Michaelis Denisii Carmina quaedam

발행: 1794년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PALATIUM RHETORICAE

Phoebe pater, dociaeque Deae, quibus Aonis unda Labitur, et frondet Ρarnassi in vertice laurusi Si bene quid vestras manus haec suspendit ad aras, Liminibus vestris si nuper tristis abivi. Respexique etiam, dixique invitus: Amicae Cum Cyrrha, et Pimplae cum fonte valete Puellaei Nunc saciles audit et Opus est mihi numine multo.

Nulli visa cano. Procul, o Boeotica Proles, Cui eras ris nebulis cerebrum ignorantia miscet, Quae Bacchum Phoebo praesers, ventremque Minervae Quam loquar, haec bipedes Diva insectatur asellos, Mactarique cupit. Tu, Musis sacra Iuventust Huc ades, et, dum te rapit ad sublimia pulcrae Laudis amor, Numen, quod fit tibi rite colendum, Disce eX me, seros eadem doctura nepotes. Iam sellum gravis Autumnus caput inclinabat, Iamque coronabat patrios nix plurima montes, Cum laribus caris, cara genitrice relicta e Reddideram liud iis animum, timidusque repulsae Vix bene tangebam tunc tantum nomine notae Limina Rhetoricae. Volventem oracula Romae Nil aliud melius te dicam, maxime Tullii Contigit, ut somnus, si non arcana Deorum Vis fuit, opprimeret. Longo certamine victa

1 Adole eens Artis oratoriae curriculum nuper ingressus, haae sibi per in inuiuiu, Cicerone ducu, vila essent, expouit.

122쪽

Lumina clauduntur tandem, liber effluit, ipla In pluteum multo annutu latrata cadit frons. Ecce autem veneranda Viri mihi sorma repente Consili it ante oculos mentis. Percus At imago Nunquam visa animum. Spargebat honora capillos Canities, vultum cum majestate severa Gratia diviso imperio secura tenebat. Visus erat, quali Phoebeos proximus ignes

Rex volucrum explorat. DeXtra gestante volumen Laeva coercebat Romanam sedula vellem ,

Quam dixere Togam. Prior hic mihi multa paventi:

Pone metum, Iuvenis i Sequimur communia castra. Tu tiro, veteranus ego. Commune veremur Numen. Ab egregio ne mentem averte laboret

Meta quidem longa est, multis terrebere monitris, Ardua multa feres, multo sudore madebis; Haec tamen heroae sunt pabula mentis. Ad a Istra Non aliam scito e I se viam. Me cerne vel unum. Quot fluxere dies veterum monumenta terentii

Quam multa ad vigilem meditatus scripta lucernam Morphea postposui Suadae, curisque quietem Quo mihi notitiam vocum sudore paravit Gratia dicendi quanti stetiti Attamen illis Gloria plus potuit. Mittendum in secula nomen Stravit iter, duxitque manu. Nunc noster ubique Vivit honos lato major, celebrorque , legorque. Qui periturus eram, si mens ignava fuisset.

Utque scias, qua nunc degam regione receptus, Ello eo me si Cernes augusta Palatia clivae Rhetorices, Dominamque tuam Venerabere Praesens. De duce ne timeas. Sum, quem vigil ante tenebas, Sum Cicero. Audito Ciceronis nomine laetus: En sequori exclamo: Sequor en, quocunque vocabis,

Grande decus Latii, Rostrorum gloria, torrens Eloquiit Sequor . et vestigia pronus adoro l

123쪽

Progredimur calle ignoto. Mihi Patria sensim

Eripitur, montesque novos, nova flumina cerno.

Durior hic aether peregrinos spirat odores, Nec tristes recipit nebulas. Meliore calescens Sole superbit ager. Laetus subeuntibus asstat Nembra vigor, mentem lux ipsam in Meta serenat. Haec ego dum tacitus mecum per singula miror, Ecce tibi ingentes campos, quos sine carere Dixerit, armatis etiam qui credere vellet Luminibus. Frustra hic Venetus, frustra Anglica vitra. Carmine quae noto laudat per compita stentor, Mercurium fragili qui clausum carcere gestat. Campus in immensum sed quam Ris tendat uterque, Qui dextram, Iae Uamque tenet, tamen ille sub omni

Rerum moIe latet. Videas mare, flumina, montes,

Astra, seras, homines, quidquid censetur in orbe, Quod sensu queat attingi. Sed copia rerum Tanta silet, nulloque sono pigra aura movetur. Alterius campi vacuum jacet aequor; at illo Mille sonos audire datum est, discrimina mille

Verborum, vocumque chaos. Fervere putabam

Bella stolata inter lotricum examen, et illas, Quae modo castaneas vili sartagine torrent: Credebam veteres ollas, sellasque volare Loripedes, tanto strepitu loca dicta sonabant. Ergo morae impatiens diuturna silentia rupi, Et: Fie, dicebam, Ductori Si noscere fas est, Dic mihi, cur vacet hic campus, cur rebus abundet Alter, et hae taceant; vacuus tamen usque loquelis Person ety Ille resera: Dea nostra his imperat arvis. Illius imperio campum, quem laeva tuetur, Res caliris texere suis; regio altera dextram Respiciens Verbis cessit. Pars utraque fines Cullodit, nutumque Deae subjecta veretur.

124쪽

Res fine voce tacent; vocis natura sonare est G. Hinc Soboles pugnis, omnique aptistam a marti, Seu juheas densis cuneis procurrere in hostem, Seu sparsis pugnare globis, mediove relicto In latera inferri, seu firmam offerre phalangem 3

Vix sonuere tubae, numerus ruit omnis in arma,

Quorum mille dein cupidus mirabere formas. Disce ex his, quo sit provecta potentia Suadae, Dum rerum genus omne tenet ditione, suisque Dirigit imperiis voces fine lege volantes. Haec inter progressi ambo minitantia coelo Tangimus, et vivas imitantia moenia rupes. Aeratas stupeo portas, et caeca profunda Fossarum, vigilumque gregem, qui plurimus adstat. Illis trux habitus, crudo quoque robore membra. Pars telis quatuor, tribus una, eXtrema duobus Bella gerit. Stricto primo stringantur, Oportet, Et reliqua ε . Ante alios pugnam, caedemque capessunt. Conveniunt celeres, ubi summa pericula fervent, ordinibus freti. Dux haec me cuncta monebat. Quem postquam videre, nihil mortale sonantes Impellunt aditus, et grandia limina pandunt. Hic nova se rursum facies subeuntibus offert. Dextra jugi Phoebo fruitur, cultisque viretis; Laeva latet tenebris, noctique immersa perenni.

Tullius hic: Laevam sequimur. Uidisse juvabit, Queis pereat poenis, qui nostrum laedere Numen

Rudet, et ingratus concessum munere Divae

Prodigit eloquium. Lateri Ciceronis adhaere Impavidust Cicero est his formidabilis umbris. Sumsi animos, tantumque ducem Per opaca secutus

αὶ Materia et Forma Eloquentiae. - a 3 Diversa orAtionis genera, seu styli. J Petiodi. Quod Uoeabulum versus respuit.

125쪽

O6Devia stagnum undans flammis, et sulphure vivo Conspicio, variosque ardenti in gurgite nautes Exertis linguis, et terrifico ululatu. Scire avido, tantas quae poscant crimina poenas, Reddidit haec Cicero: Quos gurgite cernis in illo, Non paucos homines ab avito jure Sacrorum In Ilolidum traxere nefas, verbisque dolosis In castos quondam docuere insurgere ritus: Nullos esse Deos. Nullam post fata hilancem.

Infernos commenta rogos. Cum corpore solvi, Quidquid eras. Mores, Uirtutem nomina vana. Nominibus tamen his utendum, ubi testis adesset.

Quod si testis abest, Sapientem pandere polle Vela cupidinibus, nec jam ulla lege teneri. Hi, quia facundi sunt dotibus oris abusi,

Seque unos crepuere Sophos, verique magistros, Ignibus his hoc in stagno sine sine coquentur. Parte alia nox visa minor. Sub luce maligna Apparent hominum tristes, tenueSque ruinae. Funereo exanguis facies pallore rigebat,

Aruerat peIlis, diro stridore sonabant

ossa, cavos oculis macies eXtrema recessus Subdiderat. Ventos vano captabat hiatu Turba omnis testata famem. Commotus acerbo Intuitu caussas, miserorum crimi ua, quaero.

Protinus: Immeriti num te miseratio vulgi, Tiroi subit 7 mihi Ductor ait: Foedisssima monstra Digna tua pietate putas, queis sanguine pasci Innocuo, tenuis caede exultare popelli, Virtutem jugulare, scelus super astra levare,

Dum licuit, solenne fuit 7 Quid enim sibi ducit

Turpis adulator vetitum Τ Dum vita manebat, Aulas hi coluere suo palpare Monarchas Eloquio docti, coeloque aequare Parati, Quidquid agat Princeps. Iusti dixere tenacem,

126쪽

DIQui pede sanguineo premeret sibi subdita colla Carnifici propior, populi pro Patre Tyrannus. Largus erat Princeps, si quis, quas sudor avorum Collegit, spargebat opes, luxuque jubebat

Degeneri nullos horrere aeraria lares. Contra, qui miseros spoliabat pane colonos, Natus ad augendos census , et hirudine pejor, Providus, et frugalis erat. Qui sacra nefandae Cypridos, et Paphias coleret devotus acerraS, Tutus erat flore aetatis, clypeoque juventae. Fraudibus his blandis, verborum hoc melle doloso Principis infregere animo S, et in omne ruentem Armavere nefas, donec vel vindice ferro occideret, vel purpureum pro Principe monstrum Pollueret solium. Sed nunc pro turpibus ausis Dant laesae poenas Suadae, tolerantque caninam Tempus in omne famem, qui quondam more canino Uentris in obsequium, quidcunque satur spueret reX, Lambebant avidi. Μ Ox turbam intentus in illam: Cernis Aristippum, Evagoram, turpemque Cleonem, Inquit: et augustas solitos sale spargere caenas Sarmentum, Galbamque y Hic Arbiter ille Neronis, Narcissus, Pallasque, Perennius, atque Cleander Aeternum esuriunt I . Sed cur ignota profantur Verba mihi quidam ' quaerebam. Ductor ad istud: Audiit hos palpo sermonis Sequana quondam ρλ, Heroas aequare Deis, et quaerere in aula, Solibus haud impar etiam qui pluribus e Isset, Pluribus aut Mundis r=. Nunc almo lumine cassis Noli omnes e veteri Historia Adulatores. ε) Poemation istud eonditum luit a. a s s. dum Avior clagen surti Rheiotieeu profiteretur. νὶ Adltiso ad Numisma Ludoviei XIV. a. a 66 a. eusum, cuius Aversa Solem exhibet eum lemmate r Nee pluribus impia .

127쪽

Lilia, Parisios, Lupara in , Versalia Tempe Murmure frigidulo ingeminant sine sine, vocantque Quondam laudatos longa ad jejunia Magnos.

Parte alia vacuas spargebant verba per auras Excelsi rostris quidam; neque concio rostris Ulla, nec auditor. Miranti talia Ductor: His olim populos formare ad iussa Tonantis Nunu S erat, ritusque pios, pia sacra docere. Fors poterant etiam; sed laudis stulta cupido In Praeceps egit. Superum monumenta verenda Vili cerulla vocum, stolidoque cothurno Relligione sacras infamavere cathedras. Agricolarum aures, et cuncta minora perosi oppida centenis delubra superba columnis Rumpere quaerebant sermonibus ampullatis, Multus ubi auditor, quem nosceret aula, salivam Cogeret, et nigris subsellia densa niterent Palliolis. Haec inter abit molimina tempus.

Mimus habet finem. Mors: Plauditet dixit. In illa Delapsi loca perpetuis baubatibus instant, Et, quia ventosae ducti prurigine laudis

Dulce palatinas aures mulcere putabant, Non audituris jactant oracula ventis. Atque, ut perspicias melius, quo nostra rigore Diva sit in sontes, huc lumina vertet Simulque Monstrabat digito turbam, quam multa Pararus, Et veteris chartae contorta volumina saeva commisere acie. Resonat locus ictibus omnis. Caeduntur. caeduntque. Novis novus ardor ab armis Advenit, et miseris non est cura ulla quietis. Usque adeo crevit rabies. Iam verbere crebro Consumtus, quaecunque vides, tegit omnia code T. Hi quondam, dum vita suit, sunt castra secuti Rhetoricae, poteranique etiam nunc sede beata

Nobiscum sine sine frui; sed pectora lucri

128쪽

Cepit turpis amor. Signis post terga relictis Uilis bracteolae studio meditantur iniquum

Proditionis opus, secretaque nostra profanis Ηollibus evulgant, et sacro nectare Suadae Aspergunt bipedes onagros. Si forte veniret Filius Arcadicae quercus, cui laeva mamilla Nil salit, et num o ostenso: Fer opem mihi, fodes Diceret: Ut scr*to Princeps mihi mtilla rogandua. Convaluit Mater, Soteria de/eo. Natus me es luce Pater. Iani venera Calendae.1'rotinus invito calamo, multisque lituris Indignum tellante nefas rea lucra secuti Rhetoricae florem laedi lenonis ad instar Importunorum vi commisere procorum; Quamvis tanta gemens ad crimina virgo papyrus Abnueret succum, et spurias tolerare figuras. Haec miseri nunc facta luunt, nunc perfida scripta Autores repetunt, et consumuntur in illis. Progressi ulterius rursum nova monstra videmus.

Stabant non pauci, queis sandi nulla potestas; ora etenim ferro gravibus religata capistris Cerno premi, et vetitam gestu supplere loquelam. Tum Cicero: Memori, quae dicam, mente reconde. Hi patriae sunt probra meae; nam te neque nostri Celabo manes Latii. Meminilla vel ipse Tu poteris, quoties tibi sint audita per urbem, Dum fora mercatu fervent, notissima verba: Huc ad , magicum qui Diali Ihectare lucernam Ecce sebal inum mur mi Bellissima fultat En citharina J Tuis nimium ne parcito Soldis Turba, venis Cernos Veneti foDunia Bacchi Rubra Croatarum i ectabis pallia, G em Indihelam, et Prusos in curta P se gigantes s

Post haec mota manu raucum dant organa carmen,

Quod prior insequitur clamor. Sic credula vulgi

129쪽

Corda trahunt, loculosque fame stimulante diserti

Excutiunt. Alii, quos ventris cura redegit

Ad laceras caligas, cum tota domi periit res, Una divinam perdiscunt luce Mathesin;

Nec mora, vitra parant oculis acuentia visum,

Proque sibi reliquis Paulis hydrargyron addunt

Claudendum tubulis. Quantum non ventre magistro Proficituri Iam regna petunt externa, domosque Concursant, seroque terunt clamore plateas

Eloquio freti. Sunt et Nec, quam tua nondum Excusnit labem gremio Germania, Tiro lDissimulare velim sunt et, qui milibus herbis, Unguentis, succis, salibus, totoque Galeno

Auxilium properant aegris mortalibus. Altum Pegma foro surgit. Vitae, mortisque Potenti Longus adest Ordo servorum. Ut densa corona Conticuit, regum dextras, indultaque primum Commemorat multis e pellibus, exin ad artis Progreditur miranda suae. Stupet inscia turba. 'Iam pia tussiculae Baucis mala cuncta minatur,

Nil formae iam Baissa suae, nil laevis Echion

Pulmoni timet, annom quin ipse catarrho, Nescio quid, meditatur Aper. Mens omnibus una est, Vincere Tithoni senium. Sudaria numis Plena volant, foetoque sinu sperata reportant Secula cornicis. Cella, o gens credulal cessat Stercus inauratum est, quod emis. Nihil ille Galeni, Nil habet Hippocratis. Cur mutas aera lupinis 3 Nam, tuus ut medico denarius haeserit hamo. Colliget astutus piscator vasa, tibique Vertet terga novis jacturus retia talpis. Huc quoque deVeniunt, quos longo in ponte sedere Videris, aut sacris crebros adstare colossis Dimidio naso, manibus, pedibusve carentes, Sed lingua nimium validos. Hi ducere num Os

130쪽

Ε loculis didicere tropis . didicere siguris,

Eloquitque decus crasso Centone pro sanant. Hos ubi lapsa dies multo ditaverit alle.

Et fluidae cereris grandes siccare cui ullos, Et jugulare samem pingui novere suilla. . Omnia mors mutat. Iam non licet esse disertis. Ora silent, quamvis Samio non jussa magistro Rhetorica occlusit fraudum rigidissima vindex, Perpetuumque jubet meritos mordere capistrum. Ηοs quoque, quos laeva positos tir parte tueris, Ira premit Divae. Meritot nam menti S acumen, Ingenii nervum, et praesitantis munera linguae. Queis poterant summis etiam decus addere rebus , Quisquiliis vana ducti ambitione sacrarunt. Hic quondam, longa quem conspicis aure rudentem, Laudibus immeritis foedum celebravit asellum.

Vertice quem glabro Digentem cernis, hic oli in Calvitio plaulit. Forma turpissimus ille Thersitis formam demens aequavit Olympo. Hic, qui praebet equi trepidantes dentibus artus, Extulit eloquio diri Busiridis acta. En tibi, qui quondam podagrae praeconia di Nit.

Praeconem nunc grata suum complexibus arctis Illa fovens morsu notat omnia membra procaci.

Denique, ne tristis nimium te turbet imago, Aspicis hune, albis quem texit bellia castris. Α pedibus quae nomen habet fatale minutis 3Ηumani capitis solertes ille colonos Gratum opus agricolis scripto celebravit honore. Nunc hi sarcinulas certant conserre nigellas

SEARCH

MENU NAVIGATION