Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

unusquisque pro se suffragia habuerit citammam in morare possim. Sui erit, ex omnium numcro remansisse triginta, inque Majora Comitia allectos sui lib. Remansisse cum dico, quivis ut opinor capiat, me non de familiis verum de singulis individuis verba facere, alias enim publicatione nominum eorum qui remansissent , eaque separata, atque ad singulos repetita, opus minime suisset. Ut videmus inter illos triginta, quos remansisse diximus, fratres fuere Polus& Iacomel us Trevisanus , Ioannes & Nicolaus Garsonus

item fratres, Petrus & Marcus Zaccharia, Antonius & Ioannes Arduce, si enim tota eorum allecta luisset familia: dubium non est, quin uno remanente, aut vocato, caeteri quoque remansissent, aut forent vocati . . Accedit, quod & illa quoque eorum qui remansissent publicatio , non potuisset non esse coeteris, qui se exclusiis viderent, in opprobrium. Quod in illorum demone, ratio nobilitaris aut antiquitatissimpis, ut adversarius vult, habita non fuerit, fieri fortasse potuit , siquidem enim illi genere nobiles fuissent, super i s in

suffragia ut iretur,omnino opus haud erat: fuissent enim, ut vidimus, in se considerati, jam.tum Majorum Comitiorum capaces: quod tamen abjectos omnino aut sordidos fuisse adversarius vult, id vero falsissimum est. Fidem secerit, quod inter ipsos illos qui suffragiorum numero destituti, pro rejectis sita Veneti vocant habiti fuere, Blasius Moecoenicus reperiatur, cujus nomini additum in Archivis, vitae quod elegerat genus, ac pannis coemendis vendendisque vacasse demonstrat. Quod sane vitae genus cum nihil minus sit quam abjectum & sordidum,unusque Moemenicus sit, cujus . nomini adjunctum sit, eum pannorum exercuisse mercaturam,neque male ex eo ipso colligere liceat, haud alio quam ibi expresso nomine minus placuisse,aut ad Majora Comitia

admotum haud sciste. Quid de sordidis atque abjectioris .

522쪽

vitae ac professionis hominibus facturos fuisse statuendum sit, vel me tacente quivis colligat. Quin imo, si, ut adver- serius vult, post interclusa Malora Comitia , ij qui nobiles haud erant distincti fuere in cives, id est, lautioris conditi nis ac fortunae homines, & artifices, id est, prioribus illis

inseriores minoresque, quae hic veri similitudo, quod nempe priores illi, quorum maxime intererat patriam esse sitivam , qui sua bona cum Rep. communia quodammodo habebant , qui non alibi tranquillius suaviusque aut magis ctiam in luce hominum vivere possent, quam in urbe Ven ta , mn Italiae sed Europae, sed orbis ocello, adeo male animati in patriam fuerint, adeo sui ossicij immemores, adeo consequendae quam amplissimae dignitatis parum cupidi, ut hic sese a plebeis superari passi sint Quis hic item credat, homines de plebe, viles 'ordidos, abjectos, qui aegre vitam

sustentarint manuum suarum ope, quidquid corradere, quidquid invictum & amictum conquirere potuerint, profundere voluisse, ac tanta quanta nec unquam possedissent, nec possessuros unquam se vel spe praesumere ut auderent, ulla erat ratio. Reip. impendere voluisse, ut eo modo ad n

bilitatis apicem aliquando subvehi possentὸ Vtique nemo. Cum ergo huc usque visum nobis sit, triginta illos, non simpliciter, sed per iussi agia ac proposito aeque grandi numeroclectos caeterisq; antelatos fuisse: cumque& ex ipsielectionis illius tabula constet inter caeteros electum suisse Caresinum quendam, qui magni Cancellarii dignitate id temporis fungebatur ; ecquis adeo impudens sit, ac perfrictae frontis ut aliter vel suspicari audeat, quam fuisse illos melioris condiationis ac notae mortales, qui tum ad majora comitia electi fuere. Utique electores ipsos circumspecte hic & cum delectu egisse. evidenti argumento siliquod cum meritorum in Remp. rationem unice sibi habendam scirent nec inli

523쪽

norem eorum ,in quorum consortium illos erant allecturi, peccare voluerint, nec in virtutes eorum , quos de patria b ne meritos agnoseerent. Omne ergo punctum tulisse sunt dicendi dum hinc eos ad majora comitia eligunt, qui dignatione, authoritate , atque opibus, ad nobiles quam proxime accederent, illinc, novenis Ducatorum millibus, ad vitam in caeteros annuatim erogatis,patriae in sortes bonosque cives affectum prolixum, luculentamque testantur humani

tatem. .

C A P U T. XXIII. Valeriorum gens ad majora comitia admissa. Circa haec hallacinatio Mnonymi. Jannotti, ἔν Dinnianis ei

elevatur in historia cons irationis Marini Socconis. Locus Iustiniani Fub examen iocatuου. Vera ac genui na caussa Boccomane conjurationis. Muthor hi ume

conθirationis ,.Jumnianus hic sibi adversantur. Care sint auctoritate omnia firmata. Populus Bocconianae eonjurationi st non immisiuit. Mens . ratio legis anno c II. c c x c v I latae. Monmusgladio fluo

jugulatur. N TIdimus hucusque errare adversarium ac falli, quod ob - V intercluseComitia,si quid ipsi credendum,quam pluriama eaq; gravissima incommoda Reip. statum afflixerint. AN ue hoc quidem a nobis praestitum si fuit cui abunde pra, itum putamus res ipsi loquatur vel me tacente, cum quidem nulli mortalium, cui quidem ad illa jam tum antea adutus patuerat, interclusus suerit accessus, caussam subesse

524쪽

haud potuisse, ut exclusum sese quisquam doleret, ac minus etiamnum uti sollicitos ipsum patres haberet, quo pacto eorum animi placari possent, qui sese Comitiis prohibitos

aegre ferrent. Quoniam tamen ipsi etiamnum ad privata descendere visum, ac Chronici, nescio cujus, authoritate sese tueri; operae sit, ut & illa silentio ne premam , quae de Valeria gente, Majorum Comitiorum Regesta, sive indices, ad

posteros transmittunt. Faxo ut hic ex ungue leonem omnes agnoscant, ac, quod est apud Poetam,crimine ab uno discant universia. Verba sunt adversarii. misertim de Valeriorum gemc chronicon ait, illam ad majora comitia ηo uiue admissam, quod tamensublatum postea metu seditioηίου, eo quod gens illa multum esset unit . Constet vel hinc, esse comprimis magnum robur Veritatis : ea ut ne quid ab eo, quod Anonymus statuit, dive sum statuamus aut statuendum putemus vel nolentes cogat. Non unita modo illis temporibus,mno nempe MCCXcv Ierat gens Valeriorum, verum lias ita sit loqui unitissima quin imo nisi unum ex illa mortalem superfuisse confit mur , necesse est dicamus totam e medio fuisse sublatam. Unus ille primus supremusque Valeriae gentis Nicolaus fuit Valerius , quem dicti mox indices ajunt fuisse e tribu sive regione Dorsi duri , Hic novissimo Septembris die anno M ccxcori electus suisse deprehenditur. Anno insequenti, die septimo supra vicesimum mensis Octobris,

nec non Anno M ccxcv nulla ipsius fit mentio. Idem tamen exinde, ac quidqm tribus annis continuis, pars suisse

Majorum Comitiorum deprehenditur, neque alius quispiam, qui ei cognominis fuerit, inventus huc usque; aut ejusdem quoque tribus. Constat nempe sibi consueta desi-f tio, quae fuisse eum m uita io si dari, legentibus exhi.

eat: ac nec designatio duntaxat, verum lubrica quoque,

cujus ipsissima verba ; Misum is Moseri C silio, qui approbati fuera

525쪽

fuere inter x x. Vel adversarius agnoscat, directe haec contraria atque adve sa esse iis, quae ab ipse traduntur. Subjungit porro idem nqster adveriarius , id ipsum, tot tantique placandis neutiquam par fuisse. Dicendum hic denuo, mirum haud esse in errores innumeros si quidem incurrat, qui erroneo in principio fundamentum ac basin ejus,de quo verba facturus est, locare contendit. Omnino etenim impossibile est, ut cum quae de Valeriorum gente praecessere, falsitatis quam manifest5 redarguantur, caetera porro. qaae ex istiusmodi praemissis inferuntur, solida veritate se aut probare aut tueri posse, quisquam credat; ut ut ea talia sint, quibus aliquam veri fidem circumdare ac conciliare posse videatur Marini Bocconis contra Reipubl. statum consipir tio, ipsis Petro Iustiniano ac qui adve sario pro oraculo est Donato Iannotio narrata. Ostensum jam ante nobis, quibus authoribus sua tueatur e duobus illis postremus, ac

proinde quoque quantum ipsius scriptis deserendum sit Gdei pensiculatim despeximus. Ipsum quoque Iustinianum errare si potuisse dicamus nemo sit qui nos redarguat; Nam quod ille hanc conspirandi fuisse caussam innuere ac prae se

ferre videtur, quod non omnibus ex aequo accessiis ad

Majora Comitia patuerit. utique toto sesqui faeculo illius natales praecessit. Hic quid mirum si aut perperam tradita,

aut perperam credita, & in omnem eventum nihil minusquam vera, posteris commendarit pro veris aut certis 3 Nunquam aut hujus, aut quae praecessere seculorum, scelicitas tanta fuit, ut non subinde multis aut rumorum aut male a ceptorum, ac pejus etiamnum transimissorum sub involucris laborarit fides veri,quam tamen aeternum premi,ut ut mo

talium industria defecerit ncc tempus sinat. Si debitam tam iis rebus vigilantiam ac curam adhibuisset autor ille, si qua

par erat, sollicitudine pervestigesset quae posteros nescire

526쪽

voluit, aliter utique scri p sisset, neque tam a vero aliena chartis suis illevi flet, quidquid est, neutiquam commisisset ut illa temeritate sua, si quae unquam fuit, inconsulta, imprudentiaque, malum sibi, malum ingens suo foetui ipsemet

arcesseret, Censoriam scilicet istiusmodi notam,quae etiamnum in archivis inter Patrum decreta adsereatur, quamqv . .' dum iis c scribo,teneo manu.Inserendam operi putarem nisi accommodandam erroribus aliorum veniam scirem, idq; cicomprimis,qui errare ac labi, inter humana putat. Non pec cabo in defuncti memoriam aut manes: quae dixi, necessitas cxtorsit. Sed & unice cavendum duco, ne per alicujus latus petat ur, convellaturve rerum gestarum non temeranda voritas . Ut tamen interim Iustiniano fidem constare posse clarum fiat, ac falsa nihilominus esse ac commentitia, quae ex

illo nobis Adversarius obtrudit, ita Iustinianus, Ad id pror

sisse nefas ferebatur, ut injuriam vis nequam ulciseretur, qua assectus est , uti e existimavit, ab ea di qua Comitiis occlusisGradonico Trimcipe aut re, Patritiae dignitatis, repulso Plebeio ordine, alio habita e In quo loco nonnulla merentur observari. Ac primo sane verbum illudferebarur satis evincit, ne Iustinianum quidem,pro irrefragabiliter veris, ea quae scribat, haberi velle. quorium enim verbum illud, dubiis aliorum narratis ac nihil ex certo trahentibus relationibus accommodum, utique veritati quae semet ipsa contenta, rumorum ambigua deridiculo habet, nequaquam conveniens Θ Ponderanda quoq; hic verba qtiet parenthesi inclusa historicus voluit, haec nimirum ut existimavit ictus quisquis e propinquo intueri volet, quidquid id injuriae fuisse dicendum est,non id ipsum in eo constitisse, quod revera comitiorum interclusio in ullius iniuriam,damnum,contumeliamve vergeret,sed quod id it a interpretar tur ille mortalis. Agnoscenda itide hic nobis candida ac sina plex veritatis initio scriptore simplicitas,qui dum vulgato re-

527쪽

ceptoque loquendi modo de interclusis comitiis s nequis &nobis vitio vertat vulgato hac in matcria sermone usos, aut a nobis dicta in diversam a mente nostra ac veritate sententia distorqueat loquitur non est expulsoplebeio redine, Verum repulso. Ut Iustiniano conveniat cum adversario, expulsam fuisse ordinem plebeium, dicere debuerat, non repupum. Eorum ruae extra nos posita desideramus compotes fieri aut ev ere si non potuimus, repulsam tulisse dicimur, at vero,

cum iis deturbamur quae nostra sunt, cum e possessione depellimur, orbamur jure, si quando nobis usus privilegiorum nostrorum, ac eorum potissimul; quibus aut legum vis est aut contractuum, interdicitur nemo sit qui repulsos hic potius, quam expulsos, deturbatos ac spoliatos dicat. At quid in verbis haeremus autor ipsemet ita cum dicit, Dignitatis Patritia ratio babita est, repulso Plebeio ordira, satis ostendit, non id actum fuisse ut plebs e Comitiis expelleretur, sed ut prohibita a jam dictis Comitiis atque abarcita plebe,

incontaminata atque sincera patriciis sua dignitas constaret. Est&in transcursu notandum, manifesto hic dissidere a Iustiniano Iannotium, b quo tanquam a teste jurato veritatem

Anonymus desucere videri vult. Iannotius anno M cc X cv Ilatam de intercludendis Comitiis legem dicit, Iustinianus id factum tradit Gradonico principe aut re. Sed nec primus hic est aut unicus error, cui se involvit. Illud probare annititur, idque authoritat ustinian ac sic porro ex ipsam et historia, uae conjurationem illam Iocconis deseripsit, caussam d isse isti conjurationi, quod interclusa sorent Majora Comitia ; victus interim viritatis vi diffiteri minime ausit

eodem ipso contextu conjurationis illius exordia ad privatas injurias referri. Ita conjurationis illius Historia, cujus nos verba in eorum gratiam , qui Italicam linguam non callent, in Latinum Sermonem convertimus. Quia

528쪽

dam emarim Bocconus I extitis, qui cum aliquot sociis sus cun jam occlusaforens comitia tanto impetu fores pulsavit, ut Dux metuerane quim quippiam obveniret, dissimulato metu eos intro ad se accodere jusserit. Caeterum ei quique eumferuuii fuerant laqueo cemices factae interdum colum ου, non obstinis eo, quod Bocconus Ege jam tum ante conquestus esset intolerabile sibi videri a xv I Viris, quorum nemo esset depopulo, prout deliberatu uerat Puces legi. Astera quo larum ei causa, quod Dux creatus esset Petrus Gradonicus. ac d enim ante gabatur alios uso Sapientiores ac mentis potiones viros nobilii H electionesisse praeteritor, qaala erat procul dubio Iacobus Theu polus, quem omnis populus Ducem acuamasset. Atque hinc conseirationem exorsus est quo Puce de medio sublato Reip. δε altero Puce prospiceretur, qui magis epublica bonosoret. Caeterum detecto Ebur molimine, sec.

Iustinianus ex adveris super hoc ipse facito, sic disertim ,

Publica igitur hianti Bochonius insidiatus , pristipem Senatumque obtruncarestituerat, ad uvabaturqueab hominibus factionis , suas

ad id praemiis ingentibur pellectos, sceleris sui sectos habebat, Sed hi

tanto rerum di imine, divina favente Clementia , conseratio patefacta est, Et paullo post Ad conjurator opprimendos visi fortissimi mittuntur, qui parvo negotio Bocchonium ct sectos seleris, imprans in propriis adibus interceptor, in suam, uxum redigundiniectatem. Flagitii convicti omnes, ad geminas columnas DIVes publice necati sunt.

Hactenus ille. Nos si inter se utrimque narrata quae sentcomponere velimus, nullo negotio deprehendemus ea ipsa, quodque palmarium , in summa rei sibi invicem esse contraria. Historia illa ne verbo quidem ullo, quod adversarius lectori persuasum velit, uinuit, caussam conjurandi inde enatam , quod interclusa forent Comitia Majorura. Iustinianus non meminit impetus illius qui in ostium aut valvas, quo loci Comitia habebantur, factus suisse narratur. Idem Iustin. propriis in aedibus incerceptos ait conj

rat one detecta,. quod haud leviter facit ut illa quae de illo

529쪽

impetu allata sunt minus credibilia videantur. Historia nobis multoties jam dicta non meminit aliquatenus,conjuratos in aedibus propriis aut interceptos aut adservatos fuisse. Iustinianus conjurandi caussam tuisse est,quod injuria sese affectu Bocchonius existimaret,ob interclusaComitiae Historia dia cit id ea de caussa factum,quod intra xx& unum viros nulli essent ex ordine populari: item, quod posthabito Iacobo Theu lo Petrus Gradonicus esectus esset Venetorum Dux. Quid hic dicemus, nisi authoritates illas inter se contrarias ultro citroque alteram alteri fidem derogare ac ut ex ipsis manifesto liquet minus sibi comperta, ac opinionum diversarum tenebris implicita quidem illos scripsisse,

ita nec minus evidens, comprimis maligne hic agere An nymum. In eo conveniunt conjurationis scopum fuisse ac finem, Veneti Ducis necem, caeterum Historiae illius author, alterum quoque assignat,nempe ut sublato e vivis Duce Reipub. de altero prospici posset, qui magis e publico

bono foret. Ast vero quod notandum, altum utrique silemtium de abroganda, quae populum a Comitiis arceret, lege, aut de plebe velut postliminio Majoribus Comitiis reddenda ; qui sane proprius & verus conjurationis finis erat fui rus , si quidem vera propriaque conjurandi fuisset caussa, quod consilio sive decreto Patrum plebs a majoribus C mitiis exclusam se doleret. Quod porro, casu prorsus ac per accidens habet historiae illius contextus deliberatum fuisse ut inter xx & unum viros,ad quos Ducis spectabat electio Populares sive homines de populo serent, ex iis quae jam ante adduximus monumentis falsissimum esse evincitur. Quo tamen, quam maxime fieri potest, in apertum gesturum rerum veritas deducatur ac posteri disertim sciant qualiter tota res gestafuerit, audiamus agedum Rafarinum sive Rafaelem Caresinum, quem cum magnum Venetus Cat

530쪽

cellarium fuisse diximus, vel eo solo commemorato, eorum quae alias secretiora sunt,nec in propatulo habentur omnibus obvia, participem fuisse, quilibet credat. ita ille. Quidam

uariavi Bocchonim cum certis suis consentibus ordinavaras ct Irmctaverat versus Dominum mucem proditionem, se principaliter in do uctiones e persina. Fropter quod ciens Magnificus max hoe, M rinum patefactum cum aliquibus aliis fecis capi se detineri, nee Ma nter duas columnas marmonem, quae sunt propter januam Palatii magna eos ut decebat, fecit turpissim is pendi. Notet hic benevolus lector, illa Camini verba Trincipaliter in defructione μpe sona. Nec, ut reor, ultra verbis opus erit, in re clara minumeque dubia. Premamus interiin Adversarii vestigia, sunt haec illius verba. Populum comprimis urebat istiusmodi exclusio,quod videret eo pacto pes omnes ut Reipublica quandoque se ipse admoveri posset ,sibi praecina . Nobilibus haud minus aegre erus, eo modo factas e majorum Comitiorum capaces tri numero familias; qua , ut ut di- gnitate longe inferiorer essem, ista fomitiorum nova forma, pari secum gradu habendi reddiderat ac vel antiquismis aequandi Davus sum

non A1dipus. quid sibi noster mortalis velit non assequor. Pugnantia hic inter se video, nec non & falsa. Nihil quod stringat invenio , atque adeo videor mihi totum hunc locum , ut nostrae theu nec hilum obfuturum,intachim reli quere ac praeterire posse. quo tamen nihil a me quispiam merito jure desdderet, dicam paucis, ad illa verba. Populum comprimis urebat istis edi exclusio, in contrarium, ex iis quae jam ante dicta sunt argumentum tale formari posse. Si populus ante latam legem anni uccxcv I eo erat loco, ut ad ipsium quoque in omnia P gimen spectaret,utique lex illacundem populum neutiquam loco movit; si vero cura Reupub. id temporis minime ad populum spectabat, ut certe non spectabat, caussa subsuisse haud potuit, cur se exclusium quereretur. Evincat quod afferimus ipsa haec Marini Boc-- -- conis,

SEARCH

MENU NAVIGATION