Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

versum coetus ii protenduntur. , Quod si eo usque abalienato animo sint in Roma. nam Curiam 3 quam a Romana Cathe

dra, satis acute plures distinguunt vide

Raynaldum ad annum Is 6. n. 37. ut quos animi sensus interilis combibe-xunt , eosdem in aures Clericorum, Lai-ςorum , Magnatum , Regum eructent rpessime utique consultum erit, utilitatiis bus quamplurimis Romanae Curiae :Quoa utinam experientia non testaretur ,

duobus siquidem istis postremis Seculis ,

mirum quantum Dominicana Potentia excrevit, nam & Inquisitionis facultas ad Plurima praeter Haeresim extensa est, dc per Dominicanum Commissarium ac subis alternos aliarum Urbium Inquisitores , qui paucis exceptis sere Dominicani sunt, magnum hoc Tribunal Dominicanum potius, quam Cardinalium , & habetur,& appellatur. His adde Congregationem Indicis, cui Dominicanus Frater a se cretis constitutus, qui pro suo nutu &arbitrio Censuras omnes , Librorumque proscriptiones moderatur , potiori etiam autoritate, quam Commissarius in S. Ιnquisitionis ossicio. Adde summum li-hrorum imprimendorum imperium Do minicano S. Palatii Magistro concreditum. Quantum autem Potestatis Domi-

262쪽

nicano ordini supra reliquos accrevit , tantundem abalienatos esse reliquos a Curia Romana , quicunque Regulares noverit, minime dubitabit. Mitto suspiciones iniquitatis, atque injustitiae, quas sibi a Dominicanis metuunt jure , ne an injuria non disputo; sed metuunt tamen.

Quidquid in ordine Dominicano peccatur contra Dei, & Inquisitionis Leges, nota ab aliis Regularibus sciri: quidquid hae super re peccatur in reliquis Ordinibus sciri a Generali Dominicanorum , qui primarius S. Ossicii Consultor est, sciri

a Commissario Dominicano cum socio , sciri a S. Palatii Dominicano Magistro rhaec enim tam ardua sunt, ac dissicilia , ut Regularium genio vix tolerabilia virideantur. Εbque magis , quod ea Magistri Generalis Dominicanorum scientia ,

haud mere speculativa est, di ad praximinutilis : Cum enim sciat , quidquid per

suos Fratres in S. Ossicium delinquitur :potest, auditis prioribus accusationibus , malorum occasiones praecidere; jubere, ut Regularis , in quem accusatio intentata sit, alio divertat, aliud munus subeat , aliis curis implicetur , nihil hujusmodi per Generales aliorum ordinum fieri li-Cet, nullum tale remedium adhiberi. Qui

autem fieri potest , ut dum haec Regu-ad

263쪽

Iares reliqui expendunt, benevolentia ,

atque amore in Romanam Curiam , non ira potius atque odio accendantur 3 Duobus autem his ipsis Seculis, quibus & ad hoc fastigium imperii Dominicani potestas evecta est; & Regulares reliqui abjecti, ad Dominicanorum pedeS COInpressi, conculcatique sunt,uirtim ne Catholicorum Regnorum in Romanam Curiam exi stimatio , ac benevolentia imminutionem passae sint; utrum ejusdem Curiae, Autoritas , Jurisdictio . sive ut castigatius loquar , Autoritatis ac Iurisi dictionis usus, incrementum acceperint, an vero decrementum , aliorum eito judicium. Quamquam ita res perspicua omnibus sit, ut Peritiorum Iudicium nequaquam requirendum necessario videatur : Itaque Romanam Inquisitionem per Dominicanos administrari, eorum Commodis utile quidem , Romanae Curiae vero admodum perniciosum : cum hac agendi ratione non Regularium modo , sed Orbis Catholici universi existimatio, ac benevolentia in hanc optimam Curiam in dies imminuatur.

Quamquam haec se ipsis perspicua sint, proderit tamen plurimum exemplo ali quo , veluti intento digito demonitrare Iustus, quod alibi brevius indicaveram.

264쪽

. δ s J . . , Cum sancitum fuisset in Lateranensi Conisellio sub Leone X., ut libri Typis edendi, Romae quidem ab Urbis Vicario , dca S. Palatii Magistro Dominicano ; extra Urbem ab Ordinariis & Inquisitoribus, qui extra Hispaniam fere Fratres Regulares erant, probarentur e revocatum id

fuit per Concilium Tridentinum paucis

post annis, & in meliorem formam cominmutatum Sess. 4. , , Sacrosancta Sinodus .... Impressoribus modum imponere volens, deCernis, ac statuit . . . .

ut nulli liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris , nisi primum examinati probatique fuerint ab Ordinario ; sub poenis Anathematis , & pecuniae jn Canone Concilii nouissimi Lateranensis apposita. V Quo saluberrimo Tridentini Concilii Decreto, imperium edendorum Linrorum a

Fratribus Inquisitoribus , & S. Palatii

Magistro avulsum , dabatur, e X toto Ordinariis, in quorum numero est Urbis Vi Carius. Ita quidem Tridentini statutum est, ubi Synodus, non Dominicani imperabant. At ubi primum absoluto Concilio, universum negocium Indicis Librorum prohibitorum a Pio IV. demandatum fuit Romanis Dominicanis; ac prae

cipue Forerio Dominicano Episcopo et

, in

265쪽

tum Regulis Indicis in Tridentino Conis cilio coniectis, tum Pii IV. Buli e inserendum curarunt abrogatum Decretum

Lateranense: quo factum est, ut Inquisitoribus extra Urbem , in Urbe vero Magistro S. Palatii Dominicano regnum typographicum iterum vindicaretur, cum

amplissima Iurildustione , quam in Libros etiam Episcoporum , & Cardinalium , magno dedecore utriusque Ordinis ,& Cardinalitii & Episcopalis exercent. Hujusmodi legem injustam esse , a iuri naturali, di Canonico, ac Civili ad-Versantem , plerique , maxime Regul res , proculdubio secum animo tacite reis Putabunt , quamquam non audeant id Palam, ac publice prae se ferre. Utroque Iure Civili, di Canonico ex naturae principiis hausto cavetur, ne qui Reorum inimici sunt, iidem Iudices, ac testes sint. Licet autem Ius Civile permittat , ut inimicus sit accusator L. qui accusare T. de aecussat , tamen Ius Canonicum secus decernit in cap. repellantur de Accusationibus. Repellantur abis accusatione cohabitantes inimicis, quia ,, infestationes, blasphemiae, affectio soletis amicitiae incitare. Et Canone Acminissatores 3. qu. s. Accusatores , vel te-- stes suspecti non recipiantur a nec fami-

266쪽

liares, vel de domo procedentes, ne etiam consanguinei Accusatoris adveris sus extraneos testimonium dicant: quia , , propinquitatis , & familiaritatis , stase dominationis affectio veritatem imp is dire solet: Amor carnalis , & timor , ,, atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, di pervertunt opini nes, ut quaestum pietatem putent, dc pecuniam quasi mercedem prudentiae. Haec in accusatoribus locum habent , quanto magis in Judicibus t Praeterea notum est innumeros esse Textus in Jure Canonico , quibus statuitur , quod Laici Clericos accusare non possint': Ratio hujus Regulae , quae suas habet limitationes, haec fuit 3 quia , inquit, GOnZales, Laici Clericorum inimici hine creduntur , eum eis valde sint infesti, ob disparem professionem, quemadmodum etiam dicitur in cap. Laicos I. q. 7. Laicos non accusare Episcopos est ha- dtenus observatum, quia non sunt ejus dem Conversationis , & oppido eis is quidam infesti existunt. Num autem haec Dominicanis congruant in Franciscanos, aliosque Regulares aemulos, Lector judicet: Qui etiam meminerit Doctrinae Canoni starum apud Gongales in Cap. licet de Appellationi-

267쪽

bus, & Recusationibus per haec Verba ris Universitatem , seu Collegium recuis,, sari posse vulgo dicitur ex cap. Licet ,, de foro competent. Clementina Pari floraιis de re judicata veluti si omnes, i, aut major pars suspecti sint, aut Prae-M ses, aliusve majoris auctoritatis , cui ,, caeteri vix ausint loqui. V Tandem a diendus Episcopus COvarruvias Practicarum mi Cap. 26.4 Etiam si nullari humana Lex hac de causa fuisset in ,, speciem statuta , ratio ipsa facillime

,, ostenderet , eorum judicia nobis fu- is gienda, omnibus modis avertenda so-M re, quos Propter odium , inimicitiam , M aliam ve causam suspectos habemus : aut tandem juste opinamur maxime se amicos esse &propensos hil ce, qui no-- biscum aliqua de re controvertunt. VHujus generis innumera non plane ignorantur a Franciscanis , Carmelitanis ,

Augustinianis, sesuit is , ac caeteris Regularibus : Quare & justissimum putabunt se subesse debere ordinariis, ac Uicario Urbis in impressione Librorum , quemadmodum statuit Tridentinum , dciniquissimum , atque omnino intoleran dum se subjici debere Dominicano Fra tri , ad quod eos maxime invitos 1 cogit

Bulla Pii ΙU.: Imo probabile, probabi-

268쪽

lius , probabilissimum existimabunt se

posse tuta conscientia Leges hujusmodi, etiam stipatas Censuris, negligere, cum per humanum timorem licuerit. Idem esto judicium de Lege, qua Secretario Indicis , ac Commissario Inquisitionis velint, nolint subesse coguntur, utrique nempe Dominicano Scilicet Regulares, qui Dominicanum imperium patiuntur, homines minime bardi, ac stupidi acute theologizant in rebus suis , sibique, atque aliis in memoriam revocabunt illa S. Isidori , quae S. Thomas probat. 22. Q. 9s. art. 3. Erit Lex honeita, justa, posseis sibilis, loco , temporique Conveniens,,, nullo privato commodo, sed pro com se muni utilitate. V Uel illa ejusdem S.Thomaz qu. 96. art. q. ,, Injusta sunt Leges .... ,, eX forma, puta cum inaequaliter onera mul-

,, iis di pensantur : etiamsi ordinentur ad ,, bonum Commune: &hujusmodi magis,, sunt violentiae, quam Leges 3 unde ta-- les Leges non obligant in foro con- scientiae , nisi forte propter vitandum, , scandalum.

Rogo jam , quotquot sunt aequi rerum aestimatores, & Pontificiae utilitatis studiosi , atque amantes , num hujusmodi Regulares imbuti hac doctrina , bona, an prava , non disputo.sed hac tamen

269쪽

doctrina imbuti, de iniquitate nonnulla rum Romanarum Legum : num, inquam faciles futuri sint ad redarguendos Clericos , aut Laicos Cisalpinos , & Transalpinos , qui di ipsi de alicujus Pontificiae Constitutionis iniquitate Conqueruntur Z Prosecto , quantum ego Conjicio, ipsi malorum non ignari, discent miseris

succurrere , nec magnum Germanis,

Hungaris, Polonis, Belgis, Gallis, Hispanis , imo etiam Venetis, Sabaudis , Genuensibus , Siculis , Neapolitanis injicient inobedientiae scrupulum. Done Seculo XII. XIII. XIV. Pontificia liberalitas omnes universim Regulares Com.

plexa est , etiam cum Poteliatis Episcopalis detrimento aliquo, hoc exsuli liberalitate, commodum sensit Romana Curia , ut ad ejus honorem , atque incremmentum Religiosi ordines veluti consertis agminibus praeliarentur , magno Pontificiae autoritatis bono. Ab Seculis XVI. & XUII. ea autoritas, ac potestas concessa est Dominicanis , Magistris S. Palatii , Secretario Indicis, Commissariis S. Officii, ut eos nedum Romanus illa Clerus, olim rerum Dominus , nedum Praesules Romanae Curiae, sed Cardinales ipsi Emi. suscipiant , invideant , atque etiam timeant: ut hinc intelligas,

270쪽

quid de aliis Regularibus judicareticeat squos non dubito in ea existimatione fuisse , ac futuros , ut putent sibi congruere maledictionem Heli. Regum I. Cap. 2. Et videbis aemulum tuum in ιemplo in universis prosperis braeι , ut desciant oculi rui, talabesar anima tua : Iam duobus hisce Seis culis , quibus culmen attigit Romae Dominicana potestas , non modo tantum

exitii passa est Romana Fides per Lutherum, Cui malo tum occasionem, Ium

causam dedisse effraenem Dominicant Ordinis potestatem, superius evici, sed apud ipsos Catholicos plurimum detrimenti allatum est Pontificiae autoritati : Utrum hoc ex illo contigerit, indicent docti, ac prudentes et utrumque his Seculis contigisse indubitatum est. Usque ad Ludo in vicum XI. Galliarum Regem , qui anno I 83. obiit , rescripta omnia Romana ,

etiam post dissidium Bonifacit VIII. &Philippi Dulchri, paratam eXecutionem in Galliis habuere , teste Episcopo LaDfitteau in Historia Constitutionis Unigenitus lib. 3. Ludovicus autem XI. edicto cavit ne Rege inscio, ac non probante in Regnum inferrentur Pontificiae expeditiones, Literae , Processus , & Scripturae , nihil vero de Brevibus aut Bullis dogmaticis : jam quo res processerit duo-

SEARCH

MENU NAVIGATION