Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

publieos,'alios O tales ad praemissa necessarios , lii opportunos : Clericos , ὸ

Religisses cusWcunque ordinis fuerint depain. ranaι es constituendi. Qua in enumeratione cum a Fiscali Procuratore poli Cardinatis exordiatur , deinde ad Notarios desectendat, tum vero ad alios minores , ac

levioris momenti Ossiciales , satis ostendit Pontifex, se ne cogitasse quidem de Generali Dominicano Commissario , qualem hodie conspicimus , qui poli Cardinales potissimum locum habet : tantumque sibi autoritatis, ac potestatis acquisivit, quantum in unoquoque Cardinalium seorsum non reperies, licet specioso Inquisitorum

titulo decorentur. Sane tantum munus, enumeratis Cardinalibus ante Fiscalem Procuratorem , ac Notarios recensere debuerat. Quid i quod ea disjunctiva enun- Ciatio, quae vagatur inter Clericos Seculares , ac Regulares cujuscunque ordinis ,& de minoribus Ossicialibus loquitur infra Procuratores Fiscales , ac Notarios Constitutis, satis prae se fert studium Pontificis, quantopere nimirum alienus esset, vel ab ipsis inferioris notae muneribus Certo Dominicanorum ordini addicendis. Uerum quidem est experientiam rerum

Magistram abunde docuisse , quod praeter Cardinales Inquisitores, qui sunt in

32쪽

supremo eius Tribunalis gradu , praeter

Ρrocuratores Fiscales, Notarios, aliosque levioris , aut inferioris notae homines , opus sit praecipuo quodam, seu Praefecto, seu Administro, qui sive Secretarium, sive Commissarium, aut alio quocumque nomine appelles, ardua, ac plurima Tribunalis negotia moderetur . disponat &expediat, ac stabile domicilium in Inquisitionis Palatio sibi habeat. Verum juxta Pontificis instituentis mentem , prima

rium adeo munus, cujus est omnia tem Perare , moderari , movere , regere a

Ciero seculari nequaquam distrahendum

fuerat. Cardinales a primaeva Institutione, non Inquisitores modo , Verum etiam

Commissarii constituti fuerant. Potuit itaque ex iis Commissarius primarius , aut Praefectus deligi, aut si id minus commodum erat, & alteri a Cardinalibus domandandum fuit, praesto erat Praesatus aliquis Seculat is, qui non Assessor tantummodo ob forenses contentiones, sed etiam Commissarius , & esset, & appellaretur. Non omittam edictum contra Bibliopolas, & Librorum Impretares, atque Dohanarum ossiciales, &c. datum a Cardinalibus Inquisitoribus anno I s43. Hoc est anno secundo a Romana Inquisitione constituta : Ad ejus calcem ita apponitur.

33쪽

De Mandato nustrissimorum, ae Reverendis

smorum DD. Cardinalium inqui torum Do.ctor Alphonsus Martinea Secretarius: Adeo verum est Dominicanos a primaeva institutione exclusos, neque auditum fuisse Dominicani Commissarii nomen. Vide edictum in Appendice Directorii Ιnquisitorum Pag. II 2. Donec Frater Theophilusa TropZa Calaber Dominicanus, de quo Fontana in Catalogo Commissariorum S. Ossicii, Commendatione Cardinalis Carastae , ac si nullus idoneus in Clero Se .culari esset, obtinuit; ut in primum Commissarium eligeretur : quod non admodum feliciter cessit Cardinali Carassae, deinde in Pontificem Paulum lU. electo. Tanta enim severitate hic Frater Theophilus munus suum gessit, ut Paulo IV. defuncto, seditio Romanorum excitata fuerit in Inquisitores, in Dominicanos, in ipsum Paulum IU. ejusque statuas, atque insi

34쪽

uuam sapienter Romanam Inquisitio

nem Gero semiari committendam Paulus III. censuerit.

MAximis Privilegiis Sedes Apostoli

ca insignivit ab ipsis eorum initiis utrumque ordinem Praedicatorum , aciMinorum , in Sacramentis administrandis, verbi Dei Praedicatione, Inquisitionis munere exercendo 3 Quamquam munus hoc Dominicanis praecipue Fratribus credi-. tum fuerit quod quidem implebant una cum Sacris Concionibus, nec sine Episcoporum Consensu , ut in tantae animadversionis judicio non postponenda Pontifi- eum auctoritas intercederet, uti loquitur Urbanus IV. in suis Apostolicis Literis , quas Pegna in Directorii Appendice recitat pag. 4 I. Facile autem fuit tot Privilegiis abuti Fratres in Inquisitionis praecipue causis , ac Processibus : Fratres , inquam, ut puto Dei zelo instructos , non autem Iuris, ac fori peritia, ut ea omittam, quae humanitus peccari contigit. Quam multae inde turbae exortae fuerint, deprehensum est in Concilio

35쪽

Lugdunensi II. anno I 274. Numerus Prasator m qui interfuerunt, fuit quingentorum Episcoporum, Abbatum septuaginta, aliorum Praelatorum mille : Haec scribit Ptolomaeus Lucensis lib. i 3. Hi Eccles. cap. 3. tom. II. Scriptor. Rerum Italicarum pag. I qui Patrum numerus excedit reliqua hactenus celebrata Concilia, jam vero . inquit, Frater Ferdinandus det Calligito in Historia ordinis S. Dominici Part. I. lib. 3. cap. 39. Ac si in adeo magno, ac soIemni Con- ,, gregatione nihil aliud esset, quod age. , , retur; auditae undecumque fuere que- ,, rimoniae innumerae contra Fratres Do- is mini canos, & Franciscanos: Quotquot, , in eo Concilio fuere Episcopi , atqueis Presbyteri, totidem fuere veluti FiD, , Cales Procuratores in Mendicantes :,, Suorum plures, subdit det Castigiio , ,, consultius egissent, s tot querelarum cau- ,, fas praecidere studuissent. V Iam pridem

anno IZs6. Alexander ΙU. Cum Parisiis haberetur Capitulum Generale F. F. Praedicatorum , eos monuit de aeuerelis Episcoporum : Caeterum Cum res Om nes in pejus ruerent, tum alia remedia tentata sunt, tum Clemens ΙU. anno I 266.

suis Apostolicis Literis Fratres admonuit de aeuerelis Orbis Catholici propter abusum

facultatum,

36쪽

sacultatum , quas iis Romana Sedes impartita fuerat. In quibus sane quae majores turbas cum Episcopis, ac Laicis mi DCere poterant, erant procul- dubio Inquisitorum amplissima Privilegia. Legatur Historicus loc. Cit. Iterum inViennensi Concilio ann. I II. Trecentorum Patrum Multorum, in- , , quit, Clemens V. querela Sedis Apo- ,, stolicae pulsavit auditum, quod non- ,, nulli Inquisitores per Sedem eandem is Contra pravitates Haereticorum depu- ,, tali, metas tibi traditas excedentes , ,, sic interdum extendunt suae potestatis ,, ossicium, ut quod in augmentum Fi-

,, dei per circumspectam ejusdem Sed is Apostolicae vigilantiam talubriter est provisum, dum sub pietatis specie gra-

,, Vantur innoxii, cedat in fidelium de . D trimentum. V Deinde plura Pontifex constituit, quibus coarctat facultates Inquisitorum in favorem Episcopalis auctoritatis. Graviora haec fiebant ex aliis abusibus in Sacramentis administrandis per eadem ipsa tempora, de quibus haec habet IoannesXXII. In extrav.I '.de judiciis Fre. D quentes, imo innumerae quodammodo se de diversis mundi partibus Venerabi- , , lium Fratrum nostrorum Episcoporum, , aliorumque Superiorum Praelatorum,

37쪽

,, nec non dilectorum filiorum Recto.

,, rum, Curatorum, & Paraecialium Sa- ,, Cerdotum querelae contra dilectos fi- lios Fratres Praedicatorum, & Minoin rum ordinum, nostrum,& Sedis Apo- stolicae excitarunt auditum , di cla- mosis insinuationibus excitare , & fa- tigare non cessant. V Nimirum cum Mendicantes per Inquisitoratus officium partem sibi non contemnendam acquisivissent Episcopalis auctoritatis, vix sperari poterat futurum , ut ne in hoc, aliisque Ecclesiasticis muneribus aequi talis limites transilirent , ne multa gravamina inferrent ,' injurias , ac jacturas. Quae sunt verba ejusdem Pontificis in eadem Extravaganti. Idem qui supra Clemens U. nonnullos Inquisitorum Mendicantium abusus nobis patefecit in

Clementina Nolentes 2. de merericis ex

Viennensi Concilio. M Nolentes, inquit, is splendorem solitum negotii Fidei per se actus indiscretos , & improbos quo-

rumvis Inquisitorum Haereticae pra- vitatis , quasi tenebrosi fumi caligineis obfuscari: Hoc Sacro Concilio appro- bante statuimus, &c. tam ipsorum Ιn-

,, quisitorum , quam Episcoporum , seu ,, Capitulorum, Sede Vacante su per hocis deputatis Commissariis, quibuscunque

38쪽

,, districtius injungentes, ne praetextu se ossicii Ιnquisitionis, quibuscunque mom,, dis illicitis, ab aliquibus pecuniam exis torqueant, nec scienter attentent Ecclesiarum bona , ob Clericorum deli- ,, ctum praeuicti occasione Ossicii, Fisco, , etiam Ecclesiae applicare. U Facillimum

autem erat, ut turpissimum avaritiae crimen subreperet, quod Innocentius IV. utique ex Fratrum Mendicantium Consilio, ac precibus anno Ias Archiepiscopis, o Episcopii injunxerat , ut de pinnis pecuniariis exactis providerent inquisitoribus in Expensis : Literat Apostolicae leguntur in Appendice Directorii Lymerici ,& Pegnae p. I 2. se Addit ibidem Cle- , , mens V. Inquisitoribus ipsis distri- , , , ctius inhibemus , ut nec abutantur ,, quomodolibet privilegio portationis ar- ,, morum , nec ossiciales, nisi sibi neces- ,, sarios habeant. V Alium nobis abusum detegit Joannes XXII. in Extravainganti. Cum Matthaeus 3. de Haereticis inter communes. , , Cum , inquis, Matthaeus is de Pontiniano Ordinis Praedicatorum, Inquisitor Haereticae pravitatis in Re- gno Siciliae, frivola occasione quaesi- tR, ac nostra, & Apostolicae Sed is re- ,, Verentia & honore postpositis, in diis lectum Filium Λrchidiaconum, dic. B a

39쪽

Excommunicationis Sententiam, inconsultis motibus non sine mult1 temeritate, duxerit proferendam &c. Malorum colluviem,sive Inquisitorum inscitia, sive pravitate perItaliam universam longe lateque manasse , testatus est Clemens VI. Beronardo enim Cardinali Tituli S. Marci.& Apostolico per omnem Ecclesiasticam ditionem Legato in mandatis dedit, ut Cerintior fieret de iis, quae prave per Inquisi-.tores gesta fuissent; diligentissimeque curaret, ut qui ctimque per eos vexati fuissent, Pontificii Legati aequitate subleva. rentur. Frustra hoc objiciunt adversarii

Inquisitionis Vide Prasioire de ι'Inquistii sion Origine lib. 7. pag. 293.) Non haec

fuit inquisitionis culpa, sed Fratrum Dinquisitorum. Quid enim ab iis eXpectes, quorum plures generis obscuritas, familiaeque tenuitas, plurimos jurisprudentiae, forique inscitia, omnes Ecclesiasticae gubernationis imperitia tantae potestati , quantum sibi habebant Inquisitores, non modo non idoneos, sed maxime impares attestabatur Z Εoque magis, quod per ea tempora Generalis, aut Provinciales Ordinum poterant pro sua voluntate, quos ex suis aptos censerent, Inquisitoris dignitate insignire. Haec qui diligentilis expenderit, omnino intelliget, nihil potuisse

40쪽

si PAULO III. sapientius excogitari

quam ut Clerum Secularem in Inquisitio. ne administranda Constitueret.

Confitutionem prudentissime latam a PAULO III. evincet Hisoria Ecelsasica temporum PAG

LO III. proximiorum. AT quoniam per singula excurrere in

finitum esset, tempora eXpendamus

PAULO III. Pontifici propiora , ut deinde clarius luce ipsa constet , quan tae prudentiae fuerit Romanam Inquisitionem, amotis Regularibus, uni Clero Seculari permitti. Cum Hispanias a Maurorum jugo vindicassent Ferdinandus Cain tholicus cum Isabella conjuge, Maurorum plurimi in Africam trajecere; reliquis licuit in Hispaniis commorari , ea tamen lege victis data , ut Christiano Baptismo abluerentur. , quod dc Judaeis imperatum est , magno numero Hispaniam incolentibus. Id non ni si per fictio-Dem, ac mendacium impletum a plerisique fuisse animadvertit Turrecremata Dominicanus, non ille quidem Canonista

SEARCH

MENU NAVIGATION