장음표시 사용
271쪽
non videt. Cum tot Pontificia Brevia ,
ac Constitutiones emanent, raro viX una , aut altera magnis curis, ac molestiis in exteris Regionibus recipitur, etsi Censuris gravissimisque clausulis munitae sint. Inquisitores Pontificii universum fere Christianum Orbem repleverunt, quod liquet ex Catalogo Fratris Fontanae Domini cani , vix in Italia aliqua ex parte vigente recenter sub Victorio Amadeo in Ped montis Regione sere siluerunt, ut taceam de Hetruria , ac Neapolitano Regno.Quo loco apud exteros sint Decreta, ac Censurae Romanorum Congregationum , res est gemitu , ac lacrymis dignissima. Pro certo scio Clementem XII. conquestum fuisse cum Generali Franciscanorum , quod nonnulli ejus ordinis Theologi minus aequas Romano Pontifici opiniones, haud ita pridem fovissent. Atqui , inquit Generalis , mihi integrum non est, ut Fratres mei, qui tam multis Romae vapulant , extra Urbem magnis animis Romanae Sed is praelia
raelientur. Querela est, Iesultarum Ee um pro Sede Apostolica deferbuisse in Aulis Principum. Id an ita sit, incompertum habeo. Certe ut sunt hominum
genus , pium , ut plerique dicunt, sed
272쪽
etiam politicum : certe non fatuum, ac stultum, animadverterunt fortasse, quid sibi profuerit, tanto aestu pro Romana Sede incalescere. Profuit sane Domini-
canis foedus in Gallia percussisse cum Jan senistis, ac Quelnellianis : a quibus DD. Maigrot , Charmot , Duvaucet , sive
Uallonus adjuti mirifice sunt in Controinversiis Sinensibus, ac Malabaricis. At
magno stetit Iesultis suum in Jansentanos Bellum pro Bullis Innocentii X. & Α-
lexandri VII. propugnandis : praeter iovde laxa morum Doctrina Criminationes, excitarunt Iansenistae , suum Maigroi, Autorem edicti Fochiensis, contra Sinicos Ritus , ut hoc pacto suam Jansentanam factionem ulcisceretur , homo ejus sectae veneno, eo usque tumidus, ut Rommae deinde , ac si Amselodami, aut Londini esset, Consiturionem Unigenitas male dictis , ac conviciis impudentissime insectaretur vide Lassiteau lib. 3. eo ipso
tempore, quo pro suo edicto Sinico decertebat. Cum autem Dominicani, qui in Galliis a Constitutione Unigenitus adfuturum Concilium appellavere , magno numero , ac totis ipsis saepe Caeno. biis honorificentissimas tamen Bullas, ac Brevia Apostolica extorterint ι contra
Iesuitae hunc laborum suorum pro APO-
273쪽
stoliest Sede fructum collegerint , ut quod Constitutionem Ex uia die cum dea clarationibus , α Legati A postolici Mediobarbi moderationibus exeCuti sint , inobedientes, Os captios homines, Romanis Dominicanis hoe suadentibus , & probantibus , & ridentibus ad perpetuam rei memoriam in Bulla Pontificia sint apinpellati. Quod si dictum paulo acerbius, Dominicani Inquisitoris in Franciscanum Theologum , tempestatem periculosissimam excitavit, sub Joanne XXII. ad quam Corbarii Schisma consecutum est ru alterius Inquisitoris imprudentior increpatio in S. Iacobum de Marchia inis
numera scandala una cum Controversia
de Christi sanguine suscitavit : quibus de rebus legendi Annales Wadingi : si virulentior Censura Turrecrematae Do minicani in Theses Alphonsi Tostati, Uirum hunc caeteroquin non doctissimum modo . sed sanctissimum, & quem non in nullae Ecclesiae uti Beatum colu Ere , ita
vehementer commovit ut in suo desensorio , non modo de Dominicanorum
tyrannides sed de ipsius Pontificiae Curiae injusto iudicio conquestus fuerit ,
atrocissimis verbis r facile etiam credam, quod coetus Jesustici homines , tenacisismi injuriarum in famam ordinis sui ,
274쪽
cujus studio maxime tenentur , Romanam Cathedram ad summum veneraturi sint , non tamen Romanam Curiam rnisi forte, & ipsi annis labentibus Main. burgum olim suum sapere incipiant , quem Innocentii XI. simultates, atque odia in Societatem , a Jansenistis invidiose accusatam, eXacerbarunt: ut proinde mirandum non sit, quod Iesultae sub Innocentio XI. in Propositiones Cleri Gallicani anni i682. vel impediendas is vore Ludovici XIV. sibi maxime benevoli , vel impugnandas non satis , ut solent, acriter laboraverint. Quotquot Romani Pontificatus studiosi sunt, ut esse decet Catholicos omnes, acerbissimo ferent , quod Pontificis favor in Dominicanum Ccetum ad magnam usque alio rum dejectionem , ac pene conculcatio nem , reliquorum Regularium animos a Romana Curi abalienet, cum notum sit concordia res parvas Crescere , discordia maximas etiam dilabi. Tunica Polymita , aliaeque nonnullae pueriles tricae , quibus Ioseph nimia Iacobi Pa. tris benevolentia praelatus est Fratribus suis, magnam jurgiorum, ac turbarum segetem invexit , Fratres in Fratrem odio , Filios in Patrem inobedientia inflammavit : Quid si Iacob Pater nimis
275쪽
importun8 benevolus , Josepho suo imis perium multiplex in Fratres dedisset. Atqui Dominicanis , quam multa licent
in alios Regulares , quae imperium sonant , ad eos usque auigandos in compediribus , N nobiles eorum in manicis ferreis ,
aer faciant in eis Iudicium conscriptum, cum tamen saeculo I . I 4. & I s. neque Dominicanis Inquisitoribus in Franciscanos, neque his in illos inquirere liceret, ad odia , ac dissidia evitanda , uti legere est in Bullario Dominicano.Quid , quod nedum Regulares, sed& Laicos, ea de causa in Romana Tribunalia exacerbato animo esse necesse est ZQuid enim secum animo reputaUerit Nobilissimus ille . atque doctissimus Italus , Vir immortalis famae , & tota litteraria Republica celeberrimus, idemque Au thor Historiae Theologicae de Gratia, contra Ian senistas r cum ei non licuit per Romanos Dominicanos Librum hunc suum Romanis typis vulgare: quamvis Romae revisus fuerit, atque approbatus, quod Dominicanorum Sententiis addictus non fuerit, sed Catholicum unice dogma propugnaverit. Quid non poterunt, qui potuerunt Librum , in defensionem Pontificiae Bullae elaboratum, impedire Et tamen licuit D. Charmot Historiam Cultus
276쪽
tus Sinensium Romae pervulgare, &Prinsulibus , aci Cardinalibus legendam os ferre, in qua error de Iani emi facto, cubitalibus literis edocetur 3 nullὶ proscriptione unquam secuta : licuit Norberto Hiltoriam Malabaricam absque debitis facultatibus editam , tacite conniventi
bus S. Ossicii Commissario , di Magistro S. Palatii palam divendere, quod
adhuc perduraret , nisi Galliarum , ac Lusitaniae querelae intercessissent. Quid secum reputaverit, ac reputet DuaCena Accademia , quae quamvis Galliarum Regi subjecta , non tamen acquieveraLPropositionibus quatuor, Gallicani Cleri anni I 682. amplectendis , quo animo sit erga Romanam Curiam facile. perci pies . . . Hujus enim Academiae recentior conistra errores Bajanos, ac Iansentanos censura doctissima, sub Clemente XII. per
Indicis Congregationem, sive ejus Dominicanum Secretarium proscripta fuit. Scripserat enim quod S. Thomas, favisse visus sit opinioni, neganti voluntatem salvandi omnes, sed tamen addidit Thomisias explicare S. Thomam. Hoc maximum Academiae Duacenae facinus, hoc scelus, hoc Sacrilegium fuit .' ideo ejus egregia in S. Sedem merita oblivioni dedere Do-
277쪽
minicani Fratres, confictam ab ipsis Tho- misticae Scholae laesionem ulturi. Confiinctam , inquam , nam etiam loca plura Scripturarum , attento verborum cortice favere videntur erroribus . nisi idonea explicatione donentur: scilicet satis non est bonis istis Fratribus in Galliis contra Sedem Romanam pene universos rebellasse, nisi Catholicos hac agendi ratione a Romani Pontificis amore di obsequio avellant 8 Tantorum malorum unum hoc
esto remedium , si juxta PAULI III.
Constitutionem Secularia Secularιbus, Regularia Regularibus conferantur, ut habet Canonicum Adagium.
stragium Ven. Ser. Dei Fr. Barintholomaei de Mart)ribus Dominia eam , ee Archiepiscopi Bracarem sis cum Epilogo operis.
IIs, quae in Prooemio scripsi, sanctissimum ac sapientissimum Praedicatorum ordinem hoc jam decrevisse, ut abdicaret se ab Inquisitionis munere, Consonat, quod in calce opusculi scribam , Uen. Fr. Bartholomaeum de Martyribus Dominica
278쪽
num , Archiepiscopum Bracarensem , compertissimae Sanctitatis virum, &Tridentini Concilii insigne ornamentum, in eadem opinione fuisse, quam hactenus defendimus : Inquisitionem Clero Seculari demandari oportere. Id consignatum reliis quit clarissimus vir in quodam suo opus- Culo , quod tom. 2. Operum, novissime vulgatum Romae est. Hic est opusculi titulus. ,, Petitiones quas Ven. Servus,, Dei Bartholomaeus a Martyribus in ,, Concilio Tridentino facere intendeis bat. υ,, Haec sunt , quae in Concilio Tri- ,, dentino Zelanda , & postulanda visa, , sunt, quando ego Fr. Bartholomaeusis Archiepiscopus, & Primas Bra arenis ,, sis fui in eo praesens anno Domini ,, V Sub Titulo de Episcopis. Num. 8. Sua quirique in Dioeces , prout
sitionem exerceant. Haec fuit aurea sentenistia Fr. Bartholomari Dominicani , sed venerabilis, & Archiepiscopi : ad quam
tamen dignitatem invitus evectus fuerat. Hoc sibi visum est Zel dum, ac postulandum in Tridentino Concilio. In hunc ipsum finem committendi Inquisitionis exercitium Seculari Clero intenderunt alii Patres Tridentini: quamvis
279쪽
alia via, hujusque rei testis est hic idem Venerabilis Episcopus. Pag. itaque 39 I. sub hac inscriptione. Varia fatuenda ab aliis scilicet Patribus proposta, γ' is
M. Bartholomao collata , atque notata.
Subsequuntur petitiones 8s. , quarum I. sic habet. Sint tibique terrarum In quisitores Haereticae pravitatis ad formam ,
ω modum Hispaniae. Iam haec forma est ,
hic modus Inquisitionis Hispanicae : ut Clero Seculari ejus administratio cominmittatur , expulsis per Ferdinandum Catholicum Dominicanis Fratribus , uti post AZorium ex antiquis, testatur Pignatellus ex recentioribus. Habemus igitur consentientes propolitae opinioni, tum Fratres ipsos Dominicani Capituli , tum Uenerabilem servum Bracarensem Archiepiscopum, ex eodem ordine, praeter alios Tridentinos Patres. Scio ex
Historia Concilii Tridentini, Episcopos
Mediolanenses detrectasse Inquisiitionem Hispanicam : At factum hoc non adversatur veritati prioris. Praeterea tamen forma ac modus Inquisitionis Hispanicae , in substantialibus displicuit Praesulibus Medicitanensibus : sed adjuncta aliqua nimii rigoris , qui propter Maurorum superstitiones Hispaniae congruit non Italiae. Caeterum formam , ac modum
280쪽
Hispanicae Inquisitionis, in iis, quae prae cipua, ac substantialia sunt : uti est ad ministratio ejus per Secularem Clerum, utique non displicere Episcopis potuit :Multoque minus vel Episcopis, vel Principibus displiceret, si ratio quaedam ex
utraque sententia , tum Bracarensis, tum aliorum PD. Tridentinorum mi Xta , ac temperata excogitaretur : & quemadmodum Inquisitionis Venetae Tribunal coalescit ex Patriarcha ipso Εpiscopos enim Spiritus S. posuit regere Ecclesiam Dei tum ex peculiari delegato Inquisitore, una cum Pontificio Nuncio adstante, ac Secretorum conscio Senatore Venetos ita non absimili quodam modo placuisset Inquisitionum Tribunalia institui. Satis haec forma cohaereret cum Pontificiis Constitutionibus antiquioribus Seculi XIII. legendis post Pegnam in Directorio, ejusdem sarculi, Canoniςis pluribus institutis ibidem additis. Legat, qui vult Constitutionem In nocentii IV. Ad extirpanda Ann. I 2 2. post Pegnam in Appendice pag. 7. ibidem forma Tribunalis Inquissitionis praescribitur, Coalescens. I. Ex Episcopo : 2. Ex duobus Dominicanis , retotidem Franciscanis Inquisitoribus :3. Ex Ossicialibus quibusdam per po