장음표시 사용
111쪽
02 DV SITANIA IX. ingenti bonorum omnium gaudio suffectus est. Hic bellum Caesari indixit, quod Ecclesiae.
Rom. iura violasset , & multa Pontificiae ditionis oppida vi occupasset. Pelagium & Ioannem Brennam , Rom. exercitus Duces designauit. Horum auspiciis, nonnullae in Sicilia citra Pharum Arces receptae; & Caieta, urbs munitissima. expugnata. Cumque seuerius, quam sacrum virum deceret, Pelagius in hostes, qui sumptis in Pontificem armis rebellauerant, militarI more
animaduerteret : Gregorius litteras ad eundem dedit plenas prudentiae & benignitatis, in quibus clementiam & pietatem maxime commen mdabat. E medio Victoriarum cursu Pelagius in montem Casinum se recepit: quo in monte antiqui Dsimum , & nobilissimum visitur S. Benedicti Coenobium, ut ab armorum strepitu semotus, &publicis curis vacuus, animum honestis medit, tionibus excoleret. Breui interiecto tempore, ibidem fato concessit, annis iam grauis, & laboribus, pro Dei Ecclesia exant latis clarus, die xxx.
Ianuarij, si fidem habemus Au beryo & Vghel
lo, & Arnoldo Uuioni, qui id certo constaro scribit ex vetusto Kalendario M. S. S. de anno, quo obiit, altum apud scriptores silentium. Decessisse certum est sedente Gregorio IX. Imperante C. P. Balduino II. in Germania, Fridericol I. regnante in Lusitania, Alphonso II. vel San-
112쪽
cio II. Gregorius Cardoso, scriptor Lusitanus, datis ad me litteris scribit, constare ex vetusto codice M. S. S. Monasterii de Costa, de quo supra meminimus, obiisse Pelagium Kalendis Iuniis , iisque .consentire codicem alterum , de mommis dictum, qui in Archiuio S. Vincentii Lysipponensis reperitur. In re adeo obscura, & incerta nil certo statuimus in Arnoldi tamen sententiam inclinamus. Panuinius deceptus est, qui
Pelagii obitum in AEgypto contigisse putauit:& Betouius, qui Episcopum dixit Ostiensem :
uem tamen P. P. Rom. Innocenti , Honorius
Gregorius,& omnes ad unum scriptores, Epita copum semper Albanensem , Ostientem nun quam appellant. De Pelagii ad Montem Casinum sepultura diligenter inquisiuimus ; nec quicquam certi an sequi potuimus. Constat veteri destructo templo , noluim erectum : & multa illustriumvirorum sepulchra , quae in illo. erant , nullis incisis elogiis, aut epitaphiis , quae sepultorum
nomina distinguerent, & memoriam alerent, suis a locis amota, atque alio tumultuarie tran-
siata. Id fuit in causa ut Pelagii Cardinalis, &
aliorum nomen ac memoria, per summam hinminum incuriam penitus interierit. Illius tamen
laudes perpetuo manebunt descriptastin liueris Apostolicis, quas Inhocentius Ill. & Honorius III. praestantissimi P. P. ad Orientis Principes
113쪽
. Ducesque dederunt: in quibus illum disertis verbis appellant, Virum prudentia, honestate, doctrima benignitate conlpicuum. De Pelagio Episcopo C. Albanensi scrip runt ij quos supra citauimus Authores, maxime c.. Spondanus , Raynaldus, BZouius, & Ughellus, a. '. . 9,. Antiquiores omitto J e Lusitanis, Emanuel Seiana L M uerinus de Faria, lib. de Card. Lusit. g. 2. & Geor- ἐ-faria, in areo gius Cardo , in opere nondum excuso , de Na
114쪽
TVSCVLANvS. '. RDONIVS, quem aliarum gentium Historici, Ordeonum , &Odonem appellant ; cognomine AlurZ, natione Lusitanus, inccr- tum qua vel occasiipne, vel fortuna in Castellam tuerit, Min maiori .Ecclesia Burgens, non vero Palentina, ut scribit Ughellus, Abbas Fonsellensis fuerit. In Galliam ι isi. sis is in pollea se contulit, ut Concilio Oecumenico XIV. quod Gregorius X. Lugdunum edixerat, interes set, in quo tum pietatem, tum Doctrinam suam Patribus yniuersiis, & Gregorio maxime proba Apaisistisiui tauit: Is illum Bracharensi in Liisitania Ecclesia. si se tu
quae de Primatu Hispaniarum cum Toletana contendit , per eos dies Archipraesule destitutae praeposuit, anno humanae salutis M. cc. Lxxv. 3 ε'. Ab Illustrissimo D.D. Roderico Acuntia, Ar- Arunba in rei
chiepiscopo Bracharens, eruditissimo scriptore, ' '
115쪽
in multis dissentire cogimur: In Historia quippe
Ecclesiastica, quam de Archiepiscopis Bracharens bus accuratissime conscripsit, narrat, Petrum Iuliani, seu Petrum Ioannem , qui procedent et tempore , ad Pontificatum assumptus , Ioannis XXI. nomen adamavit; Antistitem Bracharensem tum fuisse : atque huic ad Episcopi Cardina lis Tusculani dignitatem promoto , Sanctum, hoc nomine secundum, suffectum esse Hunc. vero breui demortuum, successorem Ordonium, habuisse. Quae cum Regesto Vaticano minime
Reges. Vaiisan. conuenire videntur. Vt rem in conspectum de- .
: i kωi mus. Vacabat quidem Antistite Ecclesia Bracha- . rensis, atque ut parem tanto obeundo muneri Pastorem, Capitulum obtineret, Petrum Ioan nem a Gregorio Archiepiscopum postulauit. Caeterum Capituli precibus annuere non licuit Pontifici, creato paulo ante Ioanne Episcopo Car- .dinali Tusculano. Ordonium igitur , Belicardi Bricairum Latiniores dicunt non ignobile in Gallia ad ripam Rhodani oppidum, in quo tum Pontifex versabatur Archiepiscopum Bracharensem designauit,de plenitudine potest tis XVIII.
Maij , anno M. cc. Lxxv. Haec in Regesto Vaticano R isdiis. M traduntur, quod integram, & sacram quodammodo fidem facit. Concinunt solennes Dona--μη p. a. tionis litterae, publicis tabulis consignatae, ab Alphonso IlI. Rege Lusitaniae datae anno M. cc. Lxxiv. ad Gondicatum Garciam, Signiferum maximum,
116쪽
pVRPURATA. OTximum, &Εleonoram eius coniugem, Alphon si filiam , quibus subseribunt proprijs Chirographis Episcopi Lusitaniae , minantius Poraucalensis, Dominicus est ius Lamacensist Matthaeus Vbsinonensis, Durantes Eborensis, Vasicus Egitanensis, Bartholomaeus Sutiensis : deinde subiungitur : Eodem Bracbarensis
vacat. Quae cum Vaticano Regesto optime cohaerent: Ecclesiae quippe vacanti anno M. cc. LXxIv. opportun e praeficitur anno insequenti M. cc. Lxxv.
Archiepiscopus Ordonius. Petrum Ioannem a Capitulo Bracharensi electum, ac postulatum fuisse , sede illa vacante,
Praesulem, idoneis moti rationibus, quas in eius vita retulimus etsi in contrariam partem inclinaret animus) concessimus: quod satis esse videbatur, ut se nominaret, ac inscriberet Archiepisto pum Electum, cuius tenoris litteras eo in loco ci tauimus. Firmam, ratamque a Pontifice habitam eius Electionem merito negauimus. De Sancto I i. quem Ioannem inter & Ordonium Acun hainterponit , minor superest ambigendi locus ;nam vel iusto loco non ponitur: vel electus tantummodo fuit, & breui temporis spatio interiecto, e vivis excessit proindeque V lx numerandus est inter Archiepiscopos Bracharenses. Plus negotii nobis facessere poterant Ioannis electi Archiepiscopi Litterae ad Bracharenses datae Perusij; quas ad alendam tanti Pontificis me
moriam in Tabulario Collegij Conimbricensis
117쪽
β. I. in Lustiania custodiri scripsimus ; Uetum huiuscemodi dissicultatem parui momenti esse probauimus, cum de Ioannis vita & rebus egimus. Ijs dissicultatibus expcditi, liberum deinceps
Bracharensi Ecclesiae triennium fere praefuit Ordonius, ducto Archiepiscopatus initio ab anno
quo inter Purpuratos Ecclesie Patres adscriptus est, designato sibi successore Fr. Tellio Minor ita, excellenti doctrina & probitate viro , qui Prouincialis munus per Castes iam ea tempestate obiabat. His confirmindis pondus asserunt litterae adductae ab Fr. Antonio Brandano, Monactio
Cisterciensi, Regio Lusitaniae Chronologo; in quibus ampla Castri marini, nobilis in Al arbijs oppidi , priuilegia continentur ab Alphonis Rege concessa , de ab Ordonio Arcbi episeopo
Bracharens, de more gentis subscripta , die vita. Iulij anno M. cc. Lxxvii. De alijs litteris anni supprioris M. cc. LXXVI. meminit Α cuntia, quae in Archiuio Bracharensi reperiuntur , scriptae dic Septembris x ira ex quibus plane conuincitur Or- domium, Archiepiscopum Bracharae per id tempus egisse. Superest ut acceptam Cardinalis dignitatem exactius prosequamur. Nicolaus IlI. Ioanni XX l. Pontifex subrogatus squem a modestissimis m ribus, Compositum dixcrunt praestantes Doctrina
118쪽
& religione viros impendio conquirebat, quos ad Cardinal atus fastigium proueheret, unius tantum Dei gloria, & Romanae Ecclesiice bono ante oculos proposito: cum ad continendos in ossicio Christi fideles , nihil potentius duceret, quara sanctos,. castosque Principum mores, in quibus,
veluti speculis, quid sibi fugienduata , sequen
dumve sit, intenta mentis aeae intuentur. Ordo nium igitur, peregrinae lieet nationis hominem, ijs dotibus tum maximὸ florentem, Episcopum Cardinalem Tusculanum creauit , Romae XII. Mariij anno M. cc. Lxxviis. ut grauissimi scriptores afirmant panuinius, Aubcryas, Acuntia, And. du Chesne,Vvadingus.Vghellus, an rimn M. CC. Lxxvri. Ciaconius, diem M arti j xm. assignant. Alter anno uno: die uno Alter a nobis immerito dissentit. De Titulo Cardinatatus , inquit Acunba, scrip
tores nullatenus meminerunt. Caeterum Sex
Primarij Cardinales Episcopi , Almae urbi pro
ximi, non alijs quam suarum Ecclesiarum titulis insigniri consueuerunt: ij sunt Oftiens s &Veliternus, uniti per Eu genium III. Portu ensis&S. Rufinae, uniti per Callixtum II. Sabinensis, Praenestinus, Tusculanus, & Albanensis. Vno tamen excepto Cardinali S. R. E. Vice cancellario, qui unum ex ijs Epi scopalibus optare potest, retento S. Laurentii in Damasci , ubi sedes est Cancellariae Apostolicae , Cardinalis titulo : is
119쪽
LV SIT AN I Aenim vicecancellarii ossicio, ac dignitati perpe
tuo annectitur,neque disiungitur: quamquam vicecancellarius ad aliquam ex illis sedibus euehatur. Argumento sit Eminentissimus Cardinalis Franciscus Barberinus, qui Cardinalem S. Laurenti j in Dama , &Episcopum simul Portuensem gerit. Non ignoro a Panuinio . & alijs annotatum , nonnullos Cardinales, Episcopos fuis. se institutos, suis tamen antiquis titulis, vel Di Coni js retentis; qui abusus Panuinij verba sunt post Eugenium IV. in Rom. Ecclesiam inductus, Sixto IV. P. P. maxime inualuit. Iulianus quippe illius nepos, ad Ostiensem Episcopatum promotus, titulum S. Petri ad Vincula retinuit. M. Barbus, Episcopatum Praenestinum optauit, & Titulum S. Marci non demisit. Decursu temporum, idem ab alijs Cardinalibus factitatum; a Caruata-lio, De cupis, Farnesio, Ssendrato. Olim tamen inuiolata lege seruatum, ut qui unam ex illis optaret Cathedram; titulum vel Diaconiam omnino demitteret. Cum ergo Ordonius primum Car- .... n. dinalis Episcopus Tusculanus creatus fuerit, nullum alium titulum, quam sui Episcopatus, habuit.. Cardinalium Presbyterorum Princeps fuit, Priorem, Romano ritu appellant, Sedente Martino II. dicto IV. & Honorio IV. quo Pontificatum
ineunte, Romae decessit anno M. cc. Lxxxv. de die
quo obiit, minime constat: in qua annorum sup Putatione deducenda, magni nominis Authores
120쪽
decepti sunt. Vnum ex iis praeterire non possumus M.AE M. C. M. AEgidium Gon ςalez de Auila, praelianti vita si rum ingenio, Regium Philippi IV. Historicum. Is in litteris Madriti datis ad illustrissimos Artachiepiscopos Bracharenses D. Augustinum de Castro, & D. Rodericum Acuntia disertis verbis assirmat, 'Ordonium obiisse Salmanticae in Hispania anno M cc L. Praeerat tum Ecclesiae Innocentius IV. ὶ & in Basilicae Maioris claustro sepultum esse, ad Dei parae Sacellum ab Della nominatae, dictisque fidem indubitatam fatacere huiusmodi Epitaphium sepulchrali lapidi incisum. V. Kal. Iuli, Objt famulus Dei ordonius Archiepisco -
pus Bracharensis Paterpauperum anno MCCL. Haec tamen facile refelluntur, tum ex iis quae diximus ; tum ex litteris Salmanticae datis anno MCCLv. in quibus Ordonius Episcopus confirmat quoddam priuilegium a Petro Salmanticensi Antistite ante concessam. Ex qua confirmatione liquet , clarissimae illius Vrbis Episcopum fuisse Ordonium , priusquam ad Lugdunense Consilium iret. Liquido item comperimus multis post annis Archiepiscopi Bracharensis , & ....i; Episcopi Cardinalis Tusculani dignitates obiis
se r id unanimi consensu tradunt Panuinius, G-ntiis. Ciaconius , Au beryus, Vuadingus, Acunha, ν ἀαι- Vghellus : Romaeque, non Salmanticae, ex hac vita migrasse anno MccLxxxv. quapropter supra
