicio Commissarius praestat, idem imo vero multo etiam magis in aliis Romanis Congregationibus praestant Secretarii , a penes quos rerum summam esse , vulgatissimum est. Commissarii autem potestas , atque autoritas in negociis S. Ossicii, tum directa, tum indirecta multo maxima est, quod eXin-fradicendis , clarius adhuc elucescit. Quam aliena fuerit PAULI ΙΙΙ. mensa Dominicano Commissario, conitat ejus Bullam expendenti : etenim post Cardinales Inquisitores appellatos , ac Constitutos haec addit, nec non ad essectum praemis

SEARCH

MENU NAVIGATION