Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

stitio erat opus ad occurrendum tanto malo, verum simultates,indignationes,odiaq; privatim cocepta a nonnullis e Rubrinorum Theupolorum, ac Badoariorum familiis, eorumque sequacibus; ac tamen nec hoc ipso quidem casu, omnes ist rum familiarum qui essent, huic sese conjurationi immiscuere, ut ex eo colligere est,quod anno qui conjurationem jam dictam excepit , Badoarium Baccam agnomine ad S. Salvatoris, majoribus Comitii sadscriptum videamus, atque alterum item cui praenomen Marci, ex eadem familia, prope D.

Virginis: item prope S. Salvatoris D. Stephanum Quirini ad S. Bassi. D. Nicolaum Badoarium ad S. Paterniani, D. Ianinum Badoarium ad SH. Matini; Nicoletum Quirinum ad S Mariae formo , Franciscum Quirinum ad S. Hermagorae,Nicolaum Theupolum ad S. Apostoli,Ioannem Thei polum ad S. Pauli, Iacobum Theupolum, ac Paulum item Quirinum, ad D. Thomae, qui omnes si conjurationis illius

consortes extitissent, acti suissent omni dubio procul cum caeteris in exillium, nedum ut in urbe versari,liberum ipsis futurum fuci it, aut, quod longe majus, ad majora comit a fu rint admittendi. Iacobus quoque Quilinus Marci frater, vulgo dictus de Gente aut familia majore, cujus etiamnum flij conjurationis participes erant, ut ut quid prae manibus esset . haberct ille quam competetissimum , omni tamen ope ac studio conjuratos ab instituto deterruisse fertur, mi tum abest ut ejus particeps aut socius esse volueri . Autor hujus historiae, qui eam de verbo ad verbum s ut ut ab aliis ea longe aliter tradatuo perscribere velle profitetur, ita tandem subjungit. Filii, fratres, Glerique necessarii, quotquot ML

huc loci convenerant, una cum Iacobo uirino qua minis, qua blanditiis, qua rationi γ, ac quocumquν potuerunt modo, conjuraros ab iscarpia r trahere conabantur. Quin imo Jacolinaeuirinus legationi ad Imper

ιarem Gramm desinatum e cum videret istic tempore, legationem

502쪽

tram flatim Re M. turbarem postmodum tamen, cum illi omisi erinihil e molituros adversum patriam , turbatum e , fide data ad id receptaque, legations munus sibi impositum ust haud abnuit, estque

profectus Constantinopolis. Tost disce um Iacobi Quirini &c. Evincit etiam id quod dicimus, quod illis quos diximus Quirinis Theupolisque injunctum fuit, ut gentilitia insignia commutarent , siquidem enim ipsi conspitationis illius fuissent consenes, si quidem hoc nomine ipsis patria erat interdictum, cui bono futura fuisse cuiquam videbitur, ista gentilitiorum insignium Reis' nomine imperata permutatio, quae alias in urbe.Veneta conspici erat nefasὸ Itidem quoque de caussa

omnino superfluum futurum erat, quod a Quirinorum nonnullis , dum hoc modo immunes sele ac conjurationis minia me participes ante statum cupiunt, factum constat, nempe quod insignibus suis literam B. interseruerin ; ac si dicerent, ut ut scelestam ex eorum gente nonnusti contra patriam .inii flent conjurationem, se tamen patriae amantes, legum patriarum observantes remansisse, ac,quod prima verbi nota designare voluerunt , Bo Nos civ Es. Veram conjurandi caustam haud aliam temere quis dixerit, quam quod omnes ex aequo Petrum Gradonicum Venetorum Ducem odio haberent , utpote fautorem Notectoremque. Dandulorum,

quibuscum ipsi privatim simultates exercebant, tum quod quoque illo in Ducem electo, insignem Iacobo Theupolo, quem populus acclamationibus suis Ducem creari magno studio ac Zelo voluerat, injuriam factam existimarent, cerat autem Bajamontis frater, Iacobus Theupolus) ac denique quod crederent, Ducem authorem fuisse sua remque belli Ferrariensis, quod ipsi comprimis detestabantur, ac minime 'e Republica esse praedicabanto Marco quoque, quem de gente seu familia majore vocatum diximus, ablata cratnaVis

503쪽

rostrata longa, cui cum imperio presuerat, ipsemet etiamnum Venetias ad reddendas rationes ablegato. Nimirum itale comitari jussus tutarique mercatorum classem, Caravana vulgo quae Graeciam Asiamque erat petitura, conspectis decem rostratis Genuensium, eam prope Methonem des ruerat, Genuenses Qui prope Taenariam mare infestabant pulsurus; Caeterum dum Genuenses Oenussas insulas praetervecti, extima legunt, ipse vero nimium ad interiora desectit , lactum, ut & ex oculis inimicum, & simul classem

curae suae demandatam , quaque etiamnum petiti G .nuenses erant, amiserit. Gravis praeterea eundem Quiri.

num premebat infamia, utpote qui eo nomine audiret quam pessime,quod belloFerrariensi,sive per secordiam ac metum, sive quod ipsi cum Hugone Ducis Ferrariensis filio, secreto conveniret, caussam acceptae ad Padum cladis diceretur dedisse, quodque castrum Thealdi, quo mox potitus sit Legatus Pontificis, esset amissum obvenerat & hoc, quod cum Venetijs Consiliarius esset creandus, eo nomine minus contenti fuerint, quod id honoris obvenisset Do imo e Catanalium Familia, Vegliae Comite, cui ipsi, quique eorum sequebantur partes, omni ope ac modo restiterant, quod id ita interpretarentur , ista electione Marco Quirino, velut in os exprobratam culpam, subvecto ad id fastigium Dolmo, qui Ferrariensi bello sortiter & praeclare fecerat, assumto tamen resistendi praetextu, ouod dicerent non posse dignitatem illam in Dotinum cadere, eo quod lex ipsa interced

ret, ouoniam ex Histriae comitibus Doimus crat. Ex adve so stabat pro comite, Iustinianorum ac Michaeliorum gens, nec erat ut intra verba res consisteret, prope ad verbera deventura, unde summa irarum indignandique enata occasio.

Accedebat quoque quod Petrus Quirinus cui cognomen Pisi alta , & Petrus Quirinus, dictus de majori familia, . sese

504쪽

sese condemnatos quiritarentur,hic nempe in mutelamquin'quaginta librarum, moneta Veneta quingentos Ducatos

dixeris) eo quod , dum ad Euboeam sive Chalcidem Balli magistratus id nomen) dignitate fungitur, filius illius Iu

dyum quendam offendisset, aut, ut quidam volunt, ilit remisset. Alier quadragintaviralis collegii sententia damn tus suprat, quod per vim Marco Morosino praesecto noctu

no, seu praesecto Vigilum restitisset, qui pro demandato sibi

munere, explorare voluerat anne armatus incederet. Ipse

quoque Balamons Theupolus reus peractus, quod plus quam per leges licebat, pro praesecto arcis Methonensis exegisset, Sportularum nomine, ac publico decreto ad indebite exacta ac percepta restituenda, fuerat condemnatus, quorum summa si ad hodiemam monetam comparatio instituatur strant enim duo millia ducenta viginti duorum ysparvieriorum, tale ei monetae nomen ad nostri temporis D catos trecentos supra millenos assiirgebat. Quae cuncta si jungantur profundae ac impotenti ambitioni irini, ad ea quoque praeferox, ac vasta & immoderata appetens The poli ingenium , superaddere si cui lubet, nae longe ei quaerenda haud erit conspirationis illius caussa: qui quidem ipsi, quo studia ad se favoremque aliorum adtraherent , sit speciosum circumdare publici boni titulum sui fere Liber

talem eversuri Libertatem prae se serunt voluere, nemini praeter fidem veri, aut etiam mirum videbitur, quod forte multis demonstrare sint aggressi , ac miserari etiamnum. patriae vicem , perinde ac si ea, sic disposita comitiorum .' clectione, multum mali passura, ac multum detrimenti captura soret, atque ob seclusama majoribus comitijs plebem caeterosque cives, damna accalamitates longe maximae reipub. impenderent. Scivisse tamen illos non modo veri

505쪽

Lill ERT As VENETA. 47ΣPeraganos sibi villicos adscivisse similiter, qui ad primum

occursum, fusi fugatique, locum quo se reciperent haud invenere. ut ut iam ante gravia Reip. inflixissent vulnera , prs sertim circa Prssectos annonae,ac Qucliores Commutas, cuncta rapinis ac vi foedantes, lacerat js insuper libris, quos pacis publicae indigetant, in quibus continebantur infinitar

delationes , inscriptiones, ac querelae contra maleficos, utpote qui hinc praedae dulcedine, inde proposita impunitatis spe omnes ad se pellicere essent conati, qui salva Repub. salvi privatim esse haud poterant, idque propter rerum novarum avidi, publica ruina quam sua obteri malebant. Atque haec quidem de Bajamontana conjuratione dicta sussiciant.

Liceat porro, ut ut in transcursu quoque verbo uno aut altero notasse, quae adversum nobilitatem Venetam alleg tionibus suis, non citra livoris ac malignitatis notam, adverserius intermiscet. Quod ipse ignorare sese, male, ac contra veri fidem dissimulat, nos jam ante ostendimus,nempe primos urbis Venetae authores, qui sese in aestuaria ac la cunas Hadriatici maris recepere, nobilitatem, eamque muι tum claram, utpote congenitum sibi ac gentilletium decus,

una secum tuliste, relictis sedibus patrijs, in quibus jam ante principes ipsi fuissent, ac rerum domini, ac sic quoque eos haud eo demum nomine nobiles fuisse dictos, aut pro nobilibus habitos, quod penes illos essent dignitates magistr tuum, ac praecipuae in repub. functiones, verum eo quod ipsi nobiles essent, ea penes ipses resedisse; ac si non omnes ex aequo ad dignitates aut gerendos promoti fuerint, id ipsum haud ea de causa factum , quod hi minus nobiles essent, aut illi nobilitate superiores, sed quod rebus gerendis magis

essent idonei, & authoritate non minus, quam rerum usu priores .caeteris interim extruendis aedibus, procurandisque

quae publice privatimque ad parandam Ierum necessaria

506쪽

rum sufficientiam facerent, intentis. Atque hic quidem non inhumanus modo, sed & barbarus est adversarius, qui hanc priscorum Venetorum aequabilitatem, moderationem ac continentiam proscindere sustine non modo ut ignobilem, humilemve, verum B rdidam quoq; , ac vilem,abjectamque; quod ut probet manuscriptum illud modo hominis ignoti profert, quod jam nos ostendimus non suspectum modo,sed& manifeste falsum, utque tale nullam prorsus fidem mereri. Hujus authoritate si Dis placet,labros, piscatores,nautas ac mercenarios sibi figurat eos suis te, qui dubio procul mercenarijs operariisq; sint usi ad extruendas naves qua piscationibus aptas, qua maris patientes ad commercia, nec non &alia cuncta, quae ipsis in rem tum temporis praesentem videbantur necessaria,& fallendo quoque temporis tardio, inter quae avium pisciumque capturam pono, idonea. Hanc quoque capturam si sordidam Anonymus putat, fateor me non videre, quam ut eadem ration Reges, Principes, dynastasque quoslibet, ut sordidos proscindamus , qui in sita ditione venatui indulgent, cujus loco Venetis, cum medio maris sinu habitarent & continentem haud haberent vium ea pisciumque captura successit. Neque sane est, ut at j, ctorum hominum id quispiam putet, cum videamus, hoc ipse tempore, bilissimos atque illustrissimo genere orium dos eo non modo impense delectari, sed & magnis sumptibus, extructis ad id navigijs, locata ad id non unius opera, qui ea accurent, asservent dirigantque, quae pro re, proque percipienda ex istiusmodi exercitio necessaria sunt, aut

requisita: idque Attalicum in modum, quod utique si unquam hominum fuisset de plebe ac serdidorum, suas ut sibi sordes haberent permisissent dubio procul, neque sese unquam ijs collutulare cui infra ipsos quae citent ,ac ipsis imdigna j sustinuissent. Fateor non visum hactenus mihi ma-

507쪽

miscriptum aliquod exemplar, quod V etae urbis primos

authores sordidos fuisse, aut viles dicat: unum interim vi-siam mihi, idque qua singulari antiquitate, qua simplici dictionis ac styli genere, prae caeteris eximium, in quo & e rum familiarum, quae jam tum ab ui bis exordio nobiles ac illustres fuere nomina percensentur, ubi lisc inveni. Antequam de Pucibus se rebu3 quas gessere, verbas ctamus, ac quibus temporibus se quam diu vixerint, necessiimm omnes nobiles, qui in has lacunis habitatum concessere, uiae is venerint, se quia ipse sita temporibus fieri jsiserim. Et paulo post. Inferius notabuatur omiser fori quae fuere a principio urbis Venetae usque ad aiunt 'c II II cccc xl. iam qua in hoc diem pestini, quam quae pnaeterii fuere te oribus, quaeque esse desierunt. Notentur modo verba. Futagis te, oriabus ipsi fieri jusserint, ac patebit uti spero, ui lub quavis petrascorpius, ita & ex detorto verborum depravatoque sensu asversiarium ea arcelsere, quibus Venetos convulnerare annititur. Quae de familijs priscis quaeque de novis adfert anc-nymus ea commentitia puto simpliciter, & in suo nobilitatis fundamento primo consistentia si proserre mens ipsi fuit. Neque alia sane esse possimi si quae largiter huc usque adduximus recte riteque ponderamus, si sinctissima Respub. V netae intuemur insituta, si fundamentum illorum libertatis nobis ob oculos ponimus, ac denique eorum qui de rebus venetis scripsere monumenta, cum attentione & cura

revolvimus. Feci quod in me sitit, ac quae perquisitissimo

studio , ac sedulitate pcrvestigata datum fuit , rimatus suin, nihil tamen istiusmodi hactenus liquet, imo contrarium semper assirmatum mihi ab ijs, quos non patriarum modo rerum multum gnaros, sed & extra illas doctissimos ve satissimosque, ac quorumlibet Regnorum ac Rerump. statum quam perspectissimum habere expertus sum; eosque

ipsos ad cum dignitatis gradum qua virtute sua,qua nascendi O o o solle

508쪽

sorte provectcs, ut mihi de fide eorum vel tantillum addubitare sacrilegium videatur nefastumque. Quod ergo Anonymus argumenta emendicat a secretis instructionibus, quae huic aut illi Legato sint datae, frivolum est omnino: nam cum secretas dicit, ostendit, ut opinor, satis , nec visas tali, nec temere videndas. Hic largus ipsi fingendi campus , nec est ut timeat repertum iri quempiam, q0i eum inani loquij, aut licin γοις redarguat. Quid vero iniquius, quam v iam pristae Vcnetorum nobilitatis ac sita ut loquar essentialem probationem , externi alicujus principis instructionLaut mandath tabulis, quae clam habere jubentur legati, velle delatam ξ Ea ipsa si exhiberi possent, dubio procul etiam manifestum facerent, cui fini, cuive bono data forent illius generis mandata , eo, si quid recte judicamus, collimantia ut disrupto aequalitatis vinculo suspicionum divisionumq: scimina in animos nobilium coniic tur. Est& hoc nomine minus bonae fidei, ac, ut quod res cst dicam, ex prosesso dolosus adversarius, qui ita lese componit ac omnino unquam aut hoc etiam tempore fuissent existantve familiae nobiles, hquibus Ducem legere licitum non sit. Testatur usus, restat tur annales, testatur omnis aevi experientia, ex aequo Duces ex omnibus familijs nobilibus, ita serentibus rebus, eorumque virtute, ac meritis electosfuisse nullumque hic prae criteteris eximium suisse, praeterquam quem spectata in Rem p. fides, in patriam merita, privatim vi rius, in publicum gloria, & ex rebus praeclare G is quaesitum decus prae caeteris illustrem fecissent imiumque.

CA P. XXI.

gas ora comitia non mutata petiit tu, fled aliqua b

509쪽

reformata. Errat Ianottus , dum bina tantum Gu draginta rati coAegii capita ponit. Tria fuere. Index eorum , qt i anno c I c c xc v I in sua ragintavirali consillio fuere. ut fiat, quod haec aut i a familia majora comitia aliquando non frequ*ntant. De Dentatorum stirpe profiψ actum. Varia, quae majorum comitiorum formam spectant , disicussa. Nonnulli digni judicati, qui majoribus comitiis ad-

liberentur. EAnni c I I ccc Lxx lx decreto triginta miri in majora comitia adlecti, er quare. Fa sit Anonymus, dum sordidae eos conditionis existi

mat.

' Vae novissimo Scrutinii sui capite pertractat advers Isarius, prope est, ut esse dicamus eadem cum illis, duae quinto capite tractavit, aut saltim ab illis haud multum iversa, & nos quoque, per ea, quae huc usque a nobis al- Iata fiunt, abunde ea consutasse, ni fallor, videri possimus. Dubium non est, quin sit lectori fidem facere potuimus jam nunc, penes solos nobiles in omniMegimen suisse, ipsa petse adversarii thesis corruat, quam praedicto capite tractandam desumit stabiliendamque, Nempe Libertatem Venelam eorum in manus demens, qui publicae rei habenas moderantur, caeterisas omni imperio quam longissime semoti , eumqueesse hodiernum illim I et L satum Quo tamen ne vel umbrae Binnium apud alia quem resideat, ullatenusve Venetam Libertatem non modo laesura, sed vel libatura leviter, animo cujuspiam suspicio inlineat, etiam minutissima cxcutere animus est ἰ& in illis ipsis etiamnum ostendere, quam non candide Anonymus Mat. Ac primo quidem, quod adfert de concitas sive in-' Ooo a terclu-

510쪽

terclusis majoribus Comitiis, qua de re tamen quam parciLsime annales quippiam memoris proditum reliquere, nec rotundo, quod dicimus, ore quippiam effari sunt ausi, res ipsa loquitur, non fuisse eam insignem aliquam ordinis jamdudum quam firmatissimi, immutationem, nedum inversionem, sed reformationem verius aliquantillam, utique nullatenus tantam, ut per eam quippiam in iis qua' - ακραινε, concernerent, aut novari potuerit, aut immutati. Vtique si quid tale tunc introductum fuit ; tam alto omnium silentio, aut caecos fuisse.oportet annalium scriptores, aut si pine negligentes, quique ad aureum veritatis jubar oculorum aciem applicare non. sint ausi, aut denique quibus perliges liberum non fuerit, nudam rerum gesta*um verit4tem ad posteros transmittere. Cur pro negligentibus, pro caecis, aut ad voritatis Solem caligantibus cos habere: velimus, caussam non video ; decretallic patrum aut ullas omnino leges intervenisse, ne Anonymus quidem dixerit. At quoniam decretum sibi aliquod praefiguravit ille, judicent omnes, quam Diurum fuerit positoduisse , non tamen conces.so decretum istiusmodi periculi plantisimum , utpot quod non potitisset non quam disertissime populo ob ocu los ponere, quo loco excidissent, ac proinae dissidiis, inte .c stinis fenestiam aperire multum largam, cujus & insuper

omnino inutilis erat in poster uin, ac rebus minus integris futura retrectatio, tot constiti pro sertim , qui dubio procul' id ipsum posteritati tradere haud omisi lant. Quae dicimus, multum comprobat ingenua ipsius Donati Ianotti confesso: nempe, ut ait ille, quae illius generis plura fiant, non tana apua annalium scriptores reperire est, quam in commenta riis privatorum; ac sic quoque, non obscure subindicasse diticendus est minutula ista, ac ad historicam gravitatem neut,

quam assurgentia, ab annalium stuptoribui praetermitti si

SEARCH

MENU NAVIGATION