Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

testatem LM cana deputatis , ex Concilio Dioeceiano & Ιnquisitorum ele

ctis , viris probis, & Catholicis. Εam

Conltitutionem pluries confirmavit, a C declaravit Alexander IU. Bullis post Pegnam legendis : quae omnes de Haereticis loquuntun , ac de Haeresi suspectis. Quare idem Alexander I U. Cap. Accusatus de Haereticis in 6'. Sane in- ,, quit , cum negocium Fidei , quod si summe privilegiatum existit, per oc- Cupationes alias non debeat impediri :,, Inquisitores ... De divinationibus, autis sortilegiis, nisi Haeresim saperent ma- nifeste , intromittere se non debent, is neC punire talia exercentes , sed eosia relinquere suis Iudicibus puniendos ... co) ne per causas hujusmodi, offendi

a Cum in Civitate Perueiae, in Saerario M -nialium S. Thomae , furtum quoddam perpetratum esset i Moni aliq Sacrista Fratrem Inquisitorem , suumque amicum rogavit, ut aliquid diligentiae adhiberet ad furem detegendum. Is illico per Tribunalis Mandatarium eos ad se vocavit, qui in aliquam de furto illo suspicionem adduci po

terant r ac sedens pro Tribunali, minitansque Inquisitionis carcerem, instituit; ut faterentur crimen e cujus cum se innocentes affirmarent, con

sueto secreti iuramento fuerunt adstricti; nec sine terrore dimissi. At quandonam furari Monialibus argenteum vas publice expositum, suit causa Inquisitionis t

282쪽

culum negocio Fidei praepararetur. t Hujusmodi Inquisitoris Tribunalis sordimam non inhorruissent Principes, qui in eo satis praecipuum locum haberent: Ne que alia de causa huic Tribunali Rex Hispaniarum patrocinatur , nisi quia omnium conscius est. Non inhorruissent

Episcopi , quibus Inquisitores dati fuisse

sent in adjutorium, non in imperium,& conculcationem : non inhoi ruissedi Regulares , qui promiscue ex hoc , vel illo Ordine ad consultationem , ac mo deratam & dependentem gubernationem vocarentur : non subderentur Do' minationi illius Ordinis, qui a Quesnello in suo scripto, apud Meyer in Praefatione recitato appellatur, Articul. 2'. Ungrandorise pvigant a Rome. Non inhorruissent Populi, qui non nisi de crimine Haereseos postulari in Judicium timerent. At Fratres quidem omnia susdeque mi DCuerunt, libidine dominandi. Cum Laicis Principibus communicationem omnem interdictam voluere , Episcopos , vocari quidem patiuntur Inquisitores natos, re tamen ipsa ab hoc negocio excluserunt , rejectis fere reliquis Regularibus , sibi maxime dominationem usu parunt Dominicani Fratres. Denique uxest dominandi libido infinita, .causis Haz-

283쪽

reseos alias innumeras, extortis Pontificiis Constitutionibus, adjunxere : & adiuum judicium advocarunt, ut tandem anno II s. Impressio Libri, non obtenta facultate Magistri S. Palatii Dominica nil casus, ut aiunt, Inquisitionis decretus fuerit. Dolendum itaque vehementer est. non tamen mirandum, quod in sanctissimum caeteroquin Tribunal, tot sint jacta maledicta, atque convicia, quorum plura legere est apud Van Espen in Ap pend. Libri de promulgat. Legum: Tot malis unum omnium remedium est, quod Proponimus. Quod ut libentius ii, quorum interest his malis mederi, amplectantur, accedat Epilogi loco Suffragium Alexandri UII., Huic minime arridebat forma Romanae Inquisitionis , uti a Dominicanis administrabatur. Nec mirum: Cum enim adhuc Cardinalis sub Innoc. X. Congre

fationibus interemet de negocio quinque

an senii Propositionum testis oculatus fuerat, utrumque Reverendissimum Fratrem ex Domini canis, tum Commissarium S. Officii, tum Magistrum S Ρalatii acerrime pro Jansenio, tanquam pro S. Augustino disputame, ejusdemque Ian- senti Iprensis causam flexis genibus, perorasse, uti testatur Gallica Historia

284쪽

quinque Propositionum Tom: I.l Lib. I. Praeterea cum Bullam de Conceptione meditaretur, in S. Ossicii Congregatione,etum Commissarium , tum reliquos D minicanos Fratres, ab ea reiecit : uti l gere est in Historia P. Stroggi. Ut itaque , quae ad Congregationem S. Ossicii , atque Indicis pertinent, felicius procederent, haec omnia a Fratrum imperio divellere cogitabat. Audiendus Continuator Ciacconii in Alexandro VII. ,, Destin ,, Verat, & virorum Collegium institues, re Sacrarum omnis generis Literarum ,, eruditione praestantium , qui ex om-

,, nibus Christiani Orbis Provinciis le-ss gerentur , prout quisque fama, atque

, , ingenio clarus esset : Horum opera ,se dc consilio uti volebat in definiendisse Fidei Controversiis , & retundendisse Calamis Romanae Sedi infensis , qui- , , bus Theologorum nostrorum , qui ,, Scholastica tantum norunt, studium ,, impar est. Ex quo profecto ingensis summis Pontificibus praesidium , ipsi

,, autem Urbi decus, atque existimatiose accederet, & ille vel maximus fructus se aliquando existeret: quod si qua apud ,, eXteros Praeclara ingenia succresce- rent, Vitio gentis, vel aliqua alia de ., causa, male in Urbem Romam ani-

285쪽

,, mala, allecta spe praemiorum, &victari beneficio nostra fierent. Statuerat enim M ad eos viros liberaliter alendos, Colle- ,, gio attribuere reditus insignium Mois,, nasteriorum , quae spectatae Religio- is nis, atque industriae hominibus olimri reserta, collapsa in praesens disciplina ,, a pri itinis moribus defecerunt, & ex ,, eorum numero illos , qui diu probati se merito, ac sapientia eminerent ad Ma-- giitratus amplissimos, dc primos Εc-- clesiae Romanae gradus provehere. - Uerian dum in eo erat, ut operi ma-- num admoveret, subito Coorta tem- ,, pestate, illud in aliud tempus rejicereis coactus, ubi reddita serenitas est, Con- , , flictari morbo coepit, non minus acer se bo, quam diuturno, ex quo decedens , ,, egregii facinoris gloriam nascituro me- ,, lioribus annis Pontifici, occupandam ,, reliquit. Hactentis Continuator Cia conii. Quamquam hoc loco alia plura complectebatur Alexander V ΙΙ. de quibus diseserere non est propositi instituti : satis mihi est, quod habet de Fratrum dominatione in Clerum Secularem transferenda : quod magno suo bono Hispania fecit. In Hispania tota, inquit Pignatelli, in novissimis consultaῖ. Canonicis, conm

286쪽

saltat. I 24. pag. so8. TOm. i. is Fer ,, dinandus Rex Catholicus ejus nomi- , , nis V. Circa annum Domini I 84. vel 86. postulavit , ut Inquisitorum ,, munere sese Dominicani Fratres ah - dicarent : ac ita Romani Pontificisis auctoritate commisium est Clericisse Secularibus , Canonum, ac Legum ,, peritis. ' Haec Pignatellus : optimum factum putavit Gregorius XIII. si Magistrum S. Palatii Dominicanum eκ Cainnonicis S. Petri amoveret ; importunis

enim precibus , ac studiis, ad fimbrias,& philacteria magis , ac magis dilatanda in praejudicium Secularis Cieri , hoc

extorserant Dominicani a S. Pio V. , ut Frater S. Palatii Magister Canonicatu S. Petri in perpetuum potiretur , cum omnibus juribus , atque emolumentis zatque inter S. Ρetri Canonicos sederet Reverendissimus Frater. Prolixas hac de re literas in forma Brevis a S. Pio V. datas

recitat Bremond. in Bullar. quas tamen Gregorius XIII. Romano Clero plaudente illico revocavit : eadem , atquo etiam graviori ratione optimum factum

erit , ii judicium Librorum ordinariis , atque adeo Urbis Uicario juxta Tridentinum Decretum restituatur , quodquo magis refert, non modo Secretariatus In-

287쪽

dicis ,.sed S. Ossicii Commissarius Seculari Clero , sive gravissimis Praelatis demandetur. Sanctissima enim Regula est, totius Ecclesiae bono , atque ipsorum inmet ordinum Regularium ad omnem ambitionem , & cupiditatem eliminandam. Secularia Serularibus , Regularia Regulatibus conferantur. se Nemini mi- rum videri debet, ait Pius IV. Con- ,, stit. 76. si Romanus Pontifex nonis ,, n quam facultates aliquas, quas ipse ,, vel Praedecessores ejus probabili ad- , , ducti ratione concesserunt , postea, , revocet 3 cum ipso rerum usu edo- ctus animadverterit , eas justiori deis causa esse revocandas Tandem nomini Secularis Cleri haec transcribo ex Epist. 49. S. Bernardi ad Honorium Papam. , , Si fallere de his , quae attesta- ,, mur , fallive putamur , Ue1trae citius is inveniet examinationis discussio , si ,, tamen, quod & vehementer optamus, ,, & simpliciter exoramus, de Vultu tuo,

se Pater sanctissime, judicium prodeat 3 is de quo profecto confidimus , quod is custodias innocentiam, & videas aequi-

D talem.

288쪽

BULLAE

Quae incipit: Liset ab initio.

Ex Proseriptione Censurae Duacensis

Recentioris, sub annum I7χ . per Sacram Indicis Congregatimem. CElebris est Censura Duacena , quae

anno Is88. fere simul cum Lovaniensi prodiit contra Lessium , & alios Defensores gratiae indifferentis. Celebris quoque est Censura altera Duacena quae anno I 22. ,& iterum anno I72. . prodiit Contra nonnullos Doctores Jansienistas. Utraque delata est ad Sedem Apostoli-Cam , at exitu valde dispari : illa absoluta fuit, ista damnata, haud ita pridem sub Clemente XII. Priorem quidem ac

289쪽

cus runt Iesu itae, & deinde etiam alias, ut vulgatum est. Hae enim Propositiones inter alia in Censuris Belgicis extabant, quas excerpsit Meyer Historiae de Auxiliis lib. I. Cap. I 3. ,, I. Nulla in statu naturae lapsae est ,, agnoscenda gratia vere sufficiens exis parte Dei, quae non sit efficax. 2. Deus ex parte sua non est para. ,, tus dare omnibus auxilium sussiciens,,, sed iis tantum, qui reipsa Convertun is tur , aut faciunt opus bonum. 3. Angelis Sanctis praedestinata estis vita aeterna in praescientia perseveran- tiae, quia non egebant gratia essicaci , is sed solum ea gratia , qua possent peris severare si vellent. ,, 4. Homo Carens auxilio sussicienti

quod juxta primam propositionem, , simul est etiam essicax ita potest cre- dere, & operari bonum , sicut potestis manducare Panem , Cum Panem non

,, habet , nec quidquam unde panem is comparet et & sicut dicitur posse viis dere , qui non habet lucem , sed in

is tetrUm Carcerem Conjectus est , quam-- vis sine luce visurus sit nunquam. ,, s. Ut homo dicatur posse converti, se posse bonum operari, non Opus est , is ut habeat auxilium sussiciens ex parte

290쪽

,, Dei, sed lassicit ut habeat naturam , liberi arbitrii flexibilemi seu non ob- duratam in malo, sicut & in D cemo- ,, nibus , & Deus possit illis dare gra-

,, tiam essicacem , ut Convertantur.

Satis probat Levinus Meyer lib. I. has Censuras constructas fuisse opera Baii, & Αsiectarum. Jansenius ipse, qui lib. 3. de Gratia docet secundum ex quininque famosis. Interiori gra/iae in statu naturae tapha nunquam re Iitur e & ipso primo Libri capite praefixit hunc titulum. Ostenditur nullam dari adiutorium quis mui σcax sit. Jansenius, inquam, in fronte

totius disputationis collocat autoritatem Censuram Belgicarum. ,, Omnium aper is tissime, inquit, hoc tamquam S. Au- ,, gustini Doctrinam docuerunt duae ce- , , lebres Facultates Lovaniensis, & Duais,, Cena. V Melchior Leydeher, celebris

Calvinista Thesi sa. propugnata Ultrajecti die 26. Iunii I 68oc aeque laudat Iantenium, & Censuras Belgicas. ,, Cor. ,, datiores , inquit, illis Papae adulatoisse ribus qui Bullam contra Jansenium, , admiserunt J REre Lovanienses , qui se in sua perstiterunt mente 3 eoqUE Ue- ,, hementius invecti sunt in Iesu itas ,

D Omnium perturbationum Causas: Nec

,, defuerunt in hunc usque diem in Uniis

SEARCH

MENU NAVIGATION