Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

percelebris , & ad Cardinatatum evectus. Auctor itaque Isabellae , ac deinde Ferdinando fuit , ut Inquisitionis Tribunal

statueret contra tam multos ficte , ac fallaciter baptisatos , vere autem superstitiosos, sicubi deprehenderentur. Pontificis accedente consensu, Turre cremata

ipse in inquisitorem electus est 3 caeterum optimi consilii auctor , non illud optime eli executus. Illud erat Religiosi viri , hoc autem Ecclesiastici Judicis. Quemadmodum Europa universa a Iove ad Chri 1tum traducta fuit sacris Praedicationibus , piisque libris , ac bonorum exemplo , idem fas erat existimare de

Mauris a Mahomete ad Christum convertendis : praemiorum autem spes , ac PCenarum metus per Inquisitores sobria ι severitate irrogandarum , non nisi in subsidium advocanda erante Consentanee ad

has Leges , quas a SS. Patribus , ac praecipue ab Augustino contra Donati stas agente , accepimus, actum fuisset :s Turrecrematae, aliisque Dominicanis, ac Mendicantibus Evangelicae Praedica. . tionis munus demandatum esset, Cleri cis Secularibus in I uisitores electis ad Judiciarios Processus conficiendos , pinnasque paterni fovetitate taxandas. V rum cum Dominicanus Turrecremata,

42쪽

cui in gratiarum divisione Doctoris munus obtigerat , severi Iudicis , atque Inquisitoris auctoritatem sibi vindicasset,

quatuordecim annorum spatio , quo id munus administravit, supra centum reo. tum millia Iudiciariis processibus vexavit , eorum sex millia flammis adjudicavit, num vel unum ad Deum converterit

corde puro , di fide non ficta , haud έatis scio. Vide Hist. Inq. lib. R. pag. a fio. & Mariana in Hist. Hisp. qui plura

ex dictis confirmat. . His per Ferdinandum Catholicum animadversis, cogitatum est de Hispani. ca Inquisitione Seculari Clero deman danda. Idque opere executus est , Dominicanis , aliisque Regularibus ab eo munere amotis, aC non nullis solummodo in Consultores ex hoc , vel illo Ordine adscitis. Vide Azorium in Instit. verb.

Inquisitor. Horridas carcerum angustias, tormentorum acerbitatem, lugubres Omnis generis apparatus ad terrorem , ac metum incutiendum , bonorum publicationes , familiarum excidia, consuetum

Iudiciorum ordinem in pluribus praetermissum , aliaque hujus generis in Hispaniis per Dominicanos peracta , Crudelitatis potius, quam zeli speciem prae se serentia , maxime in causa fuere , cur iis

43쪽

pervulgatis , Neapolitani populi aversissimos usque ab eo tempore animos in Inquisitionem habuerint. Id testantur ex eadem natione Scriptores , ea quibus unum appello Petrum Giannonem lib. 361 cap. s. tom. 2. pag. mihi sis. Quo eodem quinto capite legat, cui per otium licet , turbas , dissidia , caedes , quas ad Inquisitionem avertendam ab eo tempore Neapolitani perpessi sunt. Quare vel Gi annone ipso teste non ex Inquisitione, sed ex ejus per Dominicanos regimine, gravissima Neapolitanorum odia primitus extitεre. Vertim de Domini canis per Germaniam Inquisitoribus non nulla videamus. Narrat Trithemius in Chronico sui Monasterii ad annum I 4 . se eo anno scrip sisse se Commentarium de Laudibus S.,, Annae I cumque in eo de purissima Con-M Ceptione B. Mariae mentionem fecisis set , quemdam Wigandum ordinisse Praedicatorii , hominem quidem satis

is doctum, sed temerarium ac superbum, , , Ppus quoad puritatem Conceptionis ,, impugnare voluisse , verum ab ipso,, Trithemio valide & cum irrisioneis fuisse repulsum , eaque ratione adUer ,, sus Wigandum plures alios viros do-

,, ctissimos scripsisse , donec post bien-

44쪽

nium Wigandus opinionem suam ab , , juravit : Nihilominus Praedicatores in is Curia Romana apud Alexandrum VI.,, subdole adversus Trithemium egisse , ,, sed nihil profecisse : habuisse Trithe-- mium sibi constantissime adhaerentes,, Universitates Parisiensem , Colonien- ,, sem , Tubingensem , totumque ordi- ,, nem Carmelitarum , ordinem Mino-

,, rum , S. R. Ε. majorem partem Car-

, , dinalium , Archiepiscopos , Episco-

,, pos , dc Principes multos , ac peneis omnem in Germania Clerum , & viis ros doctos , atque eruditos innumerabitos. U Hactenus Trithemius, & cum eo Spondanus ad ann. I 494. Haec cum Germaniam in Dominicanos , tum in Germania ipsa, tum Romae degentes , seu potius dominantes Commovissent , importunissime accidit, ut Hochitrati Dominicani Inquisitoris ferocia, fortasse etiam avaritia, graviores ad huc motus excitarentur. Hebraei siquidem Neophili cujusdam callido concilio adductus Hebraeos libros proscripsit Inquisitor , atque e Judaeorum manibus eripiendos decrevit , quippe qui in eam spem Venerat, ut jacturam librorum suorum superstitiosa gens copiosa pecunia redimeret. Hoc pilam jactatum esse tel-

45쪽

tantur vita Philosophorum Germanorum in Reuchlino, seu Capnione: neque id alienum erat a moribus Ecclesiallicorum ossicialium in Germania , a quibus etiam habendarum concubinarum, facultas certo Pretio cmi consueverat , de quibus aliisque avaritiae sordibus testis eli scriptura

centum gravaminum a Diaeta Norimbergensi A mitolicoNuncio oblata anno I s 22. Consilium ex Reuchlino exquisivit Caesar , qui non omnes Iudaeorum libros flammis dandos censuit, cum multa Rab. hinorum volumina Sacris Bibliis expli- Candis inserviant, sed tantum superstitiosos, ta in rectos usus plane inutiles. Causa cecidit Inquisitor , tota Germania plaudente , verum injuriam sibi , ut putabat illatam ulturus , Inquisitoria autoritate abutens acriter invasit in libellum Joannis Reuchlini, cui titulus Speculum oculare, plerisque autem doctis , atque eruditis Reuchlinum defendentibus, delata fuit Causae cognitio ad Leonem X. 3 qui per suum in Germania Legatum.ita pronuntiavit: ,, Pronunciamus , decernimus &m declaramus libellum ocularis speculi ,, Cum sua annexa declaratione in actis is causae deductum a D. Ioanne Reuchlinois Doctore compilatum , atque editum

is de iuspicione, atque insimulatione hae-

46쪽

,, reticae pravitatis , aliisque criminibus se inibi per Fratrem Jacobum Hochitrari tum hac in causa ex adverso Principa- ,, lem , eique adhaerentes : indebite, tuis merarie, injuste, tacita veritate fuisse, ,, dc esse notatum, atque diffamatum , dc

,, infra. Simili modo , pari nothri senis tentia definitiva, antedictum Fratrem ,, Inquisitorem in expensis in hujusmodiis causa pro parte dicti D. Reuehlini

,, Condemnamus &c. V Vide D. Simon in Critica Dupin. tom. I. lib. 7. Caeterum novas appellationes ad Romanam Curiam

interposuit Hoch stratus. quibus nihil proinfecit aliud, quam, ut se, suosque Dominicanos fama tyrannicae, ut palam dicebatur, potestatis invisos , in majorem adhuc

malevolentiam vocaret , magno Romanae Sedis contemptu, de qua pessime merebatur Administratorum infamia. Εmanarunt ex hoc nequissimo fonte irrisiones contumeliae , dicteria eruditorum viro.

rum, qui Rhetorici dicebantur, in Men. dicantes : quorum plurimos afficit illud Erasmi Εpiit. io 33. edit. Lugd. Bat. δε De Episcopis non ita magna est queinis rimonia, de Romano Pontifice, deque is his qui sub illius vitulo regnant, multori major, de Monachis, praesertim Meninis dicantibas maub armi aea. V Legenda

47쪽

sunt, quae de hac hi storia habet Raynal.

dus in annalibus Ecclesiasticis ad annum Is I 6. num. 84. HOClistratus ex Prae- , , dicatorum ordine Theologus , quiis Censuram sacram agebat , Reuchlino ,, crimen haereseos intendit. Commota is fuit inde in Dominicanos maxima in- vidia, quippe literarum cultiorum M amantes, quorum Princeps erat Erasis mus , Reuchlini causam tuendam sus-m Cepere, conscriptis libellis non Domi- nicanos modo , verum etiam Theolo- ,, gos veluti agrestes & barbaros, ob vo- ,, Cum inconditarum in scholis usum de- ridere , ludibrioque habere coeperunt: is tum vero maxime religiosarum fami- ,, tiarum alumnos proscindere dicteriis , ,, & per ora hominum traducere, nec non ,, sacrae Fidei Inquisitores insimularunt υ-rannidis intoleranda, qui viros, quorumis gloriae splendore perstringerentur; per ,, invidiam , ac summum nefas injusta

,, haereseos nota opprimere niterentur.

,, Discussa Reuchlini causa, Theologi ,

,, uti invidi calumniatores male audie- ,, runt in aula Caesarea , quod Maximi-

,, liani ad Leonem Pontificem literae , ,, indicant , tum vero apud subsellia se Apostolica non defuere , qui cundem ,, Reuchlinum tuerentur accusatoresque ,

48쪽

,, ut iniquos deterrerent, inter quos Albertus Pius Carporum Princeps, eruis ditionis laude praestans extitit. Inde ,, Vero Censorum, seu Inquisitorum Fideiis autoritas adeo obsolevit, ut exorientem se postea Lutherum Haeresiarcham comin,, primere non potuerint. Nam cumis Theologi illum Iudicio coepissent peris sequi , universa moX.Rethorum , acis Poetarum cohors malevolentia, jam in ,, Reuchliniana causa imbuta in Theolo-- gos, illi se inprovide conjunxit. Atque , , hinc conflatum esse Turbincm Luthe- , , ranum, qui adeo Ecclesiam Dei conis cussit, a stirmat constanter Albertus Pius is in tuo responso primo ad Erasmum. Hactenus Raynaldus in Annalibus. Eras- mi autem verba, quibus quantum ad hoc

attinet, concinit ejus acerrimus advertarius Albertus Pius , haec sunt. , , Nonis dubito, quin audita tibi is Reuchi inicari Tragedia. Hinc coepit in illos Dominica- nos incrudescere doctorum odium ; mox se fervente adhuc bcllo inter mystas, icis osores Musarum exortus est Lutherus. Addendum est Testimonium Alberti Carinporum Principis, qui ea tempestate florebat , & tum Luthero , tum Erasmo, quem falso putavit favere Haeresi Luthe- ranae infensissimus fuit : Quapropter ejus

49쪽

testimonium maximae est auctoritatis. Exorta , inquit, controversia Reu - chliniana, ex quo Fonte primae aquae ,, Luthermae discordiae scaturiete. Non is enim illius causae expers fui, immo dc,, mea erga viros doctos consuetudine,, non vulgariter favi Reuchlinio apud

D Leonem X. quod Literae ipsius ad

D me testantur, deterruique accusatoremis ipsius Hoch stratum, ne tam vehemensis esset, mitiusque in ipsum ageret. Ex,, quae itione illa prodiere primum Epissolae

M obscurorum virorum, quibus festivissimeri ridebantur Theologi minus elegantes.se Inde demum factum est, ut quotquot, , eruditorum amabant bonas literas , se,, Lutheri nascentis furore fautores exhi-M buerint. Haec causa tantorum malorum

se fuit : V Hactentis Albertus Pius : quae si vera sunt, ut certe verissima sunt, universi Dominicani Inquisitores non tantum Ecclesiae boni attulere, quantum attulit mali Inquisitor Hoch stratus , cum alio pariter Dominicano Inquisitore TetZelio, de quo mox dicendum erit, cum Luthe ranae Haeresi, aliisque in numeris ex ipsa profectis occasionem dedere, illudque effecerunt, ut Septentrionales Populi ab Ecclesi a deficerent. Loquor autem de Inquisitoribus Pudicibus , quales nostri aetate

50쪽

habemus. Nam S. Dominicus, & S. Petrus Martyr erant ex inquiploram Conrioinnatorum numero , qui verbo , & exemplo contra Haereticos praeliabantur Praelia Domini, quod Inquisitionis genus maximὰ proprium estRegularium virorum : eorum etiam personas , atque errores sicubi laterent, νnquirebant, atque investigabant, ut iis deicctis, nec ad fidem conversis, legitima potestas de eorum causa judiciario

more Cognosceret.

Reuch linicae Controversiae memoria obliterata nequaquam erat PAULI III aetate , quin imo multo compertissima. Quare nihil mirari subit , quod non Re gularibus , sed Seculari Clero Romanam Inquisitionem assignaverit.

Monumenta Ecclesiasica de Haeres eos Lutheranae initiis PAULIIII. in sia Confitutione feren

da Sapientiam comprobant. N Ulla contra Dominicanos Inquisitois

res querimonia gravior, quam qua excitata fuit contra TetZelium Domini-ganum , eundemque Inquisitorem , qui

SEARCH

MENU NAVIGATION